Apologia libri de reditibus ecclesiasticis, a Martino ab Azpilcueta ..., super c. vltimo 16.q.1. sermone primum Hispano compositi & ab eodem postea latinitate donati aduersus. N. in nonnullis ei contradicentem eodem doctore Martino ab Azpilcueta auth

발행: 1571년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

8 Gratiae, de rescript. nu. I 2. & in clem. Quia contingit, de religiosi domib. nu. Io.& in cap. fin. de peculio cleric. uidelicet; Beneficiarios reditus ecclesiasticos suos profane impendentes, . non teneri quidem ad restitutionem, sed mortaliter peccare; ut eam nouissime audiuit D. Didacus a Leyua siue Couarruvias, meus olim discipulus dilectissimus, meiq; ueluti filius quidam diligentissimus; nunc autem eruditissimus doctor,& scriptor celeberrimus,

idemq; pater ualde illustris, & Episcopus Sego biensis in. c. Cum in ossiciis,

de testam .qui tamen pro sua,quae maxima est modestia, dedit ad me mandata, quibus me certiorem fecit, mea, quae adeo communis est sententiam, se opere seruaturum: & apud eum, qui satis dominum timet, sententiam, qua ipse scripsit,fatis accedere ad nostram; cum timor peccati mortalis magis d beat hominem deterrere a peccato,

quam onus restitution1S.Haec, inquam,

opinio licet ut cumq; audiri possit, &

i': colorem

182쪽

colorem habeat ; & eam, ut in libello

quem defendo. q. a. nu. I. assero, nisi adeo conscientia reclamasset, tenuis.

sem. At haec alia noua, quae habet beneficiarium nihilo plus peccare impἴdendo reditus ecclesiasticos uane uel profane, quam reditus sui patrimonii rquodq; reditus Regum, Regulorum, Ducum, Marchionum, Comitum, &alioru laicorum profani ex una parte,& reditus ecclesiastici Papae, Patriarcharum , Primatum, Archipraesulum, Pr sulum, & aliorum beneficiariorum ex altera, sint in hoc pares; nihilq; reditus ecclesiastici differant in hoc a reditibus profanis patrimonialibus, tagomnino libera sit illorum, ac horum dispensatio, grauissimus profecto error est, quoad mores & iustitiam; & quoad doctrinam hqresis, uel proximus ei; ut grauissime censuit prςfatus Petrus Solus in loco priditato; & ante illum

Archidiaconus communiter receptus in praefato. c. Statum. g. Assessorem

col. penul. de rescript. lib. 6. & indignissimum,

183쪽

gnissimum, quod sanctissimo illi & canonum eccletiae obseruantissimo Tho mae Aquinati tribua ur; & plane contrarium Cocilio Tridentino, in cap. I. de reformat. ses . et s. cuius hac de refragmetum inseruimus, monit. XXlae.

Septimo, quod omnia praedicta bona ecclesiastica, sunt bona Christi quoad veru dominium: quod per duodecim

fundamenta irrefragabiliter probauimus in praefato monit .XXIIII. non solum ea generali ratione, qua omnia sunt eius. Psal. 23. & c. Quo iure. 8.dist. sed etiam speciali censura, &dispositione hominis, qua omnia sacra& donata ei, sunt eius; ita ut dicantur nullius, scilicet, hominis uel hominu. S. Nullius. Inst. de rerum diuisi. ut ibilate probatur & declaratur. At constat per allegata supra monito. XXVII. perrecdecim fundam eta, uoluntas ei undem Christi. D. N. declarata, & prae cepta per ipsum mel saltem factis, dc per Apostolos & ecclesiam, eius traditionibus , & canonibus est, ut Omnia

184쪽

illa impendantur in honestam sustentationem ecclesiae, ministrorum,& piorum operum. Ergo ea, quae supersunt ministris decenter sustentatis, debent disti; bui piis operibus;&per coseques peccatum est contra facere . Octauo, kq, ut proxime dictum est, & per sexdecim rationes neruosas probauimus ita or fato nostro libello, q. i. nu. I7. 3c consequentibus, per quarum aliquas,& alias idem irrefragibiliter probavimus supra monit. XXVII. quod prstata bona ecclesiastica,tam ex uolunta-& intentione fidei: u, qui ea Christo dederui,& dant; si ex ipsiusmet CHRI- . STI declarata, & praecepta per ipsummet uerbis & factis, & per Apostolos

ct ecclesia eius traditionibus & canonibus, habent modu,& onus expresse aut tacite iniunctum; ut ea, qui ministris eius honeste sustetatis, superfuerint, in pauperes, & alia opera pia insumantur . At qui modum & onus iniumstum rei sibi tradiis ab alio, non implet; facit cotra legem iust1tiae com-

mutati uat

185쪽

inutatiuae naturalem, quq iubet pacta seruari. I. I .ff. de pact. etiam a Monarchis. c. I. de probat. qusq; iubet impleri onus iniunctum rei ab eo, qui eam recipit. I. Secundum naturam. E. de reg. iur. & c. Qui sentit onus, eod. rit. lib. 6. unde habuerunt originem tituli de condit. caus. dat. & condit.& demonstrat.in.ff.& tituli de condit.

ob caus & de his qus sub condit. &de donat.quet sub mod. in Cod.& per

Consequens, peccat mortaliter; quia facit iniustitiam, qus est peccatu mo

tale, iuxta Tho. receptum. in . 2.sec.q.

9. art. .Ergo beneficiarius, cui tradita &comendata sunt bona CHRISTI cum praefato modo & onere iniuncto, peccat mortaIiter no adimplendo il

cepto, uel exemplo, neq; ulla Aposto- Iorum, neq; ecclesς traditione, neq; tilla lege Pontificia, uel C sarea, uel civili iussiun est, ut bona laica in solos nitia .strorum & alios usus pios impendantur: neq; prohibitum, ne profanis usibus

186쪽

usibus, alioqui honestis,distribuantum At exemplo CHRISTI, traditione Apostolorum, & canonibus Ecclesis, non solum uno uel altero loco, sed sexcentis explicite uel implicite iubetur illud,& hoc prohibetur; ut uidere

& alios quos supra monito XXlIII. citauimus. Ergo perperam, & parum pie adaequantur in hoc ecclesiasticorum honorum & laicorum reditus: & peius dicitur,nihilo plus peccari, impendendo reditus ecflesiasticos usibus profanis, quam reditus laic 's. Decimo , 2 etiam ipse Dominicus Sotus, cuius authoritate nitens N. suam opianionem defendere auderi, in lib. Io. de iust. & iur. q. . art. 3. col. final. sic ait. Tempore illo, de quo loquitur Augustinus in . c. Decim q. I 6.q. I.videlicci, quod in comuni uiuebatur; pauperes

tam laici quam clerici ex decimis ale'

ba ituro

187쪽

16ό Apolog. lib. de redit.

hantur. Et ita oportet eum confiteri, ut ait Clemens supra relatus,datas fuisse ad sustentationem, non solum ministrorum, sed etiam pauperum; imo &in art. seq. q. col. 2. forsan conscientia, quq dictauit ei, se parum misericorditer in art. prs cedenti loquutum adactus dixit: Antiquam ecclesii ae pulchritudinem, in subsidio pauper uini Huxisse, quam Apostoli diaconorum ministerio impense viduarum, orphanorum, indigentiumque curam gerebant . imo paulo post subdit, episcopos non debere habere alios filios qpauperes; non debere item institueremat oratus, neq; consanguineis aliter Prouidere, quam pauperibus; neque Iocupletare illos, sed tantum ut absq; necessitate uitMn ducat. Et paulo post col. fin, ait, quod episcopi non debueesse remissiores in erogandis eleemo-

stois si si lege iustitis tenerentur id facere : quin imo subdit, confessarios eis debere in uita, & in morte largissimas eleemosynas, eas facere negligetibus

188쪽

tibus pro poenitentia imponere, edq; propemodu res recidere, ac si lege iustitiae ad restitutionem teneretur. Imo& addit,o beneficiarius, qui ut suum nomen perpetuo celebret in aedificiis etiam piis ampliandis & perornandis insumit ea, quibus prssentibus pauperibus succurri posset, ne fame periret,

non solum rem uanam, sed etiam perniciosam,&CHRISTO ingratissi- imam agere. inrae dicta, quid aliud si

palinodiam quandam tacitam eorum, quae art. 3.praecedeti dixerat, cotinent

& significant contrariam conclusioni eius,& praefati N. uidelicet, longe strictiorem potestatem habere beneficiarios in reditus ecclesiasticos, quam in patrimoniales , & quam laicos in lai- cos : & grauius peccare in eis uane, uel profane impendendis, quam in laicis : quae nostra conclusio est. Undecimo, quod ultra haec omnia, cfficaciter urget, i sacri canones negat facultate testandi beneficiariis de reditibus suoru beneficioru.c. I .c. Ad hic. L c. ReIatu Π,

189쪽

c. Relatum, de testam. c. Episcopi. I 2. q. 2. c. Fi Xum, ead. caus. q. s. adeo

quidem, ' neq; sumus Pontifex testa . tur de reditibus sui Pontificatus, ut post alios trad. Perus. in rub. de tostam . col. 3 3. Quet facultas non posset negari illis,si suorum redituum ecclesiasticorum tam domini essent, quam sunt profanorum. Duodecimo, quod solum sufficit ad hanc opinionem reuincendam, est; st concilium Carthaginense relatum in. c. Episcopus. I. dist. & renouatum nuper in Tridentino sess. 2 .cap. I. de reformat. habet;

Episcopum habere debere pauperem stipellectilem, mesamq; ac uictum simplicem. Et beatus Hieronym. q. dist. in princi p. ait; posse quidem clericum

uiuere de altario, non autem luxuriari: ubi certum est, quod uerbum, luxuriari, no solum significat uenereoru in

usum, sed etiam quemlibet alium, qui necessitati naturae, personaeq; decentiae non est necessarius, licet alioqui non

sit malus. & alio in loco , scilicet, qI. dist.

190쪽

dist. in princi p. ait Nuitu clericum v ste fulgida uti debere. & ante illos, beatus Clemens lib. a. cap. 28. de costitui. Apostol. quii mentem Apostolorum magisti orum suorum, melius cl. nos intellexerat, ait; ψ episcopi debet esse, non inanes sumptus facientes, nodelicati, no sumptuosi; sed expetentes

necessaria, ad resarciendam naturam. Et septima synodus in .c f,2 I. q. q. uc tuit, ne ullus clericus ueste serica, aut colore uariato uestiretur: & S. Ber nard. in epist. a. col. penui . cuidam canonico Lugdunensi scribit in iis c uer ba. Quicquid praeter necessarium uictum & simplicem uestitum de altario

retines, tuum non est, rapina est, sacria

Iegium est:& paulo superius. De alta-xio non licet comparare aurea frena, sellas depictas. & alio in loco, epistola. a. col. 3. Clamant nudi, clamant famelici, necessitatibus nostris detrahitur, quicquid uanitatibus uestris a cedit. Et magnus ille noster pater Au- 1 di

SEARCH

MENU NAVIGATION