Jacobi Stellini C. R. S. in gymnasio Patavino ethicae professoris De ortu & progressu morum, atque opinionum ad mores pertinentium specimen

발행: 1740년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ignorantia Vitiorum innocentes sunt , vel impetu animi confuso incitati similia quaedam virtutibus expromunt. Duorum enim generum superiorum in altero temperantia nihil est aliud , quam naturalium , quae paucissimae sunt, appetitionum sensu ipso dimensa expletio ; fortitudo viribus solis corporis nititur ; justitia vix alia cognoscitur, quam quae rudi cupiditate s data, patitur alios habere, quod usui sibi non est ; prudentia denique propter eventorum rebus in exiguis , r

dibusque cupiditatibus paucitatem vix ullum locum habet e in altero vero temperantia est abstinere voluptatibus iis , quae convenire minime possimi in animum, qui sui plerumque impos est,& in utramque partem effraenate ruit ira aeque, ac luxuria immodicus; fortitudinis ea conari , quae proxima feritati sint ; justitiae, quos bonis eve teris omnibus, iis omnino spiritum non adimere , vel si nullam conditionem recusent durissimae servitutis, urgere levius , idque facere , quod non aus ras, servitii pretium ut sit; prudentiae denique, quos vi non possis, eos d

52쪽

lis , & insidiis labefactare. At postr mi generis temperatus ille est , qui animum avocet ab affectionibus sis ,

quae cum ratione , ac praestantia naturae humanae minime congruunt; sesetis, qui rebus altius fluxis, & in a bitrio fortunae positis exerat caput , ac neque adversis debilitetur , neque laetis efferatur immoderate a justus, qui neminem laedat, idque omnibus attributum Velit , quod humanitatis insita jura, legesque ex iis descriptae voluerint esse cuique suum : prudens tandem , qui rerum casus humanarum animmo prospiciat, eaque providentissime comparet , quibus hi praecaveri posisnt , aut emendari . Quoniam autem de rebus ad vitam pertinentibus ita judicatur, ut animus a tactus est aD sectionibus enim animi opiniones obsignari quodammodo solent propterea quae λrtitudo ab iis dicitur , qui ratione gubernantur, animi demisso vocatur ab iis , qui feritatem ex animo nondum excusserint : mores ad humanitatem exculti , remis appellantur ,

& effeminati ; quod injuste , ac dolose factum est , id tanquam ab animo

vasto,

53쪽

vasto , & alta cupiente , sapientiaque elationi suae pari praedito susceptum

facinus collaudatur. Ubi vero cupiditates artificio nequitiae omnis eruditae nudum rationibus veris , honestisque audiis animum occuparunt , ac petu lantes opiniones , & tibi cognatas in v xerunt tum, ut ait Plato, verecundia, I. de temperantia , sumptuum modus appel- RςPlari stultitia solent, ignavia , rusticitas, illiberalitas; contra vero petulantia nomen obtinet ingenuae, liberaliterque educatae indolis, licentia libertatis, prodigalitas magnificentiae, i

pudentia fortitudinis. XIV. Ex hisce fontibus effudit se

proluvies ea morum, quae r3tioni vitium attulit, ae vir utum quasi surculas in illa abditos opprenix, aut do- prava vix ue pliisque subinde Insiuentibus , quasi torrens auxiliaribus aquis aucta libere in caput, fortunasque hinminum , & vitae cultum debacchata est. Quid autem auctoritatis, & ponderis habere potest , ut ex ea naturη estimanda sit hominis, ac de rebus expetendis , de mentis, atque rationis praestantia dipnis judicandum Tunc enim

54쪽

exorta est , eum ratio quasi consoptita torpebat, vel motibus animi turbulentis agitata distrahebatur , vel semsuum illecebris enervata contabescebat.

Ut vero primum fuit vel explicandi, colligendive sui, vel convalescendi sp tium rationi datum; hi , qui mores,

quos erant sorte nacti , adamarant , aut se se ad eos aptarant , melio rum desiderio consuetudine mitigato , vel represso terroribus iis, qui res m lientibus novas , & ab usu communi abhorrentes obversari selent , magnitudine incommodorum adduini reprobari , refigique usitata instituta debere intellexerunt . Nam , ut aeris

pondus , qui circumfusus nobis est , ex quo editi in lucem sumus, sensu

interea non attingimus, dum aequabiliter undique premimur . Sin autem moribus insolentibus agitatus firmissiama quaeque concutiat; vel in orbem convolutus suis quasi spiris illiget obvia , r Vellatque ; tum quaevis ejus sit, & quid ab eo detrimenti importari possit, e perti discimus: ita qui nati , & ed cati moribus fuerint a ratione disse taneis , cum meliores , quibuscum ii

55쪽

eonserantur , praesto non adsint, improbitatem eorum forte non animadvertunt abducti consuetudine quotidiana , multiplici vero Dertustatione rerum, quae cum moribus ah onestate dissidentibus increbrescit, expergefacti tum demum institutorum studio tanguntur, quibus ea tolli damna possint, & imperium rationis dominatu cupiditatis excellentius esse prospiciunt, ac salutarius. Quam ob rem Cyrenenses luxu perditi Platonem sapientiae

laude celeberrimum rogaverunt, ut novas sibi leges conderet; ac Soloni r tum summam detulerunt Athenienses, ut mores componeret civitatis agrestes,& efferatos. Siquidcm ea rerum a natura dissentientium ratio est, ut speciem fucatam utilitatis, qua se cupis ditati commendarunt, tandem aliquando gravissima damna redarguant: quis quid autem ad honesti leges, ac decori conformatum est , quo cupiditati magis adversatur, eo tutius, utiliusque deprehenditur usu diuturno. XV. Neque Vero putandum est, etsi mores absoni quidam usu obtinuerint, probatos eos aeque fuisse omnibus.

56쪽

Non enim ad eadem omnes aeque pmpensi sunt, neque siquem legum comditores dissimularunt , aut etiam pra scripserunt, iccirco laudasse eum , vel praeferendum censuisse ipsum per se judicandi sunt . Nonnullos enim v lerarunt , ne medicina adhibita praemat ra medicinae impatiens malum exasper retur: quos aegrius evelli posse praevidebant , excoluerunt , ut alii facilias eradicari possent: quibusdam honores

decreVerunt, ut a contrariis h0mines averterentur, in quos essent natura

proniores: aliquos omnino tentare non potuerunt , quod intelposta religione pro corruptione animi varia varie d formata prohiberentui. Germanis praedas a finitimis avectare licebat, ut j Ventus exerceretur, ne desidia langue,sceret. Lacedaemoniorum legibus sup- ' plicio deputabatur non qui furtum

' secisset , sed qui fuisset in furto de

prehensus, ut egent alacriores ad pra cavendas insidias , callidiores ad eas. dem parandas , ac doloris inflicto vulnere patientiores. In Aegypto, quia tolli omnino furta non poterant, id unum lator legum conatus est , ut in ordi-

57쪽

ordinem aliquem cogeremur. Quare lege cautum fuit, ut qui latrocinari vellet, nomen in albo inscriberet, &quae surripuisset , eundem in locum omnia comportaret , ut quod fuisset quisque suppilatus, ei persoluto qua drante recuperandi potestas esset, Qua to vero studio raperentur homines ad fraudem faciendam bonis alienis , id ex ea lege constat , qua, qui mutuum quidpiam sumere vellet , creditori parentis caput obligare cogebatur; ut si fidem fallere satis ipsum per se tu pe non Videretur , accessione flagitii summi deletteretur . Cum stulte alii crederent homines in vitam hanc exilii causa venire, alii mortuos eis moblectari,' quae vivi adamassent, alii Deos ea re praesertim exorari, & c li debere, quae praestantissima in re ris esset; iccirco pium, ac religiosum videbatur Scythis obtruncare parentes annum sexagesimum praetergreos; sardibus neci dare verberibus antea comtusos ; GaIlis servos , & clientes co ex are , qui domino Vita functo , cum viveret, fuissent cariores. Nuptiu . Indicis inter se Grtare, ud una cum

58쪽

XLVI

Viro comburerentur ; Gallis, & Ger manis ad avertendam iram Deorum captivos excarnificare; Persis ad habendas Diis gratias vivos, spirantesque terra defodere; Τauris hospites immolare; Phoenicibus ornatos cultu regio pueros nobiles; Albanis hominem sanctissimum , sacris initiatum , & cute laute curata nitidum. Qui foedis im- , buti religionibus Venerem colebant . propudiorum Deam, iis, qui persua- in1e- deri posset, illa in turpibus, habendano esse, quorum haberent auctores Deos ΘQuare Babylonicae mulieres religione ductae diebus statis ad Veneris tem- Herod. plum tandiu desidebant, quoad hospi- 'δ' ς' tum confluentium aliquis injecta pecunia, quae Veneri sacra erat, & recusari minime poterat, oblatoque vitio Α- -, potestatem abeundi cuique faceret .sb. ' Qu9d excellens quidpiam esse mulie-Rςh bris formae pulchritudinem mores ad Φη4 se mollitiem lapsi quibusdam persuasises sent, feminis Indicis perhonorificum Emp. erat elephantcm danti copiam secisse hyp. sui, magnitudine pretii formae praestan- T. e. tiam quamdam indicante singularem &i Aegyptiae, quae multos ad se pellexis-

59쪽

sent , insignitae perisphyrio incede bant . Limirnii , & Agathyrsi tan- Nieol.

quam in Platonis Republica communi- Da-bus utebantur uxoribus, ut inter se N Rise germani, quemadmodum ait Herodotus Stob.& cognati omnes , neque sibi vicissim serm. invidiam facerent, neque in se mutuo '' certarent odiis. Qui demum Vel pro l. 4 c. pter incultos mores, vel animum aequo Ioq. superbiorem caeteros ne homines quidem putant, neque commune cum his quidquam habere volunt quae Persarum arrogantia fuit, Herodoto teste , Herod. qui se quam optimos arbitrabantur , l. I. c. alios autem eo deteriores, ac nequi, δῖ'

res , quo ab se abessent longius hi

vel impetu coeco , vel insolenti contemptione gentis humanae conjecti in nuptias nefarias abrumpunt adminic

tum id , quo longius exporrigi soci tas humana potest . Quare apud I in Odyssi merum Aeolus filias dabat filiis , ut l. 1o. essent uxores; & Cambyses, ut idem Persis liceret, exemplo suo fecit. Immo Vero regis inter Arabas cujusdam ii filia insimulata probri est a fratre , Strab. quod alio genere natum admisisse ad ιο se putaretur, isque signo posito ad eam

60쪽

ingredi vetaretur, & fratrum caetero rum neminem intus esse certo sciret . XVI. Quae causae perversitatis morum cum tam variae sint, tamque inter se

colligatae, do implicitae, quam Vari variisque viribus animi facultates h mani se se explicare possunt , atque conspirare inter se, vel a se mutuo diia sidere ; pravitatis, re inscitiae hominὶ adnatae patrocinium absurde susciperet, qui nullam esse facultatum earum constitutionem, & quasi structuram optimam affirmaret , sed in ea quemque permanere posse , quam forte nactus inter suos est: omnia recte moribus, institutisque patriis admini1trari ; neque vitae rationem ullam esse perpetuam, constantemque posse, quod una eum rebus aliis homines tinnuleatur , ac mores alios postulent. Necessarinmenim esse quasi systema quoddam facultatum ex omnibus .apte responden tibus inter se coalestem, ex ea seditione maxime patet, quae, cum sibi contra riae cupiditates inconsulte, ac temere permiscentur, in animo commovetur ,& a Dione Prusaensi oratione de R gno quarta descripta est . Nam cum vitae

SEARCH

MENU NAVIGATION