Instructio magistri nouitiorum, per r.p. fr. Ioannem a Iesu Maria Carmelitam Discalceatum Calaguritanum

발행: 1608년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sos , namus omnes , passiones, tentationes, eonsolationes, desolationes, ac deniquo bona, & mala uniuersa, quibus quouis modo assiciuntur, posito timore, verecundia,

seu quocumque alio respectu fidentissimi

detegant..: omodo vero inducentur ad res has dissiciles superandas , & secretae haec aperienda et , quem minime diligunt pProfecto , sine amore ac fiducia inde orta victoria haec neutiquam speranda est. 13'Ciim ergo exploratum sit, sine, victori cordium Magistrum spiritualibus morbis Novitiorum, non posse succurrere, neque vero sanari incipientes persanare ; nauet operam, ut ab eis, quos impense amare debet, reciproce ametur. Et hane unam

ἡ potissimis prHeptionibus, quae ad spiri

tualem p sectum tradi solent, existimet . Excogitet modos, quibus opportune Vtatur ad discipulos erga seipsum adeo bene assiciendos, ut quantumuis passionibus, &tentationibus agitati, non quaerant pere frina aliorum Religioserum solatia : sed M. in uno Magistro omne remedium, ac so latium se habere confidant. Et ut nihil intentatum in hoc Christianae chari tatis ossicio relinquat; paternis visteribus eos horintetur ad interiores omnes perturbationes

sibi detegendas, diserte alens, rem fore

sibi

42쪽

Nouitis via . 3s sibi tueundissimam , t metsi diuturnantiis,& grauissimam inferetidae Magistro mortis tentationem aperirent. Et ne verba leuia esse videantur, si quando aliquis graui tentamenta , revelet , illum amantissimε audiat, & singulari amoris ostensione p culiarem illius curam gerat. Sic enin breuius, quam explicari possit, animi vehementer commoti, dulcissimaeq; charit iis stimulo incitati, viam, quam Ur men ses fortasse multos aggreai fctmidarunt, paucorum dierum alacritate conficient. Sic etiam ex uno Magisti experimento conuicti in seperuenientibus afflictionum, .& passionum motibus, ad eundem celerius, & fidentius reuertentur, eiusq; m nita tenacius apprehendent . Vt vero discipulis omnibus fiduciam ingeneret, xiumque illis pudorem, seu timorem adiamat, primos interdum impersectionum. motus, quos patitur, illis prudenter detegat: ut ij non eum Magistrum se habe credant, qui non possit compati infirmitatibus eorum .

I 6 Haec de charitate, tenuiter quidem, pro tantae virtutis dignitate, & necessaria Magistri instructione notauimus . Verum grauiter admonemus, debere Magistrum

e capitibus, δι quasi sontibus his, pluri

43쪽

'ina alia ad quotidianos, ae multiplices euentus studio multo derivare, si velit nouam Dei prolem cui decet excole . Postulet a Deo Sapientiam hanc, & dabitur ei assilienter ; & lapides vivos ad flaucturam coelestis Ierusalem exquisitos,quos habet in manibus, ut Sapions architectus coaptabit.

Cap. 4 . De Zelo.

τ Ecesse est eum, qui boni conl- munis, non cuiusuis sed plane H maximi curam gerit , ita Dei Zelo flagrare, ut vere diceri queat: Zelus domus tuae comedit me . Z lus hic stimulus quidam , Si diuini amoris essectus est, a gelo seu aelotypia corporeae pulchritudinis alienissimus. Zelotypia quippe consortes rei, in quam fertur, se re non valete Dei vero zelus vitiuersas Creaturas pro captu quamq, suo in diuinae bonitatis, quam respicit, consortium a mittit , ac pro vitibus , inducit. Hoc ergo zelo Magister , ardentissimae charitatis igne succensus , aestuare debet aut videlicet non modo eos, quos regit, in

Dei consortium, . di monastitae persecti nis

44쪽

nis culmen nitatur perducere ι Verum Meoaeli pertingat, ut vix ferre valeat , Vl lum eorum, quos educat, esse christianas illius perfectionis exortertias . Ex eo quippe zelo in opus sibi creditum totus incum bet, dabitq; operam vi Nouitii omnes cursum perfectionis, certis legibus 8e ri, tibus percurrendum, constanti aemulati

ne conficiant . I .

3 Quia vero ex hoc fpso gelo multa Magiis

ster erga alios in culparum correptione , slegumq; obseruatione effecturus est, in quibus oportet eum labe carere: omnino

sibi persuadeat, potissimum eius aeli se actum, propriam esse iustitiam , nec zelum esse sed audaciam, vel coecitatem nimiamydiim ipse lente procedit, neque de se corrigendo serio cogitat , alios ad profectum grandi verborum ea aggeratione per Se reis . Se 'uippe ipsum eisdein adhortatio nibus , quibus alios instruit, proculdubia arguit,& vitae suae deformitatem apertius. quamqtaceret, ostentati atq; per hoc ipsum nihil dicendo proficit. 4 Sit ergo Masister irreprehensibili inte- , gritate conspicuus , institutiq; proprii fi

dissimus obseruator. In regulae, constitu tionum, instructionum, & eaeremoniarum

obseruatione sit maximo sedulus t ii passi

45쪽

passioniam a ensuum mortifieatione, studioq; virtutum esse curet eximius . Haecinimirum omnia aeli lex a Magistro exactε requirit, ut ineulpata eius vita Nouitios insiluat, corripia hortetur,atq; perficiat. Et haec quidem Magistri animo perennite impressa permaneant. Quando vero discipulos moniturus vel correpturus est, prius seipsem introspiciar, si forte bono , ad , quod alios exhortari cupit, ipse careat, vel malo, a quo alios cogitat dehortari, laboret: ne cum alijs, praedicauerit, ipse

reprobus fiat. . .

r Postquam ergo Dei zelo Magister sei

sim examinauerit, & composuerit, ad discipulorum profectum serio admodum eum zeIum exercebit, siue in culparum correptione, siue iis adhortatione ad pansiones subiugandas ac virtutes acquire das , siue in assiduis monitis ad instituti , ac legum propriarum amorem, & obse uationem, quae sunt tria capita exercendo erga Nouitios Zeis opportumissima ordine obseruato tractanda. O . Quod attinet ad caput primum , hoc est, ad aelum, quo culpae redargui debent, necesse est duo expendere, radicem videlicet, ac speciem culparum . Radices sunt habitus vitiosi, consuetudines prauae , & passiones

46쪽

falcem mittere . Quamdiu enim non rese- eantur, culpas germinabunt. In speci culparum, ex obiecto, & circumstantijs,& ex lege in quam peccatur , grauitatem metimur. Grauior enim, quod ad leges spectat culpa est , Decalogi , quam

regulae , regulae quam constitutionum,constitutionum , quam caeremoniarum transigressio. .

7 Erga culpas igitur uniuersas attentἡ Magister inspiciat radicem , & voluntatem . cum specie culparum . Radicem quidem, ut in correptionibus, &remediis adhibendis', semper ad eam extirpandam. ans 'mum intendat: & discipulos ad eam dignoscendam erudiat. Immensae quippivtilitatis est, ut qui spiritualibus, morbis, hoc est, viiijs aegrotant, se ijs prauis af&ctibus laborare cognoscant, crebroq; comsiderent i ut remeesa quaerant , & exerceant. Ex defectu enim doctrinae huius in

Religionibus iam laxatis, inscellere Religiosi grauiter assecti, tanquam phrenetici

ad mortem usque laborant, neque reme, dium exquirunt. s Voluntatem vero eum specie eulpanim Magister ponderabid: ut nec tam acriter

corripiat, quam exigit culpae species si parum

47쪽

parum voluntaria fuerit: nec ram suauia ter, si voluntatis malitia excreuerit. Solet enim monachus vim voluntatis tantam

ad ridiculas res , quas in seculo neglexisset , conferre, quantam in diuitiis, vel li noribus mundi maximis posuisset. Cum enim appetitui nondum mortificato pin .guiorem mundi pastum abstulerit, avide ac rapide fertur in ea bona apparentiai , quae intra claustra valet inuenire et quod

culate notandum est . .

Postquam ergo Ma ister eulparum species, circumstantiasq; perpenderit,animo sedato, ubi tempus decretum accesserit , ad eorreptionem, modo statim describe do , procedet. Dictum est, animo sedato, debet enim accuratissime cauere, ne cum . se intrinsecus perturbari sentit, alique corripiat; sed correptionem in tempus animi tranquilli proroget, nisi cum ex OA ficii obligatione cogitur mox corripereis . Vix enim unquam perturbatus animus saluti s=roximorum prosuit. Quando igitur, siue sedato animo, siue propter instantem officii obligationem, adhuc inquieto, cor' reptio exercenda est; ita se Magister ge, rat, ut quod in cap. de charitate monuia :mus culpam a persona discernat , Ut pa 'teat eum, non aduersus personam, sed assi uersus

48쪽

uersus culpam excandescere . semperque, ut superius dicere coepimus , dum corripiet, non tam in culparum superficiem , quam in radices earum oculos mentis diriget : ut scilicet noxias radices vitiorum , & passionum extirpet: nam quandiu non revelluntur, culpas nouaS germinabunt. 'x o. Pinget in exhortationibus eulparum turpitudinem tam exari e , ut eas discipuli vel pictas oderint. doceatque vel in minima culpa plus mali ac deformitatis inesse . quam in uniuersis cruciatibus inferni. Moneat culpas etiam minimas incipientibus esis perniciosas, tametsi adultis non ita nocerent. Modica enim laesio tenellam plantam arefacit, quae non .edit adultam Etenim si Nouitiorum animis Dei aelo culparum execrationem ingenerare studuerit; decorem domus Dei insigniter augebit , & ad cursum perfectionis illos vehementer incitabit. Haec de primo e tribus capitibus , ubi Zelus exercendus est. xi 'Caput reli secundum, latissimum Magistro campum aperit, dum caedendam vitiorum pantomimq; sylvam, & virtutum . arduitatem superandam obi)cit . Huc quippe Magistri vires in communibus exhortationibus, priuatisque colloquiis , &quouis alio eommunicationis genere, Con- , ferendς

49쪽

46 Instructis Magistri

ferendae sunt: & hoc proprium zeli ossicium est , ut ab ijs , quos Deo conciliare cupit, auferat, quod puritati ad unionem diuinam requisitae obstat , & conferat

quoad per eum fieri potest id per quod

unio illa coelestis celebranda est. Docebit ergo modum passiones mortificandi, &virtutes acquirendi, quibuscumq; medus, modisque valuerit: uteturque ad hunc fi- nem instructione Nouitiorum, ubi de rohae, distincte , abundeque disseruimus, ,

Id quippe ipsum quod Noviiij proprian

instructionem legentes ediscunt, exercereque constituunt ad passionum virtutumque victoriam, a Magistro vivae vocis oraculo tradendum , & amplificandum est . - . Ia Iam vero ut tertio aeli capiti satisfaciat.

ubi proprij instituti ratio inprimis habenda est. consideret Magister, se discipulos instruere ad unam unius Religionis disciplinam; quam, si persecti Religiosi esseta velint, plurimi facere, ac intime diligere

debent. Quapropter det operam, Ut ad Regulae Constitutionum, caeremoniarum que propriarum custodiam, sic afficiantur ; ut ex alijs disciplinis nihil ijs sapien- tius , vel utilius , vel amabilius videri possit. Hortetur sepenumero, ut sint b ni status proprij aestimatores, & vel minimos

t Diuiti so by Corale

50쪽

mos ritus amore summo prosequi, & profuso quoq; sanguine obseruare constituant. Moneat s quenter, ut hanc ynam siuae Religionis disciplinam omnibus alijs anteponant . Etsi enim aliae quoq; persectae, aut fortasse persectiores sint ; at non omnes promiscue singulis congruunt . ordine quippe miro diuinae Sapientiae videmus tus Religiosorum esse discretos; & insti ctu diuerse alios in haec, alios in alia claustra vocarie ubi arreptam semel peculi rem monasticae vitae rationem a Deo itispiratam, non licet alienis doctrinis post ii

ra Instituti ergo proprii obseruationem crebro inculcabier docebitque singulos Religionis actus, & ritus tam rigide a veris prose ribus observari debere , quam si

grauia praecepta essent , quae mortalis culpae reatu transgressores innecterent. C ius certe aestimationis ratio identidem repetenda est , nempe , quod per singulas

etiam leuissimas caeremonias expressa Dei voluntas innotescat; quae veros monachos aeque mouere debet, ac bonos saeculares grauiora praecepta mouerent.

34 Sunt & alia permulta, quae Dei Zelo Maestrum urgere debent, quae ipse in hac ip-i sita inflauctione perspiciet, & per se quo

SEARCH

MENU NAVIGATION