Dissertatio contra animam spiritualem brutorum in octo dialogos distributa. Authore R.P. Laurentio Maria Frasconi Ordinis Minimorum ..

발행: 1741년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

so Dissertam eontra Animam tale non posse vi m intellecti vam ac proinde cum sibi adversantes reperiant scripturas, illis nolunt contrariari, illas intellectivas asserendo,sunt enim C

tholici ; cum noverint esse contra communem.

γ torum mentem id ipsum asserere, non audent hoc brutis spirituali licet constantibus anima concedere praedicatum , sunt enim doeti scientesque quod qui contra omnes loquitur , insipiens est. Hi addacti sunt rem ipsam quam revera negare non possunt , verbo ternis inticiari, dicendo nim itum Bruta limitatissimum habere spiritum . . . 'Phil. Utique id dicimus nec gratis , id e nimi sester' st gradatio inter spiritus nobis notos i nstituatur e Deus enim est spiritus ; Angelus est spiritus; anima rationalis est spiritus ; anima bruti ei spiritus ; porrb sicut temere quis diceret spiritum Angeli esse ejusdem virtutis , ac spiritus Dei ;spiritum hominis ejusdem ac Angeli ν ita nonnisi insula dicitur spiritus bruti eadem posse quae spiritus hominis , sed sicuti spiritus Angelicus infinith est inferior divino , humanus longe ab Angelico distat, ita Belluinus utpote limitatissimus , quam maxime distat ab humano . .

Crit. Uerba iterum das Ρhil. non vim infringis argumenti , quid enim quaeso te putas conficere cum ais Limitatis um brutorum spiritum Vel per to timitatissimum extrahis brutorum spiritum a vera ratione spiritus, vel relinquis 3 Si primum ; jam ergo fateris vel invitus brutoru manimam verum non esse spiritum , vere non esse spiritualem substantiam , proindeque tota quaestio ad meram vocabuli novitatem reducitur, de qua

cum Diuitir Corale

72쪽

Spiritualem Brutorum . Diat. III. cum de re Convenitur , non est disceptandum hvel non obllante . to limitatissimum , adhuc r linquis brutorum tritum in vera spiritus ratione , adhuc contea dis iesum esse subitantiam proprie spiritualem , & lic inficiari non potes brutorum spiritui ea praedicata quae genericam spir lus rationem , vel conitituunt , vel consequuntur . Dic ergo quantumvis limitatum brutorum spiritum , ad lummum poteris hinc inferre limitatio nem hanc , quam belluino spiritui contrapositi vh ad humanum vel Angelicum attribuis , elle non Potentiae remotae, sed proximae, non in posse

intelligere verum enim habebit & quidem identificatum intellectum sed in intelligere actu li, quatenus vel pauciores habet inditas species vel imperfectioribus Organis Praepeditur ne

tintlim actu intelligat, quantum caeteroqui posset intelligere ; hoc autem quid eit aliud quim aequiparare Angelico , atque humano spiritui brutorum spiritum quantum ad entitatem , inseriorem vero statuere unicδ quantum ad actualem operationem Repetamus jam Sacrae Scripturae verba icvideamus num consentaneum illi lit dicere, bruta esse in sensu mox dicto intelle stiva . Nolite fieri sisut equus ct mulas quibus non est intellectus . Sane haec verba clara sunt non ambigua nullus

est error si intelligantur ad litteram , sed nullum etiam superest tibi effugium,si ita ut sonant, intelligantur.Spiritus etenim Sanctus per ea denegat brutis , non intellectionem , sed intellectum , non

actum, sed potentiam intelligendi; qui ergo dici

73쪽

Dissertatio contra Animam

eum veritate potest bruta esse imperseeu licet ;& limitatissime intellectiva , scriptura, absoluin brutis denegante intellectum ne dici poterit imperseela & utcumque visivum quod prorsus C ret videndi potentia Si itaque vis intellectiva seu intelligendi potentia , est intellectus, & intellectus brutis non inest , aevidens fit nullimodδbruta esse posse vel dici intellectiva , multoque

minus intelligentia. Phil. Rem concluderes si de necesse intelligenda esset scriptura absolute negare brutis intellectum , at quid vetat eam interpretari quasi diceret . Nolite fieri scis equar ct mulus , quibus

e parative ad hominem non es inreuectus Si vero ita explicetur , jam firmum adhuc manet , imperfecti saltem bruta intelligere . Crit. Hoc jam praevideram a te reponendum , ast jam aditum huic responso praeclusit laudatus superitis regius Psaltes dicens a . Homo eum in honore esset , non intellexit, comparatus essiumentis insipientibus , ct similis factus es tuis . Si

etenim homo similis factus est jumentis eo quia non intellexit, consequens manifestum est quod iumenta & bruta non intelligunt. Non ergo solum com Parative ad hominem, sed absolute &nulla laeta comparatione brutis non inest intellectus, atque absolute intelligenda est scriptura de brutis dicens . Qusibus non es intestifctus . Hinc &Pagninus vertit. Quibus non est intelligere . Porro in quo sita est ratio nanc fundans similitudinem hominem inter & bruta Utique in negatione intelle- elionis 60 Psai. 48.

74쪽

Spirituarem Brutorum : Dies. m. ctionis, ouia nimirum potens noluit intelligere similis factus est jumentis habentibus non quidem voluntariam & accidentalem , sed necessariam &essentialem intellectionis negationem ; ratio et nim similitudinis , si non eodem modo , eadem tamen in utroque extremo repperiri debet, perinde ac si de homine de loco aci locum transi 'obligato , immoto tamen manente , diceretur . Comparatus est simulacro & similis factus est illi; quemadmodum enim naturalis est simulacro quies quae libera est homini . ita naturalis est brutis negatio intellectionis quae inluntaria est & culpabilis in homine in honore constituto. Eundem locum ita exponit Iorgius Cirdinalis Quibus non es intellectus quas dicat , in Me esseiuntur jumentis isti Aes , quos mori hahent in tene rum . di raria is Mesunt iumentis viliores , quod ipsi Inreuectum recep

runt ' perdiderunt jumenta autem non receperunt .

Sed ne te Phil. diutius detineam prassentem claudo sermocinationem cum eruditissimo viro Alphonis de Castro qui postquam retulit Philastrues

de Gnollicis & Manichaeis dixisse quod docuerint.bruta intelligere & esse ratione praedita concludit a . Sit autem haec Gnosticorum sententia aut

Manicharorum , aut feciss res se habeat , non multum curo , cum certum fit talem assertionem esse erroneam

ct sacris literis a rtissime eontrariam . Nolite inquit Propheta fieri μιν equus o mulus quibus non es intellectus ; falsum est ergo omnia bruta esse rationis capacia ; ct idem Propheta iterum ait. Homo cum in honore esset non intellexit comparatus est jumentis

o Lib. Verbo Bestia.

75쪽

14 Disseriatis αintra Animam

insipientibus , simius factus est illis . In quo a tem similis factus sit declaraυit eum dixit eum non intellexisse , per hoc enim quod non intellexit assim latus es jumentu quoniam illa non intelligunt; squidem bruta intelligunt, in quo quafo as latus

est jumentis cum bonorem in quo ea n Deus consti ruit non agnovis his ergo duobus Scripturae S erae testimciniis aperta e convincimus bestias non esse rationis capaces . Haec ille quibus nihil validius , nihil optabilius nihil clarius ad ratiocinii mei confirmationem , placitique peremptionem tui. Caeterum displicet quod nas inter Collocutiones se nimium hora protraxit, nonnulla etenim mihi

supperunt per quae ad loca a te adducta iterum reipondeam , sed ne tua abuti videar patientia . ea ad aliam remitto. Phil. Reliqua si quae habes audire non detre Ela , non tamen modo , Post Prandium te auditu.

Clit. Quae hocusque audisti, absens perpe de , & te redeuntem excipiam ab abscedente di-Verlim . Vale

76쪽

OPINIONI DE SPIRITUALI ANIMA' BRUTORUM

Adducta ex seripturis Loca minime lavere,' iterum ostenditur

DIALOGUS IRPhilade hus , ct citrophilar. I

ΡHil. En Crit. quantum mihi de victoria

blandiar , cum tam prompte ad Cert men accedam ; quae dixeras tibi adhuc x arma superesse deprome jam , irrito enim contra me ea stringes Conatu . Crit. Puto me praeterito discursu t m claris ostendisse tuam Scripturis Sacris adversari sente tiam , ut tibi vera ex Scripturis responsio noti suppetat, caeterum nonnulla sicut promisi addam quae magis ac magis ostendant, alienum esse 1 sensu tuo eorum locorum sensum quae ex scripturis adduxisti. vim grgo facis non m . dic m

77쪽

1is Differiatio ιontris Antinam dieam in duplici Ecclesiastis textu quorum primus est a) . Similiter Dirant omnia qui variis exponitur versionibus hoc modo . Omnibus unus Diritus . Posterior vero , isque praecipuus , quo te in vincibiliter jactas pugnaturum , ex eodem Ε -

clesiaste desumptus4eli ubi inquit b . Quis novus spiritus filiorum Adam ascendat fur1um , ct sis

rιtuS jumentornm desepndat deorsum Iam vero sic exordior a primo . Similiter sto. Verum itaque

eit quod Hebraica , Syriaca , & Chaldaica vertunt . Omnibus unus spiritus at iam dixi alias hanc vocem spiritust non semper in Sicris Litteris accipi pro vero spiritu , unde & D. Aug. inquit. cc Sex modis in scripturis spiritum subsantialiter dira , non nescio is vobis sciri; primo fummus omnium Deus Diritus appellatur ut ibi . Spiritus es Deus , di qui

adorant eum , in spiritu oportet adorare . Secundo Angeli spiritus dicuntur ut ibi. Qui facit Angelas nos spiritus . Tertio animae spiritus nuncupantiar ut ibi. Exibit spiritus ejus , ct caro reυertetur in terram . Quarto vita brutorum animalium spiritus vera

eatur tit ibi . Quis scit se spiritum jumentorum descendat deorsum Quinto venti dicuntu piritus ut . rbe. Spiritus praeeliarum . Sexto aer scribitur spiritum , ut ibi . Os meus aperui ct attraxi spiritum . Quibus & ollendit S. Doctor quam varil hoc nomen spiritus in scripturis usurpetur , & indirecteilaltem negat nomen spiritus brutis applicatum significare verum spiritum, dum secernit animam tiruta informantem ab anima hominis de qua

78쪽

Spiritualem Brutorum . Diri. IV. 17 immediate antecedenter mentionem fecerat non utique unam ab alia secreturus, 1i utraque apud iplum verus spiritus foret ; abbreviata enim in quinque tantima membra induetione , dicer malluisset . Anima quorumvis animalium spiritur nuncupatur ut ibi . Omnibus unus spiritus - . .

In primis itaque si in hoc textu . Omnibus unus spiritus lyspiritus stet pro vera subitantia spirituali, jam hec non erit versio illius loci Atiter spirant omnia, sed erit absoluta mutatio, nam ly spirant , seu respirant denotat essectum vitae sensitivae nec aliquid dicit de illius principio; ly autem spiritus si supponat pro entitate subita tiali spirituali, denotat principium vitae, non verbeffectum , immo neque denotare potest ; nam

spiritus verti, aci genuinh tali, neque spirat, neque respirat, cum i pirare & respirare viventis quidem & sensui vi sit proprium , semper tamen cor Poret , quale certe spiritus non est.

Iuluper si to Diritus stat ibi pro vero spiria tu , vel to unus immediath praecedens'. intelligi debet de unitate numerica & hoc non, id enim est error mainestus , atque foetida haeresis ; vel de unitate specifica , & hoc neque , alias homo cum jumentis , atque omnibus animalibus brutis ejusdem foret speciei, quod sanh nonnisi a br tali, homine dici potest ; vel denique de unitate similitudinis Et haec vel univoca est vel analo-

non uni voca; cum etenim ista eandem speci-ce rationem formalem importet in utroque rela tionis extremo, iam rediret hominem in e demesse specie cum brutis; reliquum ergo est quod

H sit

79쪽

ys Dissertatis eontra Animam

fit analoga, haec autem non est ad intentum, nam cum non postulet eandem propriEque talem rationem in utroflue extremo , ut patet in animalisano , & medicina sana & similibus analogis , in quorum uno sanitas propria repperitur , quae nonnisi improprie & per translationem dicitur de alio , consequens est id spiritus accipi non posse Pro vero spiritu , atque in omnibus propriε tali . Quo ergo in sensu dictum erit . Unus omni

Fus spiritus Utique in isto, quod nimirum idem

est omnisus halitus, eadem respiratio ut vertit Symachus. Quod idem omnibus satus, eademque aura vitaIis ut legit Valabius, quare ex hoc Iextu verus in omnibus animalibus, & proprih diactus spiritus non probatur ; sed ne hoc ipsum non satis probasse videar ; ex scopo Ecclesiastis ostendo , quod non ibi vere de anima , sed de Acorpore sermo fit sive hominis , sivε jumenti: de

utriusque di respirationis , & expirationis in mor te necessitate : inquit enim toto pene illo Capite eundem hominum esse & iumentorum interitum, aequalem utrorumque conditionem , & hominem ninil amplius habere jumento; an non autem haec insana deliria sunt de hominum brutorumque animis intellecta non certum ea nδdum apud Ortodoxos , sed Ethnicis etiam appri me suasum , animam hominis una cum Corpore non interire , proindeque quoad animam aequa Iem haud esse hominis cum bruto vel conditio nem vel interitum Z Sane animam hominis cum Corpore non perire , sed illi superstitem vivere , nonne docuere Trismegistus, torpheus , Socra

80쪽

Spirituatim Brutorum Dial. IV sistes, Musaeus Pherezydes magister Pythagorae Aratus , Homerus , Empedocles , Seneca , virgultus , & Ρnocylides cujus est illud . Defunctis fuisperes vita. O dii deinde ereantur . Quid ergo lupe

reit, nisi hominum juinentorumque comparatio nem, non de uirorumque anima, sed de corpore

ejusque interitu esse intelligendam quod si ita eli ut inficiari vere non potes , quid jam ad intentum, Concludi poterit per ea verba . Similiter Dirant omnia . Unus omnibus spiritus Nihil aliud Porro , nisi hoc unum , quod ab Omnibus ultro

Conceditur , eandem scilicet esse humani corporis ac belluini, sicut viventis respirationem , ita mOrientis Corruptionem . Audire non pigeat quomodo hunc eundem Eccletiastis locum intelligat Angelicus Doctor a ititer c inquit processus Dirae es similis quantum ad corpus , ad quod pertinet quod dicitum in Ecclesiaste . Simititer spirant omnia ,& sapientiae secundo fumus o fatus es in naribus nostris cte. sed non es smilis processus quantum ad anima in quia homo intelligit, non autem animalia bruta .

Progredior iam ad secundum scripturae locum . Quis novit se spiritus filiorum Adam M. Hunc locum in primis non litteraliter sed mystice intelligit ac exponit eggregius ille scripturarum scrutator & maximus Ecclesi e Doctor D. Hieron. his verbis cb . Quis scit utrum sanctus qui

hominis appellatione dignus est , asentit in Caelum , ct utrum peccator qui jumentum υocatur et descendat in terram feri enim potes utrumque pro incerto H a vitae

SEARCH

MENU NAVIGATION