장음표시 사용
31쪽
ΡRAEFATIO. iusti, ut & omnes illi quorum indefatigato labore, tam nobilis scientia ad nos fuit derivata) ego salua omnium pace & respectu,
rem ab ovo rimari & ponderare tandemque multo labore, proprium cuiusque excentrici centrum indagare coepi, ratus hac Balena capta, caetera in hoc tanto Oceano sidereo, omnia fore salua, &c. Dictum, S ut spero feliciter factum; enimvero pro unoquoque excentrico, suum tandem proprium centrum reperi; medium nempe eL ab omnibus hactenus neglectum, aut non tam exacte ad trutinam redactum, medium inquam inter maximam & minimam uniuscuiusque
excentricitatem; fabricando pro hypothesi Copernicana facilitanda unicum pro omnibus circulum Zodiacum communem, & mobilem per Eclipticam; semper in Zenith, aut e diametro Solis tot minutis progredientem, quot Solis diurno motui medio attribuuntur. Quibus duobus ita correspondentibus, cum stupore, & summa admiratione tandem comperi, dc expertus fui, omnia in omnibus Planetis Phoenomena ita exacte tam Tychonice, quam Copernicane saluari, ut dici vix queatinam contuli cum omnibus obseruationibus, tam ante, quam post Nativit. Christi Domini Nostri, a diuersis factis; dc ad amussim quidem correspondentes inueni. Quod inuentum religioni sane mihi duxissem, si tibi non communicassem : etenim res est simplicissima, quae duabus tantummodo abQluitur lineis, duobus circulis, una ex proprio propriJ excentrici centro, ad Planetam exeunte , altera vero ex iam dicti Zodiaci aut immobilis aut mobilis medio puncto per Eclipticam in Zenith Solis mobilis, prodeunte, &c. Et sic habebis rem ad unguem ita paucissimis persectam, ut facillimo negotio sine quidem ullo, aut saltem non notabili errore, perpetuo omnium Planetarum motus, stationes, longitudines, &retrogradationes scum latitudinibus etiam si volueris) iucundissime colligere queas; non per ephemerides laboriosissimas, & tot tabulas, circulos, & calculationes, sed per duas solummodb simplicis imas lineas, ut iam dictum est,& quidem iucundissimo modo,quasi continuo spectabilem caeli faciem ante oculos tuos habendo. Controuersias etiam inter Copernicum, & Ptolemaicos saltem aliqualiter tractare & attingere visum fuit; ut cuiquam pateat, quantum ex hypothesibus nostris Tychonice reformatis terrae stabilitas
32쪽
confirmetur stabiliaturque. Quod vero nudae disputationes sine asisertionibus factae, & Hypotheses Copernicanae quomodocunque melius phoenomena saluantes & exhibentes, illo Decreto sac. Cong. intelligantur occlusae, dc prohibitae, nemo, ut credo, prudentium dicet, alioquin caeteris paribus, neque in Theologia v.g. amplius quidquam contra Fidem liceret opponere maioris elucidationis gratia, quod tamen est contra praxim quotidianam Scholasticorum, passim in Scholis etiam contra attributa diuina & alia fide recepta dogmata arguentium, non ut afferant,sed ut doceant, discant, dcc. alioquin hoc exercitio tam utili sublato, sane omnes scientiae haud leuem contraherent rubiginem: id quod etiam in proposito te volo monitum, non enim hic disputatur ut pro Copernico asseratur, sed ut addiscatur dc Astronomia magis facilitetur, ac Phoenomena quocunque modo melius hypothetice tantum saluentur. Et, ut te non lateat Copernici librum, de motu terrae a S.Congregatione, resipective esse prohibitum sputa incorrectum & iterum respective sputa correctum) denuo permissum adeoque hypotheses de
motu terrae, ad saluanda pure Phoenomena, non esse damnatas, sed citra tamen affertionem terram vere moueri in pro utilitate dc facilitate Astronomiae permissas; en Extractum S. Congregationis Decreti tibi hic appono: ne contra eius determinationem labaris: sed ut obediens Filius Ecclesiae Catholicae illius directioni& ordinationi reuerenter deferre & obedire scias, &c. Caetera te in progressu libra non fugient.
LEgant, U' obferuent, obsecro omnes aequi rerum aestimatores sequentem S.Congregationis Decreti extrictum,indet addiscant,qui nimium Copernicant , quid tuto in hac materiasiit tenendum. Η 'theses Copennici Dchonicis simplicitate, o facilitate praestare, aubium quidem non est, quo intuitu π neste tu etiam a S. Congregatione Copi misi liber corrigendus, ut infra, permittitur Sed quoad absolutam veritatem eas tam facile a multis recipi, tamque m Micus defendi. magnopere miror, cum per hypotheses IIchoma reformatas a nobis , etiam terra flabili, Pars I. M. cuncta
33쪽
cuncta phaenomena, sine vilis prorsus epis sis adhuc mavissimpliciteri s etiam Theoriis Cormicanis demonstrentur aluentur emi in huius libri progresse videbis. Ita vistantibus nos Dis lapissus Tacho
nico reformatis, reuera etiam terra a motu annuo Copernicano cessare,
restare debere omnino videatur. Ruid enim obsecro nos cogat totam te lunem annue conIra S. Scriptura auctoritates mouere, si eadem stabili manente cuncta phaenomena aeque bene re simpliciter demonstrentur sduenturque, ac eadem mobili pupposita Z Distingue ergo inter meritatem absolutam 9potheticam, quarum utramque quidem no Ira reformata Theona resticiunt: qualem vero Co micana hypotheses conti neant , siquentia te docebunt, oeci
Extractus decreti S Congregationis Illustrissimorum S. R. E. Cardinalium, sub PAVLO V. Editis. Marti j M. DC. XV I.
T quia etiam ad notitiam praefatae Congregationis peruenit , falsam illam doctrinam Pythagoricam , diuinaeque Scripturae omnino aduersantem , de mobilitate terrae, & immobilitate Solis, quam Nicolaus Copernicus de reuolutionibus Orbium caelestium , & Didacus Astunica in Iob, etiam docent, iam diuulgari , & a multis recipi, sicuti videre est, ex quadam epistola impressa cuiusdam Patris Carmelitae : cui Titulus: Lettera dei R. f. Maestro Paolo Antonio Foscatini Carmeli ta-no , funal opinione de Pittagoriri, e deI Commico desta mobilitarisia Terra, e flabilita des Sole, s linumo Pitagoricosistema delMondo.
in Neapoli per Latia tro Scorrigio inis. In qua dictus Pater ostendere conatur, praefatam doctrinam de immobilitate Solis in centro Mundi , & mobilitate Terrae, consionam es e veritati, & non aduersari facrae Scripturae. Ideo ne ulterius huiusmodi opinio, in perniciem Catholicae veritatis serpat , censuit dictos, Nicolaum Copernicum de reuolutionibus orbium, & Didacum Astunica in Iob , suspendendos esse donec corrigantur. Librum ve
34쪽
Q P. pauli A ntonii Fosearini carmeliis omnino prohibendum, atque damnandum, aliosque omnes libros pariter idςm docentes, pro habendos, prout praesenti Decreto omnes respectiuE prohibet, damnat, atque siuspendit. In quorum fidem praesens Decretum manu de illo Illustrissimi& Reuerendissimi D. Cardinalis S. Caeciliae Episeeopi Albani signatum & munitum fuit die s. Martii i616. P. Episcopus Alban. Card. S. Caeciliae. L. S. Reg. sol. 9O.FR. FRANciscvs MAODALE Nus Capiferreus
Oia. Pradicatorum, Secretariust.
LECTOREM, elusi ue emendatis , permissio π mmmo. VA Μ QI A M scripta Nicolai Cominici nobilis A. strologi , De mundi reuolutionibus, prorsus prohibenda esse patres Sacrae Congregationis Indiciscensuerunt, ea ratione, quia principia de situ & motu terreni globi factae scriptum, eiusque verae,& Catholicae interpretationi repugnantia quod in homine Chiistiano minime tolerandum) non per hypothesim tractare; sed ut verissima adis struere non dubitat. Nihilominus, quia in iis multa sunt Reipublicae utilissima ἰ unanimi eonsensu in eam merunt sententiam; ut Co- pernici opera, ad hanc usque diem impressi, permittenda essent, prout permiserunt, iis tamen correctis, iuxta subiectam emendatio-
35쪽
nem, locis in quibus non exhvpothesi, sed asserendo,de situ & motu Terrae disputat. Qui vero deinceps imprimendi erunt, non nisi praxlictis locis, ut sequitur,emendatis,ck huiusmodi correctione praefixa Copernici Praefationi, permittuntur.
LOCORUM QUAE IN COPERNICI LIBRIS VISA SUNT CORRECTIONE DI G N Α , EMEND AT A.
Ibi s Hortasse) dele omnia, usque ad verbum hi nonri labores γ
& sic accommoda. Caterum hi nostri labores. In cap. 6. libr. I. pag. 6. Ibi si tamen attentius corrige. Si tamen attentius rem confideremus , nihil refert, an Terram in medio mundi, an extra medium exinere, quoad oluendas ealestium motuum apparentias existimemine om
In cap. g. eiusdem libr. Totum hoc caput posset expungi, quia ex professo tractat de veritate motus Terrae, dum soluit veterum rationes probantes eius quietem. Cum tamen problematice semper videatur loqui, ut studiosis satisfiat, & series & ordo libri integer maneat, emendetur ut
Primo pag. o. deleversiculum cur emo usque ad verbum prouehimur locusque ita corrigatur. Cur ergo non possum mobilitatem illi formasiva concedere, magis quer, quod totus labatur mundus,cuius 'is ignoratur sirii nequit: re qua apparent in ratis, proinde si habere, usi diceret Virgilianus AEneas. Secundo, pag. .versic. Addo corrigatur in hunc modum. Addo etiam dissicilius non esse contento, re locato, quod es Terra
motum asseribere, quam continenti.
Tertio eadem pagina in fine cap. versic. vides) delendus est usque ad finem capitis.
Principium huius capitis usque ad versiculum quod enim in ita corrige. Cum igitur Terram moueri assumpserim: videndum nunc arbitror, an etiam illi plures possint conuenire motus. quod enim, res
36쪽
Versculum oinde) corrige sic. Proinde non pudet nos assumere. Et paulo insta ibi hoc potius in mobilitate Terra Uerificari corrige. Hoc consequenterm mobilitate Terra verificari. Pagin. t o. in fine cap. dele illa verba postrema. Tanta nimis est diuina bac D. D. M. fabrica.
Titulus capitis accommodetur hoc modo: De Η 'thes triplicis motus Terrariusis demonstratione.
In lib. 4. cap. I.O. pag. Iaa.
In titulo capitis dele verba bonum triumsiderum) quia terra non est sidus, ut facit ea Copernicus. FR. FRANCIsCvs MAGDALENvS Ca ferreis Ond. Praedicat. S. Congreg. Indicis Secretarius.
Romae Ex Dpographia Reuerend. Cam. Apost. M. D C. XX. HVc etiam tibi volui apponere copiam illam ad Lectorem,
quam praefixam reperies operi Nicolai Copernici, &c. ut hac lecta dc mea tibi mens & intentio squae huic Praefationi mox 'subnectendae prorsus correspondet de omnino cum ea conuenit in constet, tibique omnis via aut de nostro hoc opere, aut eius hypothesbus,sinistre quid sitiendi, aut iudicandi praecludatur: ne scilicet, absolutae veritatis putes dccenseas, quae tantum caelestes motus ad hvpotheticae verisimilitudinis normam expendunt. Sic autem sese habet dicta Praefatio.
37쪽
De M tbefibus huius operis ad Lectorem , hon dubito quin eruditi quidam vulgata iam de nouitate hy-,ι potheseon huius operis fama: quod terram mobilem , Solem, vero in medio Vniuersi immobilem constituit ; vehementer sint, offensi: putentque disciplinas liberales recte iam olim constitutas, turbari non oportere. Verum si rem exacte perpendere volent, in- , uenient Auctorem huius operis nihil quod reprehendi mereatur, com sisse. Est enim Astronomi proprium historiam motuum cete, testium, diligenti & artificiosa obseruatione colligere. Deinde cau- , fas earundem, seu hypotheses cum veras assequi nulla ratione posse, siue qualescumque excogitare & confingere , quibus suppositis it , dem motus ex Geometriae principiis tam in futurum, quam in prae, teritum recte possint calculari .Horum autem utrumque egregie prae, stitit hic Artifex. Neque enim necesse est; eas hypotheses esse veras, , imo ne verisimiles quidem , sed sussicit hoc unum, si calculum ob- , seruationibus congruentem exhibeant. Nisi forte quis Geometriae, & Optices usque adeo sit ignarus, ut epyciclum Veneris hoc pro, exemplo etiam aliorum ponit) pro verisimili habeat, seu in causa esse, credat, quod e 4O. partibus & co amplius Solem interdum praece, dat , interdum sequatur. , Quis enim non videt, hoc posito necessario sequi, diametrum, stellae in Perigaeo plusquam quadruplo, corpus autem ipsum, plus, quam sedecuplo maiora quam in Apogaeo apparere cui tamen om- nis aeui experientia refragatur. Sunt & alia in hac disiciplina non mi-,nus absurda, &c. Satis enim patet, apparentium motuum inaequa- , lium causas, hanc artem penitus & simpliciter ignorare. Et si quas, fingendo excogitat, ut certe quamplurimas excogitat, nequaquam, tamen in hoc excogitat, ut ita esse cuiquam persuadeat, sed tantum, , ut calculum recte instituat. Cum autem unius& eiusdem motus, , variae interdum hypotheses sese of erant ut in motu Solis excentri, citas,& epicyclium) Astronomus eam potissimum arripiet,qui; com- , prehensu sit quam facillima. Philosophus fortasse verisimilitudi, nem magis requiret, neuter tamen quidquam certi comprehendet, aut tradet, nisi diuinitus illi reuelatum fuerit. Sinamus ergo & has
38쪽
, nouas hypotheses inter veteres, nihilo verisimiliores praesertim cum, admirabiles stimul, & faciles sint , ingentemque Thesaurum doctis, simarum obseruationum secum aduehant. Neque quisquam, quod, ad hypotheses attinet, quidquam certi ab Astronomia expectet,cum, ipsa nihil tale praestare queat, ne, si in alium usum conficta pro veri S, arripiat, stultior ab hac disciplina discedat quam accesserit Vale. Hoc totum & ego tibi praedictum volo, dcc.
VTpateat tibi, mi Lector, quibus simulis , tum Alustrigimi Groe Reuerendi mi Domini D. FA B I i C H I E s I I S. D. repropace miseri ali, tar de Latere Letati, nec nonpertractum Rheni uniuersism, Nunti, re Episcopi Nerit. oec. Vtri certe Dignissimi omnique virtutum ac doctrina genere, re Urbi cs' orbi noti mi, rarissimque, .c c. cum etiam aliorum Actssimorum Virorum epis is ad hocce opinis lucem emittendum animatus exissimulatuss fuerim; omnino opere- pretium duxi frontem huius libri eorum epistolis decorare , et pote qua baud leuis praestentis parius enitere causea, σή.
Illustrissimi & Reuerendissimi D. D. FABII CHIESII Episcopi Nerit. & Nunti j Apostolici Coloniensis,
Admodum Reuerendo Patri CARO Lo ab ARN BER G, oec. FABivs CHi Esi Episcopus Nerit. si utem. PA V L L V Μ siepulta distat inertia calata mixtin, ut dixit ille. Legi initium operis P. ANTONII M A R i H, cui Oculus Enoch oc Eliae nomen facit & quantum ex ungue leonem diiudicare pos sum, maxime dignum aestimo , ut typis tradatur. Ideoque roga
39쪽
tam volo P. V. modestiam ipsius expugnet, superiorumque auctoritate , ac suo consilio urgeat Auctorem , ut in lucem proserat. Ad Patronum, &c. aditum mea tenuitate aperiam, gratiamque facile muneris pretio concilians , tam felici partui obstetricantem me praebebo. Valeat interim , meique sit memor suis ad Deum orationibus. Coloniae 17. Mariij I 6 r.
Literae R. P. Iuonis Parisiensis Concionat. Capucini& Diffinitoris, Viri omni genere scientiarum apprime decorati, ad Auctorem datae.
Admodum R. Pater salutem. GRatulor quantum possium Reuer. vestrae de mirandis ingenij
sui inuentis, quae reuera Archimedi in mechanicis ,& Ptolomaeo in astronomicis gloriam omnino praeripiunt. Cumque diuina Prouidentia nullum sine lenimento malum orbi decernat, sorte tam felix, & tot saeculis desideratum Opus concedit, ut temperet nonnihil aduersa quae ominantur Astrologi ex proxima Saturni & Iouis coniunctione in Ariete, &c. Quid ni caelestium disciplinam Saturnus, dc mobilium Mars, ex igneo & mobili sito signo, igneo mentis acumine, a Ioviali Ecclesiastico & Seraphico pertractandam designent 3 Scienti &sapientiloquor: nec Iouem Saturninadc Martia dedecent, nec incongrua Religioni & pietati videri debet naturalium & caelestium pertractatio; cum circa hanc ipsam artem diuina versetur sapientia. Sed uti operi suo praesens est Deus, resque in lucem edit immediato concursu, & quasi manu obstetricante: sic librorum impressio oculos Auctoris sui desiderat, debetque censeri inter eas res, quae non facile per alium fiunt, &c. Deum autem rogo, ut res & opus Reu. vestrae ex votis meis succedat, fruarque ego aliquando, aut dicto opere, aut certe potius optatissimo suo alloquio, ut discam ipsa R. V. prima magistra,quod toties Optaui dc nusquam contigit hactenus, arcanum, scilicet Planetarumperiodos
40쪽
periodos delineandi demonstrandique eorum motus sine epicyclis. Vivat interim faelix in Ecclesia,Religionis nostrae Seraphicae, reique literariae decus. Datum Meudoni Parisiorum 3. Novembr. M. D C. X L II.
R. V. Obsequentissimus in Christo seruusFR. IVO Parisimus Capurinis.
Epistola Amplifimi Domini ERYci Pu TEANi Historis- graphi, Professoris Regij, oec.ad Auctoremperscripta.
Admodum Reuerende Pater, iacinum Civis re interpres. IN toto Doctissimorum hominum numero, aliis alij hodie tituli
clari sunt& tanquam iaculae quaedam in terris tenebrisque lucent; Te,ob dium ingens ignem, non possem nisi Solem, imo Solis Solem, siderumque sidus appellare. Diuina complexus mente, quidquid in caelis continetur, qui post contemplationem & veterum & recentiorum, ad legem, ut sic dicam, Astra reuocas, & quidquid vel errauerant plures, Vel ignorauerunt, ostendis. Discimus igitur simplicisiimum, & sic maxime admirandum caelestium globorum motum esse: aliis distingui centris quam hactenus obseruatum; aliis proportionIbus & quidem admirandis se inuicem respicere; aliis denique intc uallis spatiisque absolui. Cumque nuper tot arcanorum schematismum tuum perlustrarem,&Auctoris ingenium, & operis miraculum attonitus obstupui. Nimirum in alio prorsus mundo, atque adeo incognito, errare, sed sine errore,caepi, ut ipsa sidera; & quia oculos hic inueni, caecum antea me fuisse fateor. OCVLVS itaque ille tuus, illae naturae loculus plenam omnium fidem lucemque adfert caecutienti hactenus mundo: ille inquam qui summa & occulta capit; qui multum Dei quia caeli. Permittin' vi dicam 3 Ad DEVM adscendis, quia ad templa illa DEI. Et permittin' Z Vniuersum tecum ordinem simul tuum attollis qui cum in terra nihil habeat terrae, totus Dei; quid sit caelum , Te monstrante, & in ipso caelo, intelligit. Ita scribo, ita sentio; Te amo, indu striam tuam laudo, Opus expecto. Vale. Louanis, in Arce, prid. Kal.