Dissertatio contra animam spiritualem brutorum in octo dialogos distributa. Authore R.P. Laurentio Maria Frasconi Ordinis Minimorum ..

발행: 1741년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

4o Difrtatio eontra Animam cinit D. Ieron. et in Aureis hisce verbis fideles Omnes alloquens Ne putemus inquit in verbis scripturarnm esse Evangelium , sed in sensu , non insuperficie , sed in medulla , non in sermonum fessis ,

sed in radice rationis secundum est eum non ess verum scripturae sensum qui aliis.lcripturae locis rite acceptis probetur adversus , qui rectae rati ni inveniatur oppolitus , quive Ss. PΡ. interpretationi contrarius existat. diversa etenim est rerum naturalium , & scripturalium sensuum indago , inquit Aug. b Aliter enim quaerimus de crea

turae conditione quid υerum sit, aIuer aurem quid in his υerbis Moses intelligere lactarem audit remque voluerit. De rebus enim naturalibus quae

nullam cum fidei nostrae mysteriis connexionem habent permittitur opinari pro libito , dummodo tamen nihil scripturis sacris asseratur Contrarium . At scripturae sensus non pro legentis placito fingi

sed juxta loquii Spiritus Sancti mentem agno idebet, & cum veritatis fons nequeat sibi vel illative contrarius esse , hinc vel mille scripturae loca obvio in sensu contraria uni textui cujus clarusiam certusque sensus, ad hunc tanquam ad lydium lapidem pro rita intellectione sunt reducenda , nemo etenim est qui nesciat non ambigua certis, sed e contra certa ambiguis lucem aD

ferre .

Phil. Haec omnia jam pridem novi, Iubentique animo excipio, at quid tum Crit. Non ista protuli ut docerem te , sed

62쪽

Spiritualem Brutorum Dis. III. Mut quae alias tibi cognita , sint tibi mod6 mvidius praesentia; hisce ergo succincte memoratis veniamus ad arma . Putas itaque satis superque te probasse ex scripturis animam brutorum spi*tu i lem , quia multis in incis hanc animam appellant nomine spiritus &quidpin. si ly spiritus inibi de vero spiritu intelligi clinet, caedit tibi victoria iiDque omnis dirempta el .: At pro viribus con-Iendo ubicumque ue brutis dictum invenitur in script uris lyspiritus verum non signi sicari spiritum ; hoc autem ut praellem una mecum Peto animadversas , quod tam sacrae paginae pro non vero spiritu hanc vocem spiritus usurpant. Dicit enim S.Iob. 0 Spiritus meus attenuabitur . Regius Psaltes η . Spiritus procellarum pars calicis eorum alio in loco υν. Dixit di stetit spiritus praeellarum atque etiam od) . συι os meum di attraxi Dis tum Isaias se Quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus est Cerin spiritus qui pati attenuationem potest , Verus non eli spiritus, procellis verus non inest spiritus ; qui Olcitat verum non attrahit spiritum , nec verus hominis spiritus quasi solitaris aut principaliter esὲ in naribus illius: Hoc itaque animadverso intelliges facila, cum hoc nomen spiritus pro varia significatione stet frequenter in sacris litteris , non statim verum spiritum esse adstruendum ubicumque hoc vocabulum spiritus usurpat scriptura ; agnoscere exinde debes non ex hoc uno attribuendam spiritualem animam

63쪽

4α Di erratis emtra Animam Phil. Utique id concederem si praecish &utcumque spiritum brutis inexistere diceret Scriptura , aut contextus ipse sicut in locis a te laudatis , excluderet spiritum propriε dictum : at cum

loca quae superius adduxi ex ipso contextu quo dicitur spiritus vitae , spiritus vitarum , Deus Spirituum omnis carnis die. nequeant aliter intelligi quam de vero spiritu , nullum hinc est argumenium denegandi brutis spiritum propriε & rigorose dictum cum iste solus possit esse vitalis, & carnem vivificans.

Crit. Optimum quidem ex parte tua responsum ; ast ego ex iis quae a te animadvertenda proposui, unich volui aliquam tibi dubietatem &suspicionem ingerere de ea voce spiritus non ut authumas accipienda , atque ut inde nosses etiam scriptura dicente Brutis inem spiritum vitae, non immerito tumen supponi examini tuam hane de anima brutorum spirituali sententiam ; Caeterum ut indubih tibi constet non verum a Scripturis Sacris asseri spiritum in animantibus brutis , dic mihi verum nε dices scrip 'tarum auctoritate

probari in brutis spiritum , si scriptura de brut

rum anima differens , de illa assirmet praedicata , . quae vero competere spiritui nullatenas queunt 3 Phil. Si hoc ostendas, latebor non probari ex scripturis, animae brutorum spiritualitatem . Crit. Nonnulla itaque affero loca , ex quibus me rem puto confecturum . Primum desumo e xlib. Genes eos ca) . Dixit etiam Deur producant aquae reptιIe anima viventis , ct volatile super rer-

64쪽

Spiritualem mutorum . Diat. III. 63. ram , & postea υ dixit quoque Deus proderat terra animam υiventem in genere suo iumenta ct reptilis di bestias terrae fecundum Decies suas et loquens vero icriptura de hominis creatione , ait. Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae , o inspiravit in faciem dux Diraesum vitae. Hisce Praejactis, quaero cur scriptura de animae humana productione verba faciens dicat Deum formatoe hominis corpore inspirasse seu insutasse in iaciem ejus spiraculum vit cum de productione aliarum animarum disserens peierat Deum mandasse aquis

imperatIe terrae ut producerent animam vive

tem Sanh diversum istarum , ac iIlius productionis modum, non laviter nobis indigitat ;hanc sc ilicet contrapositive ad alias a solo Deo sui ,

Creatam , atque tiagulis infundi hominibus ς nec enim ex materia educitur aut educi potan . neque fit ex traduce , seu non generatur vel propa gatur ex anima parentis licut lux lucem spargit,& propagar in putavir Tertullianus . & dubitaverat Augultinus b . Quod si anima hominis .

non terra producente , lIcut aliae , sed sola a solo Deo creata est , reIiquae ergo animae non per v ram creationem suere productae, aut producuntur.

Subsumo iam ; sed si brutorum animae verE forent spirituales , nonnisi per creationem fieri pota

sent, essent enim spirituales substantiae per se , subsistentes , atque omnem materiae , potentiam quam maximδ excedentes ; ergo si vere tales an mae creatae non sunt , & non creantur , Vere Par ter non sunt spirituales o F E Unum o C. r. v. t D Lib. D de Gen. ad lin. c. r. ct FD

65쪽

- Dissertulo eontra Animam Unum restat ostendere ad majorem argumenti vim , quod videlicet sensus scripturae sit de productione animae rationalis ut contradisti nicta a

productione caeterarum animarum ; sint autem

omnium instar oculatissimi lique fidelissimi scii turarum interpretes D. Ambr. Augustinus , &Angelicus Doctor . quorum primus in rem no stram sic loquitur a . Bestias non fecerunt, mamnus tuae, sed dixisti producant aquae reptilia animarum viventium , is produxit terra secundum genus quadrupedia di reptilia , ct disias terrae , me aurem , inquit , fuisti, me tuis manibus figurasti, Mees non figurasti bestias manians tuis , non reptilia

non volatilia , me autem fecerunt manus tuae . Posterior vero haec habet b . Intelligimus spiritum vitae, ct animam viventem scripturam suo more dixisse eum animalia ides eorpora animata vellet intel-tigi, qui aeni fre Minimam'po pisuus iste

etiam eo oris sensis , in hominis autem eonditione obliviscimur quemadmodum Aqui scripturaeon merit, cum suo prorsus more loquia sis, quo insinuaret hominem etiam rationali anima accepta quam nan Aut aliarum carnium aquiso terra producentibus , sed Deo Iante ereatan υοIuit inteli i tamen factam tit lin corpore animali , quod sit anisia in eo 'imi vente, sicut illa animalia viseret, de quibus disite Producat

rerra animam υiventem . D. autem Th. ita effatur. c Anima brutorum producitur ex virtute aliqua corporea s a D. Ambr. Expost. in Via. CXVIII.

H Aug. I. I t. de civit. Dei c. 24. -

66쪽

Spiritualem Brutorum . Diat. III. corporea , anima υerδ humana producitur a Deo , di ad hoc sum madum icitur Gen. I. quantum ad animalia producat terra animam visentem ; quantum

vero ad hominem dieitur quod inspiravit in faelem ejus Diraeuium vitae ; Cum itaque illud quidem; quod a solo Deo producitur sit vere creatum, non autem id quod ex aliqua corporea Virtute , cum haec neque sit, neque esse possit creativa , concludi merito potest animas quidem humanas , non autein reliquorum animalium,subitantias esse spirituales ; nec enim lubstantia spiritualis est , quae sine actione creati va potest produci. Quid ad tam luculenta tantorum Ecclesiae luminum testimonia valebis reponere t Nunquid Ambr. Aug. & D. Th. in lacris litteris non latis eruditos Appage temeritas insana , ignorantia que proterva i & hoc a doctis a Catholicis sine horrore dici poterit vel audiri ' Cui patebunt scripturarum arcana si D. Ambr. Aug. , & Aquinatis Sol l vocitantur impervi Secundum Scripturae textum reperio in Psal. ubi dicitur a . Nolite fieri Aut equus o mulus

quibus non est intellectus. Atque ulterius . Homo cum in boncire esset, non intellexit, comparatus es iumentis insipientibus , ct similis factus es illis b .

Si ergo scriptura palam docet brutis non inesse intellectum quomodo dici potest ex ipsa probari in iisdem animam spiritualem Intellectus maxime per vos qui omnia prorsus abnuitis accidentia ) ab anima spirituali nullatenus a parte rei distinguitur Proindeque est idem cum illa , si idem est cum illa quomodo coherenter dicere potestis

animam

67쪽

4is Dissertatio contra Animam animam spiritualem non esse intellectivam 3 Iam uerb sic insto . Ex una parte anima spiritualis u poth identificatum habens intellectum est, intelle-etiva; ex alia teste Scriptura anima brutorum non est intellectiva sed intellectu carens . Ergo exscriptura clarum fit animam brutorum non esse spiritualem. Phil. Operam hac vice perdis Crit. dum praedicata quae uni spirituum speciei conveniunt , Cui libet apropias, at quam falso praeterquam quod constat, ostendo. Fallax abs dubio eli hoc argumentum Aurum est metallum ; argentum est metallum; ergo aurum est argentum. Ergo similiter sallaciter arguit qui dicit. Spiritus Angelicus est intelIectivus : spiritus humanus est intellectivus ς ergo & Spiritus Belluinus est intelIectivus .

Sicut enim esse auri auro convenit non argento& vice versa - ita esse intellectivum Angelo conveniens est & animae rationali non vero brut

rum spiritui, & sicuti ex quo argentum sit metallum sicuti & aurum non tamen inferri potest quod sit aurum , ita ex quo anima brutorum sit spiritualis sicuti & Angelus & anima hominis , non hinc deduci valet quod sit intellectiva sicut

Angelus aut homo nam quemadmodum argentum convenit quidem cum auro in ratione generica , differt verb ab illo in ratione specifica Aper hanc disserentiam non sustinet praedicata auri, ita etiamsi anima brutorum univocetur cum Ange Io re anima rationali in ratione generica entitatis spiritualis maximδ vero differt ab illis in sua specifica ratione nec proinde intellectivitas com

68쪽

Spiricusem Brutorum . Diat. III. 47 veniens illis, huic etiam attribui valet. Tandem quis negabit possie Deum perfectiores in infinitum facere 1 piritus λ Quis etiam nescit posse.Deum minus in infinitum persectos spiritus producere Carentesque multis perfectionibus , quae aliis inerunt spiritibus , de tamen adhuc veri spiritus erunt Animas igitur brutorum spirituales dicimus limitatissimas tamen atque in infimo spiritualitatis gradu quibus proinde perperam aptantur quae solis perlectioribus spiritibus lunt conve

nientia . .

Crit. Hoc quidem est potissimum effugiummum irritum tamen . Admitto ergo fallax esse is

argumentum k te propositum . Admitto pessimum esse arguendi genus a genere inferre sp cies concedo libenter posse Deum pro libito &perfectiores in infinitum , & imperfectiores non tamen in infinitum , producere, spiritus ; non inquam imperfectiores in infinitum cum enim nulla creatura Vel habeat, Vel habere possit perfectionum infinitatem , nulla est Creatura qua eadem in sua specie permanente , detrahere possit Deus in infinitum perfectiones ; Quare his om- 'nibus respectivo in sensu concessis, nihil adhuc concludis . Praedicatum intelligentis non est tale

ut sit 1 substantia spirituali per se subsiliente a m vibile praedicatum intelligentis non est peculiare alicui spirituum per se stantium speciei sive non disserentiala spirituum , sed genericum omnique sollituum speciei de necessE essentialiter co veniens'; quid enim est ella intellectivum nisi posse in res alias cognoscitivh tranasormari iuxta

69쪽

48 Dissertatio eorura Auimam quod dicitur . Intellectus intelligendo fit omnia pQuid est potens fieri vitaliter reppresentativEomnia . nili id quod omnino emergit E materi ;quod est per se subsistens, potens naturaliter esse sine ilia , nec ab illa indigens sustentari, nullumque tanquam sibi necessarium poscens subjectum pin iis quae sunt e materia cinquit Arist. a idem est

intelligere, di intelligibile esse . An non autem omnis substantia spiritualis quaecumque tandem ea sit, & quantumcumque impellecta dicatur

Prorsus omnem excedit materiam , potest & qui- .dem naturaliter exiliere sine illa, atque non ex

necessitate essendi subjeetatur in illa λ ergo omnis& quantumvis limitata spiritualis subitantia est

vere intelle stiva . Ex his autem patet directa ad duplicem in contrarium rationem responsio. Ad primum quidem , nam praeterquamquod non servatur debita medii extremorumque distributio, unde peccat argumentum ratione formae , falsum insuper est ratione materiae , fit enim patitas despraedicato generico Metallum ad praedicatum specificum Aurum , in quo certis maximus error invenitur ; non sic autem in nostro casu cum etenim , ut ostensum modo est, praedicatum intelleis stivi sit conveniens non alicui tantum spirituum

speciei, sed cuilibet spirituali substantiae tanquam aliquod genericum , recte inde inferimus quod si

anima brutorum est substantia spiritualis, eriteriam intellectiva, non seciis ac ita argueremus . Omnis substantia spiritualis est intellectiva , aniama brutorum est subitantia spiritualis ; ergo M.

70쪽

Spiritualem Brutorum Dial. III. q9Αd secundum etiam,nam esto in negabile sit posse Deum lpiritu, perlectiores , in infinitum Producere, non inde tamen consequitur fieri posse spiritualam subitantiam sine praedicato eidem sub stantiae generice proprio , quod enim totius generis proprium est , cuilibet etiam speciei sub illo

contentae est essentiale ; quod autem essentiale et , nec a Deo auferri poteit re ipSa, adhuc rem nente , unde & rerum essentiae aeternae hoc sensu dicuntur, improductae, immutabiles &c. Sic quia . esse sensitivum est praediCatum genericum animalis, licet possit Deus facere perfectiora velim perfectiora animalia,facere tamen nequit ut animai,animal sit,& non sensitivum , sicut sacere nequit quod simulsit, & non sit animal; atque intra eandem speciem facere potest Deus vel magis vel minus perlae os homines nullum tamen poteth hominem facere qui vere sit homo , qui non sit &animalitate praeditus, & rationalitate . Instituamus ergo alium de metallis sylogismum . V. g. Om- . ne metallum est grave ; sed aurum , ted argentum , sed aes est metallum ; ergo aurum argentum , ars est graVe . Non ne valet cum ratio isne formae , thm ratione materiae uid ni ergo valebit mox institutum argumentum . Omnis suo-

stantia spiritualis , est intellectiva &c. Sed opere pretium est ut jam perpendamus adducti, iique ni fallor unici subterfugii verba .i Uident enim hujus sectitores sententiae , seu ut quodam sagacis modestiae titulo dici malunt hypothesis vident inquam admissa semel ver in brutis anima spirituali negari ipsis cum veri-

G tate

SEARCH

MENU NAVIGATION