- 아카이브

Indiae Orientalis pars octaua: Navigationes quinque, : primam, à Iacobo Neccio, ab anno 1600. vsque ad annum 1603. Secundam, à Iohanne Hermanno de Bree, ab anno 1602. vsq[ue], ad annum 1604. Tertiam, à Cornelio Nicolai, annis quatuor. Quartam, à Corn

발행: 1607년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

PARS OCTAVA.

ruri concedant. Non erat ipsis animus coeptam modo pugnam tam vito

interrumpere.

Cum autem is finem non faceret petendi, ut ad portum Talingamyumibilandi re secum reuerterentur, Nero chirurgus significaret necessarium esse, ut si ceptatua nauarchum illum non solum , sed&Generalem superstitem vellent, in nunt.

terram eos traducerent, Regis tandem voluntati parendum statuerunt,

idque eo magis quod Generalem sibi amplius adesse non posse, nauem lacerari displosionibus magis magisque cernerent. Cum ad portum iterum venissent, scapham suam,quam ante,quamTi s h. . . adorem venissent, inchoaverant, absoluerunt, licet obferuorem Solis ni Rege Teruatamlum opus interrumpere saepius cogerentur,&sex vel septem septimanas tensissimis operi impendere, quod quatuordecim diebus absoluere alia p. tuassent, ionempetit. Cogerentur. Interea Generalis iterum conualuerat, Nauarchus vero Nicolaus Cornelius nomine dolore vulneris nimio extinctus,&honorifice

Ternati sepultus est. Caeterum Generalis perfecta propemodum scapha Regem accessat,& quandoquidem mercesTernati nullas pro nauibus suis accipere posset, veniam sibi dari petiit, si discedentes alibi locorum commodum inum quaererent. Rex moerore affectus, quod discedere eos velle audiret, an se ita deserere, quo sese conferre vellent rogabat,cum praesertim ventos sibi fauentes non haberente Generalis respondit se imi petiturum ibique piper pro nauibus suis coempturum, si incohe commercia illa non recusaturi essent. Rex igitur cum Consiliariis suis hac de re deliberaturum sese Maudita eorum sententia, urn ad se vocaturum iterum respondit i Post dies aliquot, Rege cum Consiliariis suis, Regni nempe proceribus ex 'M- Precipui congregato,vocatus iterum Generalis est, cumque in consilium Se

veniens consedisset, sermonem prolixum exorsus Regis consanguinculcita. vir aetate, prudentia clarus, quaesiuit an reliquae naues quatuor ad locum istum etiam ventura essenta Generalis sibi id non videri respondit, siquidem responsum quidem Bantam reliquisset, ut duae naues merces suas ibi acciperent, duae vero alterae Chinam porro proueherentur. Quoebat ille porro, putaretne naues Wybrandi mar icii, breui aduenturas Respondit Generalis si quidem bonam habiturus esset tempestatem, breui ea adfuturas, tempus vero certum definire se non posse . His igitur audiatis, coepit ille Regis nomine, iussu commemorare, Regem cum praescitu consensu omnium suorum subditorum uniuersiam suam terram Principi Hollandia obtulisse, hoc ipsum praedicto illi marvicio, iureiurando

confirmasse, constituisseque foedus illud cum hoc Generali renouare, unde inimicitiam Lusitanorum indies maiorem experiri cogeretur, no enim

dubium esse, quin ubi Goam Malaccam rumor iste peruenturus sit, Lusitani classem aliquam in suam perniciem extructuri essent Petere igitur, ut siGeneralis Principem illum, cui regnum suum obtulisset, Dominusuu agnosceret, num adhuc atq; alterum mensem ibi subsisteret, donec plures forsitan Hollandi aduenirent, decreuisse enim se suas etiam interea copias congregare,&postmodum coniunctis viribus Lusitanos inuadere, ut ita illis regno suo profligatis, ipse quidem terram suam traquillo possidere, Hollandi vero cum subditis suis negotiari commodius tutius possent. Addebat igitur, petitionem hanc aequissimam esse,&Hollandos non posse eam Regi denegare, quod in utriusque commodum verge

ret.

22쪽

, DESCRIPTION INDIAE ORIENTALIS

n.L.A.. Generalis his auditis respondebat, omnes sese paratissiimos esse vitam, . . .. 'Omnia,qua haberenti pro salute Regis relinquere, quem una cum sub

T. h. hs ditis suis erga se&Principem suum animo tam prompto&benevolo vi Regi non ruerent. Verum cum naues haberent variis mercibus onustas,&iter illud p mr ingressi essent eo fine, ut cum populis illis negotiarentur, merces sibi conuenientes comportarent, commorari sese ibi diutius ne tempus per .derent non posse. Rogabat igitur Regem ignosceret stibi, quod petitioni suae satisfacere hoc quidem tempore non posset, idque ob praestitum suis Principalibus iuramentum,quo obligatus esset iter suum maturare ser- acta negotiatione domum quam primum se conuertere. Quod Lusitanos

attineret, de iis quidem ex regno suo Hollandorum opera profligandis, potuisse Regem studium, industriam suam ante paucas septimanas animaduertere. Videri autem sibi Deum in profligationem eorum nondum consentire voluisse, siquidem victoriam Hollandis concedere tum noluerit, quam forsitan alio tempore ipsis concessurus esset. Haberet igitur Rex sese hoc tempore excusatum, veniam daret, alibi, quod ibi non posset,

conquirendi.

e. . ., seni Qxqxd ad nuc persuaderi Rex,ut in discessum Hollandorum eo

..hi .is .in sentirer, scd conquisitis varii rationibus eum detinere ibi nitebatur ve . Ahdi rum quo magis eum remorari laborabat, eo magis sese excusans, uti bona Eu. r. h. cuim Regis gratia ab esibi liceret studebat, quod tandem etiam obtinuit, rensi e cum ostendisset Regi, quanti sibi sumptibus haerere cogeretur, si quidem Dat mancipium in nauibus nullum, sed omnes liberi essent, quibus stipendiuin singulos menses persoluendum, quique Oryga&aqua sese sustentare non didicissent,sed carnes etiam panemque: vinum appeterent Persuasus igitur tandem hisce&similibus rationibus Rex, omnia arbitrio Generalis permisit, qui cum Regi Consiliariisque valedixisset, ad nauem tandem suam reuersus est.

- ἀ- Caeterum cum constituissent quosdam ex suis ibi relinquere rogabant

tur quidam Regem, uti commodum ipsis locum, ubi sese cum mercibus aliquot con apud Terna tinerent, assagnaret, quod ipsum etiam quam primum obtinuerunt. Erant rem autem , qui ibi relinquebantur Ioannes Petri, Sebastianus quidam cum quatuor personis aliis, quibus merces addebantur quales conuenire huic loco Generalis nosset. Dum haec ita ferent scapham interea fabrilignarii perfecerant, itaque Generalis Regi tandem valedicturiis elim rursus accessit, qui dimissurum sese Hollandos constantissime negabat, nisi prius couiuio eos excepisset,quod post dies pauculos facietum. Pridie autem eius diei quo couiuium habere Rex decreuerat, Praffectum suu , ipsis Sabandardicitur, cum multis ministris aliis ad nauem misit, significatum Generali, ut, siquidem sequenti die conuiuium regium habcndum csset, non intermitteret ipse tempestiue ad aulam regiam venire, adduceretque secum ex suis quotcunque sine nauium detrimento posset. Itaque Generalis, ut voluntati Regis pareret, Classiarios in duo agmina aequaliter distribuit, mi seque sortes, altero secum in aulam assumpto , alterum in nauibus reli

quit.

Noliandi Postera enim die cum instaret hora prandii, venit cognatus Regis cum Rege Terna ministris aliquot ad nauem, significatque, voluntatem Regis esse, ut ad remi c(ηm prandium cum suis veniret, siquidem omnia parata essent.

igitur ad locum prandio huic destinatum peruentum est, cogebantur Regem aduentatem expectare, qui paulo post secutus, omnes eos ho

norem

23쪽

norem sibi deferentes suauiter intuitus est,postea sedem suam occupabat, quae in lectulo preciosiussimo tapetibus, puluinaribus ex holoserico viridi partim,partim ex panno Attalico contextis ornato, parata erat Lectus iste tabulato paulispera terra eleuato insistebat, erantque ab eo mensae aliquot in longitudinem ita dispositae, ut Rex omnes intueri&perlustrare posset. Nam prior mensa grabbato proxima reliquis paulo magis eleuata, reliquae autem humiliores magisque depressae erant. Rex postquam, consedisset, signum Generali dedit, ut ipse cum suis sequeretur. Itaque prirnam illam mensiam ipse cum Praefectis quibusdam primariis , secundam paulo inferiorem, qui authoritatis alicuius erant, alii occuparunt, Lautis: ministris inferiore reliquas obtinentibus. Cum igitur omnes consedissent, dapes imposta sunt. Erant autem es . .. . mensae omnes virentibus arborum foliis instratae suprema illa regia exce Apta, quae mappa elegantissima ex tenuissimo panno gossypino admodum et thac

dealbato, strata erat, orbiculis&ornamentis aliis appositis. Mense su hiberiuri periori duo Regis filii cum quodaes alio Regis incla lio, reliquis vero Nobiles quidam alii ministrabant tanta diligentia , tantoque studio, ut

qua erga Hollandos affectione essent, facile inde pateret. Durante prandio, nobiles aliqui ludos Hollandis varios exhibebant, palaestram exercentes, qua dexteritate cum hoste congredi solerent ipsis ostendentes. Erant Illi omnes vestitu antiis variis eleganter ornati, ut non parum inde, blectamenti, maxime vero ex summi qua pugnantes valent agilitate, Hollandi capere possent, quibus summus ibi honor absque ulla aut fraude aut simulatione est exhibitus Finito prandio ceneralis currisuis consurgens Regi gratias agere postremum valedicere volebat, e

rumis valedictionem acceptare nolens, iussit eum per noctem Ternate

manere, quod constituisset postero die literas cum quibusdam fructibus Principi Mauritio offerendas tradere , ut morem gerere egi cogere

tur.

Sequenti igitur die cum acceptis illis literis extremum vale Regi dixis ubi lavditasset, ad nauem iterum reuersus esset, sublatis statim anchoris ex portuit Ternat hi lo sol uerunt, cursum suum Patauem versus dirigentes. rumsoluunt. Caeterum Insulae hae Molucciae non longe ab AEquindestiali distantes, numero quinque recenseriatur, , nempe, rei Morier, I hiande m M' Aaron, quarum Indore quidem Septentrionalissima est, eleuationem siue i. Milatitudinem i. fere gradus Septentrionem ab aequinoctiali versus longi- tudinem vero 168 graduum obtinens Insula Ternate adiunctam sibi in Septentrionali latere exiguam aliam Iom dici am , ad austrum autem Nodorem habct, quae capacior quam Ternate putatur, tamque exiguo interuallo a se inuicem distant, ut vel siclopi displosione ex littore huius ad littus alierius pertingere possis. Nihilominus tamen loco inter utramque medio exigua quaedam Insula Cret nomine, cernitur, quae ad Ternatensem Regem pertinet. Versus austrum a Tidore progressis Insula sterilis acre vel a Lusitanis mero Cantago dicta occurrit, iuxta eam istierre postmodo Marian, tandemque Batiam quae australissis na omnium est, sitae sunt. Excurrunt autem ad littus Gilolo Montes altissimos habent multis arboribus consitos, maxime vero in Ternate, ubi mons aliquis in summitate seu cacumine sulphure semper, maxime vero vento Septentrionali spirante, ridens conspicitur.

Fructus harum Insularum, unde toti orbi innotuerunt, Caryophylla

sunta

24쪽

DESCRIPTION INDIAE ORIENTAL Is

siunt, quae vero ad vitae sustentationem pertinent, ut sunt OryEa frumen- .mis tum alia, eorum Di Dinil crescit, quamuis id e negligentia potius incola... insuli, larum, quam ex soli vitio fiat Maxima aut in Caryophyllorum copia ad

nocentium Uahian de Trenat reperitur bim minimum suppeditat, idore vero ocdes riptio. itur mediocritatem obtinene Crescuur autem in altissimis arboribus, quae in montanis cernuntur aliis permixtae, ad dimidium fere miliare a littore Folia habent laurum aemulantia, nisi quod aliquanto tenuiorae in extremitatibus plus acuminata sint. Dentidus contrita saporem Caryophyllorum expresse referunt. Fructum arbore semel tantum in anno ferunt,quamuis omni fere tempore: flores, fructus tam maturi quam immaturi in eis reperiantur. Tempus maturationis horum fructuum incertum est, sed florum tempus est , cum venti australes spirant, Menses nem

pedunius Iulius, Augustus September, quibus aestum ibi expetiuntur

maximum Accidit autem plerunque, ut quo tempore arbores hae maxime florent, copiosissima pluuia decidant reperdies aliquot continuen

tur,maximo cum florum detrimento, qui humores eiusmodi frigidos fet re non possunt, sed nihilominus tamen fructus per annum satis copiosi in arboribus cernuntur simulatque enim pluuia ista cessant, mouo calore solum reficitur, arbores florere de nouo incipiunt, atque ita postmodo fructus ferunt, licet flores priores omnes fere amiserint Decerpuntur plerunque, colliguntur quarto postquam floruerunt mense,&tum solum sub arboribus herba omni nudatum complanatur, frondes arboris exteriores funibus Coarctantur atque constringuntur, ut undique ascen sus eo melius pateat,&fructus eo commodius decerpi atque colligi posssint. Necesse autem est,ut quatuoidecim dierum pacto omnes decerpanatur si eniti fructus isti maturi in arboribus iusto diutius relinquantur, virututem omnem amittunt, atque intumescunt sapore omni amis'. Itaque ut maturitatem fructus illosau ecutos incohe animaduertunt, nullis labo ribus parcere solent, ut eos quam primum decerpant, idque eo magis quo prouentus maior cernitur, quod unoquoque triennio fieri plerunque solet tunc enim tanta copia fructus illi proueniunt, ut ab una saepe arbore duo Baria, quae et so libras Hollandicas faciunt, siquidem Bar unum gi s. libras continet, colligantur. Fructus hi, quando decerpuntur,rubent nonnihil de Sole exsiccati rubedinem istam retinent. Fit autem interdum,ut propter pluuias continuas ad ignem eos exsiccare necesse sit, tunc ni gredinem ex fumo contrahunt, Vapud nostros in maiori preci sunt, quamuis sine ulla causa, cum quoad substantiam, virtutem a rubentibus nihil differant. Caeterum fructus hi humoris admodum appetentes sunt, re humorem facile attrahunt. Hinc Ternatenses aflirmant,quod tempore eo, quo fructus hi maturitatem assequuntur, fontes ipsorum aquam amittant: putei exsiccentur,quanquam non facile id credi possit. De prouent,siabundantia horum fructuum tale prognosticum habent. Fructus in Gilolo crescit ipsis Lanca dictus,hic si quado magna copia prouenit, abundantiam horum quoque fructuum significare&arguere dicunt. Fructus

autem ille prunis nostris cereis similis estis tribus ante Caryophylla mensibus florescit.

De fructi Sed nube hactenus de Caryophyllis, quae fere in his Insulis tantum, in

' Amisiad proueniunt, tametsi in minorib. illis Insulis Him . Metare,ouaru

iustiti his supra menti racta est, quaedam etiam inueniantur. Mu'dad fructus alios, nempe quos siue nuces Indicas, Bamna , cum H Duriones, similes attineri

25쪽

i, ARS OCTA v A. ir

imet, eorum exiguus quidem ibi prouentus est,sed mala aurea saporis pre-1tan illimi reperiuntur. Incolae harum Insularum staturae mediocris, sed melius proportionatae sunt respectu aliorum in India populorum, qui staturae longe sunt minoris quam hi , qui Septentrionem versus habitant. Membra bene sunt decorata, colore fusco, non omnino nigro nec etiam navo. Barba habent plus quam alii, &senes quidem eam magno studio nutriunt, ut authoritatis inde aliquid acquirant. Vestitu utuntur admo- cum decoro&honesto tunica nempe oblonga ad genua usque demisia, ex eleganti panno, quem ex Bengia acquirunt, quamuis habeant etiam pannum peculiarem, quem ipsime ex arborum corticibus eleganti admodum artificio contexunt Adolescentes&viri iuuenes annulos in capite gestant ex gossypio conuolutos, quos diebus festis variis floribus ex Ornant. Vestitus superior totus pellucidus Min pectore apertus est , laxis manicis, quas ad li umeros usque protrudere inuolutas possunt, ut plerunque brachus nudis incedant vestitus inferior ad genua usque demissus ex notolerico vel alio sericeo panno qualis ex Bengat affertur, constat Diebus autem festis vestimenta sua iucundo fumo imbuere solent, ut bene olentes inueniantur,&eo gratiores puellis habeantur.

Religionem fovent Mahometicam , natura autem sunt humanioris, inuarta data S, non superbae aut contumacis, unde vitam quietam&pacificam Sagunt, maxune qui ex una sunt ciuitate, societate Cum vicinis autem lucet rei textus cuiusdam Insulae habitatoribus crebrae ipsis lites, contentiones bella intercedunt. Armis suis uti nouerunt optime, suntque tam fortes in pugna, ut sui similes per uniuersam Indiam non habere dicantur. Praecaeteris autem Ternatenses hac in parte excellunt. Dedecus enim maximum esse putant, si quis hostem suum fugiat, etiamsi is viribus praeualeat, tum enim mortem pugnando oppetere honestum admodum existimant, quemadmodum etiam honestum ducunt contra multos simul pugnare.

Arma ipsorum sunt gladius inclypeus Caput vero galea tegunt,

gladios habent praefractis quasi cultris similes, qui ad cotem rursus exacuati fuerunt, circa manubrium tenuiores sunt. In extremitate autem lata admodum graues, ut mirum sit, eos tam dextre eis uti posse. Clype ipsorum ex leuissimo ligno sine omni ferro constant, duas spithamas latio quatuor pedes longi, ut totum fere corpus eis tueri possint. Hiscce armis tam prudenter&dextre uti norunt, ut omnemineis exercendis vatam posuisse putentur Bella maxime maritima gerunt, triremibus renaviculis aliis, quas ipsi Coloris vocant, congressi Naues istae tam angustae sunt, ut vix sine uersionis periculo non nisi multorum remigum opera promoueantur. Itaque in nauibus illis interdum plures, interdum pauciores inueniuntur serui remiges,qui partim in naui,partim vero extra eam levibus transtris siue subselliis ex arundinibus factis,insident,ut, pu- .gnantibus impedimentum nullum faciant, sinauem tanta celeritate promoueant, ut vel sagittae instar in mari feratur,&celeritas eiusmodi apud nullas nationes alias inueniatur. In bello tympanis utuntur minoribus, qua Omnes remige pulsare etiam in ipso opere possunt, sotest facile ex Cocentu, ubi domum reuertuntur, de fortuna eorum iudicari. Cum enim victores sunt, cum ingenti strepitu reuertuntur multis hostium trucidatorum capitibus ad proram triremium appensis. In medio triremium to menta duo mea constituta habent, quae ad partes varias conuertere subinde norunt. Sub pugnae initium iaculis utuntur, quae proiicere magna

26쪽

, DESCRIPTION. INDIAE ORIENTALIS

quae in magno precio habent, tandem gladiis magna agilitate inuicem

decertant.

M.tuccetis , Caeterum populus iste otio quam maxime deditus est, nec facile aliquis dinatio bit laborare ibi, nisi seruus&mancipium sit, inuenitur. Opifices plane nul--tisian los habent, in omnibus enim mancipiorum opera utuntur, nec de ulli rebus aliis praeterquam quibus ad sustentationem vitae opus habent, solliciti sunt.AEdisci sua mancipiorum opera extruunt, materiam nullam praeter ligna&arundines ad ea adhibentes, ita ut ne clauus quidem ferreus praeterea accedat. Supellectilem domesticam non habent praeter ollam re patinam unam atque alteram fictilem, quibus carere nulla ratione possunt, itemque stoream unam atque alteram ex arborum corticibus contextam, in qua dormiant, tam Nobiles quam vulgares alii Diuitias enim Mopes colligere plane nullas expetunt, sed vitam tranquillam: securam degunt, nullis etiam commerciis rem facere expetentes. Nam commercia omnia peregrinis relinquunt, qui in Bengala Pegu, Deo: alibi locorum habitant. A Lusitanis autem, qtrae desiderant,mutuantur, data ipsis hypotheca, quae precium istius rei duplo superet, precium vero tempore, quo fructus Caryophullorum colligunt, persoluunt, atque ita semper pauperes manent , nec meliorem facere conditionem suam unquam posso pitti iis, Pecuniam nullam habent, sed opes&diuitias suas ex abundantia Ca-

lingua ct ryophyllorum aestimanti pro quibus etiam quod opus est comparant Cae- moribui Mo terum ad emendas res viliores Sagustuntur, qui panis eorum est ex radi i eidus ardorum confectus Argento interdum delectantur, sed nullam alia

ob eausam quam ut inde vasa varia,&alia quibus opus habent parent.

Lingua eoru m peculiaris est, sinulla cum aliis per totam Indiam affinitatem habet. Scribentes vero literis Arabicis utuntur. Uxores quidem ducere ipsis licet, quotquot sustentare possunt, sed paupertas, qua premuntur, ipsis facile modum hac in re ponit Zelotypia autem suarum co- iugum, filiarum ardent maxima, nec quenquam ad eas visendas domum secum adducunt, quin imo si quis eos conuenire velit, in vestibulo aedium manere cogitur, nec ad interiora admittitur Ducturus puellam aliquam, spectatum eam nequaquam admittitur, donec inter parentes&consanguineos utriusque partis de dote&donatione propter nuptias conuentum sit tunc enim puella ipsi per parentes offertur, quae eum vel nunquaantehac visum habere cogitur Sunt mulieres horum locorum staturae, M li qmi' mctu aliarum per Indiam mulierum, mediocris, vestitu non tam dem ente quam viri utuntur, capillumque varie circa caput conuolutum, Ni nodum posteriore capitis parte colligatum gerunt, Vt nullus in eis ornatus conspiciatur. interim tamen natura admodum lasciuae sunt, unde licet diligentissime domi custodiantur atque asseruentur, viris tamen suis fideles raro permanent, penes quos eas tali casu vel interficiendi,vel quod

plerunque fit )a sese dimittendi potestas maxima est. Insulta hae omnes ante haec tempora suum quaeque peculiarem Regem M' ' habuerunt, hodie autem duae illae fallan&Motor ad Regem Ternaten-

.. sim pertinenta duae autem reliquae Ii nempe& suos adhuc peculiares Reges habent. Reges autem hi omnes quoad recordari lubditi possunt ex una semper, eadem familia originem traxerunt Permagni n. id faciunt, multum eo sibi placet, quod stemma suum a Regibus derivare sciunt. Quinimo hodie adhuc consuetudinem istam habent, ut matri.-monia

27쪽

monia inuicem contrahant, atque ita liberos accipiant haeredes ex regio 1temmate, tam quoad patrem quam quoad matrem prognatos . hi enim eo facilius ad regnorum gubernacula defunctis parentibus promouentur, siquidem mortuo Rege, filii eius succedere in regno non possunt, nisi ita populo placeat, penes quem postmodum potestas est, Regem aliquem iterum eligendi,sed ita tamen ut a Regia familia non aberrent Ternatenses semper potentissimi fuerunt, unde Lusitani eos primo o D 'rumnium accesserunt, qui a Mian etiam, quem Regem tum habebant : M' ' humanissime sunt excepti facta ipsis potestate castellum aliquod in tetra 'D '

ista extruendi. Non multo post autem, quam sese rebus omnibus munierant cristas erigere, Regi subditisque se opponere coeperunt,libidinem impudicitiam cum mulieribus exercentes, ut deceptum sese horum populorum consuetudine Rex breui animaduerteret, sivalde doleret, quod tot immunitatibus Lusitanos donasset Incolae similiter abhorrere ab illis incipiebant, quos paulo ante omni honore&fauore dignos putauerant. Cum enim in opere essenti: castellum suum extruerent Lusitani, nemino qui aedificationem vel lapides asportando vel aliud quid agendo iuuaret, sine munere aliquo non dimittebant, finito autem opere verberibus eos non muneribus ambitus decorabant, nec quisquam incolarum appropinquare ad arcem audebat, unde ingens ipsis odium conflatum est, quod in- dies magis auctum est, donec Praefectus Lusitanicus Regem in arce nefario scelere interfecit. Cum enim is aliquando paucis stipatus comitibus,ad castellum profectus, de quibusdam rebus cum Praiecto sermonem instituisset, vero verbum aliquod duriusculum inter loquendum protulisset, arrepto ex feruore animi pugione semel atque iterum eum confossum, in terram prostrauit, ut paulo post inde moreretur. Incolae igitur hoc intellecto,varia, quomodo mortem Regis sui ulcisce rentur, consilia ceperunt, cumque impossibile ipsis videretur castellum

illud expugnare, rationem inierunt eluimodi, Vt nihil cibariorum eis ad resvieiiciun

ferri permitterent. Factum autem tum temporis iusto forsitan Dei mali tur. tiam hanc punire volentis iudicio est, ut integro anno nihil ex ualacra nauium adueniret, itaque diuturna fame preui Lusitani, castellum deseruerunt, quod, si diem adhuc unum tantum expectassent, retinere facile potuissent, cum triremis ex Malacra adueniens eos subleuare facile potuisset. Verum enim uero cum locum istum castello egressi iam reliquisssent, recuperare eum&occupare amplius non poterant sed Tidorem statim sese contulerunt, ubi castellum suum hactenus habuerunt, capitalem Ternatensium inimicitiam haud semel experti. Rex Ternatens Scipidinus hodie vocatur, estque multarum Insula rum Dominus, quarum praetcipue sunt Ternate, uachim, Morier, m iensium, nboin Gilolo egre. Vocatae etiam Regem in obeles quamuis nihil ibi prae rarii. ter loca quaedam bello acquisita teneat. Similiter, in Maginadosiue n- danao, Solent, uenos simultis aliis Insulis. Filius est Regis, qui ante ipsum ibi fuit,nomine Baxa,quae dictio patrem lonat In summo autem sunt apud subditos hios honore, authoritate, qui sese omnes mancipia&seruos

Regis profitentur, cumque bellum Regi gerendum est,coguntur quilibet propriis sumptibus eum sequi, nec quisquam est, qui vel hiscere contra

audeat. Si forsitan domo vel fundo alicuius delectetur, potest ei imper re ut loco cedat, domum illam sibi permittat, itaque cum Generalis do

mum aliquam pro sociis suis ibi relinquendis peteret,iussit statim aliquem in ab domo

28쪽

18 DESCRIPTION INDIAE ORIENTALIS

domo cedere,deditque potestatem Hollandis, eam suis commodis aptam faciendi. Non placebat id quidem aedium Domino, sed dissimulare tamen id cogebatur, itaque Generalis Quaestori suo in mandatis dedit, ut cum eo clam transigeret, quod quidem dit ficile non fuit, Domino aedium facile oblatis muneribus acquiescente. Multas plerunque Reges uxores domi suae alunt, cum quibus etiam maximam partem vitae suae transigunt,cum in mari adsclopi alicuius maioris ictum, rc motas quasdam a littorea diculas habeant, voluptatis causa eo saepe cum quibusdam suis uxoribus excurrunt, per dies aliquot ibi commorantes, sisese cum illis oblectantes, quae quidem summam calidis istis locis voluptas est, unde ad littus maris plerunque etiam habitare videntur. Reditus Regum in Ternate sunt decem de Centenis , nempe infructu

hui, attinet, reliquae enim Insulae aurum persoluunt Mercatores vero peregrini eo aduenientes coguntur vltra decem illa de centenis adhuc quinq; Sabandari persoluere, quod quidem vecstigal satis graue est,&de illis tantum bonis numeratur, quae ibi coemuntur: nam quae eo aduehuntur, plane libera sunt. Pecorum auium,pisciumque ingens ibi penuria est Bubalos quidem habent, sed raros admodum, capellae silmiliter rarae sunt. Aprorum autem magna copia est, quorum quidem carnibus vesci lege distatutis prohibentur. Conficiebant autem non paucos, in Hollandorum gratiam, qui eos ad naves suas postea traducebant Gallinarum ibi ingens est Copia vi: columbarum,gallina magnitudine aequantium,quarum haud leue aucupium est. Psittaci varii coloris ibi conspiciuntur Atingenus r.lucri, in quoddam auium, quas Paradisi nostrates vocant, tametsi ibi non capian-Ternate. tur, sed paulo ulterius versus Orientem in Insula quadam, quam Papouas vocant. De his auibus Europaei passim credunt, quod semper in aere vo-rolucres Pa litantes se contineant, nec unquam in terram ferantur, utpote quae pedi rgrisii gysiisse bus careant, quos in eis nunquam cernere est. Verum opinio haec falsa re

inanis est habent enim revexa pedes, ut aliae volucres,binos sed ipsi illis

quam primum capiuntur, Una cum potissima corporis parte praeciduntur, ita ut nihil praeter caput collumque cum exigua corporis particula plumis vestita, amplius supersit, quae omnia cum ab aestu Solis indurantur. exsiccantur, fit ut ita creata esse animalia illa appareat. Qi d quidem hic pro refutatione erroneae illius, de his auibus per totam fere Europam opinionis,at Terre visum est. ν ά .hais, Pilatur in hac Insula magna etiam raritas est, praeter Bonitas enim vixit. v. i. is quicquam pisciuit reperitur. Duplex autem ipsis pisces capiendi modustis r. a. ratio est. Primus modus talis est: Bini semper nauiculam piscatoriam in i j j gressi ad littus maris oberrant, altero in posteriore parte considente, te monauiculam quocunq; velit propellente, altero vero in anteriore parte constituto,&arundinem acuminatam manibus tenente, quasi quando piscis aliquis sese ei in conspectum dat, eum statim conficit, dc confectum in nauiculam suam recondit Alter modus ita habet Herbas quasdam musco, cuius in coarctandis, obturandis nauium rimulis usus est,similes, in fasciculsi collectas, infuniculo satis longo colligatas in mare abiiciunt Pisces igitur escam subesse rati, magna ad fasciculum istum impetu feruntur, verum cum dentibus eum mordicus appram enderunt, exsolvere se tam cito nequeunt , atque ita cum fasciculo illo ad littus protrahun

29쪽

sed haec hactenus de Moluccis Insulis dicta lassiciant. Caeterum Hol landi postquam amnare soluissent, ad Insulas es comodo vento pro restare e uecti sunt, cum vero a Manade non procul abessent, Venti non solum re cedentes, mittere, sed refluctus ipsis in occursum tendere tanto impetu coeperunt, quid expertivi non modo non promouere nauigationem possenta sed&post dies ali- sint. quot regressos sese adleucas quindecim animaduerterent. Cum igitur viaderent nihil sese hac ratione proficere posse, statuerunt Septentrionem

versuS, circa Num tendere, ad fretum D mac sum dirigentes. Viassecuti sunt autem , vel .graduum altitumnem, tanta eos appraehendit ventorum procellarum tempestas,ut subinde uersionem nauium timerent, propterea carbasa velaque omnia colligere necesse esset. Quamuis autem non parum obluctarent, ad vadum tamen reiecti protinus in praesentissimum peruenerunt periculum. Cum igitur animum fere omnes iam desponderenta diuinam tandem opem Hiberationem experti sum, ut vento subito mutato periculum euaderent.

Postquam iam magno labore, periculo fretum agima superasistent, r).M. isti,

proiectis ad Insulam quandam Diab orcados anchoris nautas inmercato de nauigatioreSOmneSGeneralis conuocauit, cumque ventos omnes australes esse vi ne Clanam deret, quaesiuit ex illis putarentne ventis hisce spirantibus ad Patanem ve rem . Uiniri posse qui impossibile id esse,nisi tempestas illa mutaretur, responde FURO

runt. Ignorantibus igitur quid facto optimum esset, vix enim decem de amplius septimanis mutatio ventorum speranda erat; deliberare eos iussit, consultum ne putarent ramam versus, unde ducentas adhuc leucas abes sent, velificationem instituere: sibi enim ita videri non posse eos iter conuenientius eligere quod nauigationi Patanem versus, magis obesset Nani licet, duas alias naues eo directas sciret, fieri tamen posse, ut vel nondum eo peruenerint, vel noti omnes merces inde abduxerint, ut si nihil aliud e ficerent, eiusmodi tamen saltem potirentur mercibus,quae in L &habitantibus acceptae essent, xquibus aromata melius quam praesenti pecunia comparare possent. Cum igitur ab omnibus in hanc sententiam facile iretur, sublatis anchoris, iter iterum ingressi sunt, idque per innumerari Insulas, fuctus maris maximos, non sine periculo, metu maximo , cum praesertim in ignotis plane locis , inora numquam cognita versa

rentur.

Nauigatione autem per dies aliquot facta, tandem ad Philippinensium erueniunt

Insularum quandam C dicta, appulerunt Sita ea est subuleuatione II ad Insulam graditu, portu conuenienti praedita, qui Orgyarum 18. profunditatemha Cop.

bet Longitudo Insulae trium leucarum est, eximia fertilitatis Incolae Hispanis tributarii sunt, quemadmodum omnes fere alii in vicinis locis habitantes Hollandos autem amice admodum exceperunt,&Orygae ipsis aliquid obtulerunt, licet non usque adeo magna copia ibi crescat Substiter uni autem ibi per tres dies, donec meliorem nacti tempestatem, sublatis anchoris 18 Augusti die inde iterum progrederentur Sequenti autem vespera ad Insulam quandam appellantes, naui descenderunt, visuri an homines ibi inuenire possent; sed neminem, licet hinc inde obambulantes,vestigia&signa humana viderent plurima, inuenire potuerunt.Tertiopo su una ex odio discessum ad Insulam uendare, non procul a sinu Manisse distantem appulerunt. Ventus autem semper contrarius ipsis erat, ita v quantum per diem progrederentur, tantum pernoctem regrederentur, consumentes hac ratione inter At q&vicinas Insulas integrum

30쪽

so DESCRIPTION INDIAE ORIENTALIS

cctiduum cum perpetuo periculo ad scopulos impingendi, cum tractus

ille ultra Io. vel D. leucas non pateat. Cum igitur putarent se vento australi, quem per totum diem habuerant, in mare iterum peruenturos, sub

vesperam ille omnino cessauit, deprahederunt sequenti die se ad quinque vel sex leucas, egressos esse Parum autem aberat, quin ad Cyo Insulam iterum reuerterentur. Itaque cum quindecim dies in opere fuissent,&scapham suam maiorem vi tempestatis amisissent, in mare tandem intermedias procellas, ventorum turbines varios descenderunt, indie postquam fretum Guandare superassent, undecimo ad terram sibi ignotam appulerunt. Dieao Septembris, cum iactis in profundum anchoris nauarchus ra- Tempestate, tionem&profunditatem loci exploraret, certis signis, nutibus incola- experiuntur rum se via regia longe aberrasse deprehendit. Declarabant autem inco- multarum O lae illi humanitatem erga Hollandos offerebantque eis pisces satis copiorq sos, pecuniam pro illis accipere nolentes, licet eis aliquoties offerretur, unde spem concipiebant,fore,ut ad locum optatum tandem perducerentur Sequenti igitur die, sublatis iterum anchoris, an labore suo nauigationem promouere possent tentarunt, sed frustra suscipiebantur omnia, sub vesperam enim ad locum unde mane egressi erant, reuertebantur. D-rabat autem tempestas illa uno atque altero die, vento ex Septentrione fluctus maximos concitante, cumque ille in Zephyrum mutaretur, littus sese tranquille assecuturos putabant. Verum antequam illud fieret, tanta denuo procella cum turbine inpluuiis ingruit, ut quam extremum sibi imminere exitium cogitare aliterno possent. Erat enim tempestas ei persimilis, quam circa i . gradum in australi ab AEquinocctiali plaga supra

eos expertos fuisse annotatum est. Furebant venti tanto cum fragore re impetu, ac si omnia subuertere vellent, hinc tanti in mari fluctus exurgebant, ut malus in naui anterior undis prorsus obrueretur, latera nauium frangerentur carbasaque, vela disrumperentur. Non aberant a terra

iam longius, sed per tempestatis phi uiarum tenebras prospicere eam minime poterant,&durabat tempestas illa a media nocte ad meridiem usque cumque iterum desiisset, circa veiperam tandem. 6. Septembris, littus affecuti sunt. aetifici Terra haec una ex Insulis erat ante Cantonem suis. Videbantur autem si-qugramma bibet vel ad summam id adhuc leucasa Macao abesse constituebantque i. u.nhis sequennine progressi,&quo locorum essent rectius explorare. Cum au- .. h.hi. . em ad res Vel quatuor leucas processissient, cernebant ad radices montis alicuius admodum excelsi tuguria quaedam, quae magni alicuius pagi speciem praebebant. Sed nauigia quaedam ipsis obuiam procedebant, in quorum singulis vir quidam cum muliere, paruis liberis sedebant, ut habitare quasi in illis videretur. Nolebant autem propius accedere, sed eminus subsistebant cumque linguam praeter vernaculam suam non intelligerent, respondere Hollandis ad interrogata non poterant. Cum tament Iorao ab Hollandis nominari audirent, rati eos de ciuitate illa inquirere, ad montana respicientes digitum intendebant in locum illum, quem pagum aliquem esse Hollandi putauerant. Non videbatur autem Hollandis verisimile ad ciuitatem uarao aedificia illa pertinere, cum mari nimis vicina essent. Existimantes igitur significare eos nutibus suis voluisse, ab altera montium istorum parte ciuitate

illam positam esse, cum praesertim naues nullae siue magnae siue paruae in littore

SEARCH

MENU NAVIGATION