Dissertatio contra animam spiritualem brutorum in octo dialogos distributa. Authore R.P. Laurentio Maria Frasconi Ordinis Minimorum ..

발행: 1741년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ro Dissertatio eontra Animam cognitionum beneficio , cupiens illa uberiori me exornare doctrina falsisque praeventionibus expedire , quid de brutorum Anima sentiam , interpellat . Crit. Optima quaestio haec est , nec levibus implexa dissicultatibus , at tu non ita dessipis , ut rem statim cum Cartesianis expedias Animam omnem brutis inficiando , merave asserendo a

thomata.

Phil. Absit a me ut talia sentiam , satis enim , Caeteris ommissis quae hanc lententiam confodiunt si tamen id sententiae nomen meretur , quod nec ab assertoribus, verε sentitur 3 ipsa naturae voce , communique sapientum persualione constat mihi quantum illa nh dum a veritate , sed etiam ab umbra veritatis aberret: hanc iis s quendam relinquo qui praepostero vel Magistri,

vel novitatis amore obccecati, nec ad se ipsiss valent attendere,

Crit. Facile jam mihi est quid responderis

divinare, reposuisti et enim animas brutorum vere in ipsis existere , easque materiales quide m esse in quantum a materia per se pendent in fieri &confervari, & operari non tamen esse materiam . Phil. Ita utique simplex quippe eram irespondi, at si modo de eadem me quaestione interroges , non amplius tam insulse reponam ;Prb quam coecus eram , & me tamen prae aliis videre putabam i at disiectae sunt tenebrae affulsit mihi lux veritatis, caecutiat qui vult, in luce

morabor.

Crit. Quid est quod blaterando potius quam

42쪽

Spiritualem Brutorum . DiaI. I. inlaquendo dicis Philadelphe insulsi ne tot pra clarissimi Philosophi , qui materialem brutorum

1 sensere animam λ Insulsi ne omnes qui tuis opi- nionibus non acquiessunt Dic quaelO , sit anian mam brutis non denegas , & materialem negas ,1 quam ergo in illis agnoscis si . .l . Phil. Intrepide respondeo brutorum animam spiritualem, esse . . t: - , Criti Spiritualis bone Deus & haec audio a te quem semper optimari indolis , ingeniique . Perlpicacisu Iagnovi auidi hac opinione hominianjuriositus , quid philosopho indignius Haec est nova illa lux in qua morari gloriaris Vide ne l. meo tuum tenebrae sint Spiritualis anima brutorum Z Audite iii haec philosophi omnes & nolite

amplius hominem . Animaι rationale destinire aliam aptiorem excogitate definitionem ista enim hominem confundit cum brutis, jam & ipsa ani- alia sunt rationalia , sunt enim anima praedita spirituali . Audiat isthaec regius Psaltes corrigatque quae cecinit minuisti eum paulo minus ab Angelis .ca Dicere jam oportet . Paulo magis a brutis extulisi eum. O Philadelphe noli omni nuperae Circumferri vento doctrinae; noli illa sapere si non vis desipere . Phil. Video te nimio abreptum Zelo Crito-phile , non vacat modo super hac re te pluribus delinere ; quoniam advesperascit, tempus et , ut si permitiis domum revertar , ubi forte m plures expectabunt. Gaudeo optima te cum vale tudine repperisse & perfectam noctis auguror

43쪽

aa Dissertatio contra Animam quietem . Unum Oro , ne litem hanc parte inaucita decidas . Crastino mane , ssi placet, redibo,& blandior mihi quod firmissima inspiciens laniatentiae hujus fundamenta , & jurgia damnabis praesentia , & una mecum senties meliora . Crit. De gratulationibus , tuisque de me desideriis , i gratias ex corde ago mi Pniladelphe , , eademque tibi tacerε peropto . Si ad me laepius redire lubet, placitum tuum est permissio mea ;at quantum attinet , ad brutorum animas , quan diu anima humana vivificabit me , tecum Certhnon sentiam . Vale

it. Quo te fortiorem hostem promittis , ebme gloriolum magis victorem constitues . Vale.

44쪽

OPINIO DE SPIRITUALI ANIMA' BRUTORUM

Non habet a Veterum , aliorumve Auctoritate praesidium, DIALOGUS II. - Philadelphus, ct Critophilas .HA Cupiens te animo invenire sereno Critopnile , te revisere sollicitus sui , sperans insuper c quoniam cogitationum mater nox dicitur unanimiter repperire sentiemem atque pacificum quem heri adversum , iratumque reliqui. Divino , an decipior acceptusnh tibi adventus meus& sermo , an ingratus Z Loquere Critophil , utrique enim , si displiceat, medebor . Crit. Multa paucis complectar ; tua mihi a ceptissima quidem praesentia, nullimodε tamen

sententia vi. c. λ Phil.

45쪽

- Dissertatio contra Animam. Phil. Ita pro modo sit; quoniam tamen sive in amplexandis , sive in respuendis aliorum opinionibus , ratione uteris , .non pertinacia , si me patienter audire non detrectas, crede mihi, arri- debit illa tibi. Crit. Si placet dicere , placet audire , at quo

animo te dicentem excipio, me respondentesa

sustine ; hoc si praestes r non decipior lententiae

hujus ex protectore , intentus holiis evades . Phil. Quis nostrum decipiatur , ollendet eventus ; exordiamur . Ut ergo ab ovo , ut dici solet, incipiam , non habet haec sententia ex ca- Pite novitatis , ut sorte putas , tu spe et e praejudicium . Hanc enim jam pridem docuere Empedo-Cles , Pitagoras , Galenus , Cleantes , Plinius , &Plutarcus; hanc Sinenses populi. communissime recipiunt; hanc approbavere olim P. Zabarella ,& Thomas Campanella , hanc denique novissime defendunt Dominus Magalotu atque Sbaragii . Non ergo novitatis insimulari potest opinio , ita de veneranda antiquitate bene metita , ut ad haec usque tempora, clarissimos pietate & doctrina

meruerit obtinere patronos . ---

Crit. Quantum ad noviores attinet, paucu-Ios nimium adducis , ut sufficiant opinionem invehere a Catholicis philosophis tot retro ante sinculis vel inauditam vel certh non approbatam , nec video quomodo ab innumeris , iiique praeclarissimis viris prudens sit discedere ut paucorum juniorumque sensa sequamur. Insuper vel hanc de anima spirituali brutorum sentenuam ignotam

ociodoxis asseris, vel notam Z Si . uotam di-

46쪽

Spiritualem Brutorum . Dial. H. iscas ; ergo non illa perenni fluxu per sanioris doctrinae professorum manus ad hos usque recentiores pervenit. Si notam fateris, cum ipsam illi nec sequii suerint, nec sequios ostendere Valeas , necesse est dicere , erroneum aliquid in illa latere quod noviores quidem non vident , in causa ta men fuit ut tam longa temporum serie contempta apud Catholicos , atque ad minus neglecta iaceret . Certe quid erat de anima brutorum tractanti magis obvium quid dictu facilius, quam illam asserere spiritualem Cum ergo nullus Or-tOdOxus ante propinquiora nobis tacula id sensisse aut docuisse inveniatur, maximum est argumentum apud omnes tam sutilem erroneam aue apparuisse ut nec impugnatione dignam judicaverint sententiam hanc; quae cum ita sint; quid jam ponderis habet paucorum assertio, contra tot Ecclesiae inculorum venerandam semper , Plurimi, que faciendam antiquitatem Phil. Nimium hoc discursu Eruditorum nocstri temporis doctrinae derogas & arllimationi . θ' Crit. Minime gentium , summo enim eos iii honore habeo , nec illo minori quo ipsi met priorum Ecclesie taculorum Auctores prosequantur . Sed si & numero plurimos , & auctoritate gravissimos Doctores non dehonorat, qui eos recenti Oribus post habet, pari, ne dicam meliori modo licebit illos istis anteponere , nec jultam quaerimonii causam invenient moderni . Phil. Si ita et , jam nulla etiam adhibenda erit fides tot pulcherrimis recentiorum experimentis , quibus mirificE hoc taculo res Philoso-

47쪽

a 6 Dissertatio contra Animamphica exornata est adeoque ille idem valli laerius, quem antea tantopere commendabas a Sapie tum Albo erit expungendus. Crit. Non bene ratiocinaris Philadelphe . . . Phil. Immo quam optimE . An non nova flant isthaec experimenta An non tot ante ctissa ulis omnino incognita An non tot sapientis, simis viris prorsus abscondita Si ergo ob hoc quod sententia de anima brutorum spirituali priscis fuerit inaudita temporibus , aut talsa tibi habetur , aut suspecta quamvis illam modo ad struant & defendant recentiores , quis non videati ex eodem. capite , fide excidere , nec digna quae

recipiantur recentiorum experimenta Φ i i

Crit. Audi Philadelphe. Non eadem ratio est de physicis experimentis , & de Α A. sententiis. Causarum Uinvicem applicatarum effectus sunt experimenta , tinde sicut in minum potestate eu & diversas, & diversimode dispositas, aptare. aut adunare causas . atque diligenitori examine eventus perpendere , ita liberum est homini nova in dies in rebus naturalibus pericula facere , neque ista semel ac viri docti se ea exacte accurateque Observasse. testentur in pro suspectis habere licet sine eorundem v acitatis adeoque 5: honoris praejudicio ; at verb AA. sententiae circa causas earumque naturas Versantur, quae quoadessentiam nulli sunt obnoxiae mutationi, nihilque in suo esse ab hominum animadversione depe dent , quales ab initio fuerunt , tales sunt is hinc fit ut eas noviter asserere quales longa temporum serie oculatissimi licet, M. rem medullitus i spi-

48쪽

Spiritualem Brutorum . Dial. II. a spicientes non viderunt, non leve praebeat sus candae falli aus fundamentum ; uno verbo etsi vel nullam , vel modicam ipsa novitas experiment suspicionem asserat, plurimam tamen Circa rerum naturas , novitas meretur sententiarum , ω cilius etenim atquct prudentius creditu est paucos aliquos in errorem tabi, quam tot & numero dcingenio , & doctricia clarissimos conitanti successione fuisse deceptos. Caeterum putas me Phil delphe eos omnes quos addinctili pro tua star

Phil. Et indubitanter; quamvis enim non omnes percurrerim , eos tamen pro hae citatos ,

a fide dignis saepius audivi. Crit. Quid si duos ego subriperem prid. Mitiaxi elui licer , sed non quod min

Crit. Λttende ergo. Iacobum Zabarellam& Ioannem Hieronimum Stiaragii tibi exhibeo ut quos patronos assirmas , Confitearis 4nsensos emit. Quomodo ambos mihi adversos asseris , cum nucidum quid sentiant inspexeris t. Iam eridem , cum ' scilicet opinionem hanc tuam in aris dublh licet & titubanti quasi animo propositam novi cinn pluribus thm veteribus , tam recentioribus , & istos evolvi Sed ne rem protrahamus prolixius , atque ut noviori , sorth acceptioris apud te antioritatis incipamus , non te pigeat legere quae scribat tuae ut putas assertor doctrinae Io. Hieron. Sbaragli a en quid inquiat post nonnulla quae premiserat. Cum

49쪽

annasar brutorum , non ita reciperentur in eorpore is

rati . quod undequaque es materiale ; non erunt im- materiales secundum esse ; undes non sunt Me pacto immateriades fρrteierunt secundum suam subsantiam Θω autem ιmpium ct haereticum, est , di se neutra modo , Ocncludendum est animas brutorum nulio modo essν immateriales . a in Immo haec tan-crena ponit . . Superes ut concludentes praesentem tractarum , nostram sententiam ita desiniamus as*

ma reverentia ad alias opiniones , animas brutorum lato tamen modo, ct improprie , ct esse cogno . γε es easdem mixtam naturam habere , inque hae mixtione aliquid imm*erialitatis contineri , pro

inde non subsistere posse , debere corrumpi M. Porro de qua immaterialitate ista scripsit Stiaragii ZVel de propria, & absoluth tali, vel de impmptia tan ρ Si in hoc secundo sensu ,3- non ipse mὲ litat .sententiae tuae cum tu eas' animas verE proprieque spirituales esse asseveres . Si autem primo in sensu loquitur ; praeterquam quod jam manifeste contradiceret iis quae ex ipso antea vidimuο sec. I. , jam nonnisi infulse eas ne-8a F propria dc CreMione produci , doc retque mutae Ipsa e naturae , impotentes sublutere & nmessario i corruptioni subjectas, haec etenim animae, & quidem spirituali, citra con-i rQVeru/m . nequeunx convenire ; reliquum ergoi ut non de vera immaterialitate nec de propriairitualitate , nec consequenter in sensu luo lo

50쪽

Phil. v et invitus fateor, Auctorem hune , ni Brte adversetur , mihi saltim non favere . Crit. Non dispari negotio ostendo ipsum etiam Zabarellam immerito in tuas partes trahi. Audi ergo ejus sententiam sub titulo de accreti ne & nutritione ca hisce verbis expressam . Propterea optime illos sentire arbitror , qui dicunt

animam non ita esse materialam atque dividuam citnon set etiam immaterialis atque individua , est enim menae naturae inter formas penitus a materia abjanmcias , ct formas materia prorsus immersas . Sane

anima quae de materiali4entitativd patticipat de media est inter duo extrema opposito modo tabentia non potest ab uno illorum absolute d nominari , consequenter nec dici vera & absolutEspiritualis imas, et uinum, . Neci vero tecum sentit ipse etiam Thomas Campanella qui de animalibus verba faciens , inquit . b) Amma mim ess isse spiritus agent , calidus , renuis . Porrb quis est 'iritus , iste'cui calor conveniens est litas ne Arporea gnaturalis proprietas est substantiae spiritualis 3 sed ipse . . met clare explicat in initio eiusdem articuli, δε

quo spiritu loquatur , ait enim . Quoniam vero m tus , est caloris operatio , calor vero movere nequis nisintenui agiliquesubjecto praeeipientesipientia ingener tae sunt tenuitates vocatae spiritus, intra terram Iiquidam υistofam m. Quis autem sanae mentis ducat tenuitates intra terram liquidam generatas , non voce tenus , sed veris .substantias esse spirituales Venio ab C. 31. b ro. de animal. θ de μου. O strua.art. i.

SEARCH

MENU NAVIGATION