De beatissimi Petri apostolorum principis primatu, Romano itinere, et episcopatu Dissertationes Francisci Ant. Zaccaria, Thomæ Mariæ Mamachii, Petri Fogginii

발행: 1872년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

- 150 qui eos commemoret, quorum opera propagata in Urbs religio fuerat, fuisse item Petrum commemoraturum. Id cum non fecerit, argumento, et quidem satis magno esse, Petrum numquam antΘvidisse Urbem. Iam vero Doctorem gentium, qui iis ecclesiis, quas apostolorum aliquis instituerat, Superaedificare quidpiam nolle se iisdem in litteris ad Romanos dieit, venturum nuneiandRe religionis caussa Romam, si huc Petrus Se contulisset, incredibile videri. Deinde Ρetrum apostolum fuisse Iudaeorum, quamobrem in Urbem Venire non debuisse, in qua perpauci ex ea gento homines versabantur. Romanam autem ecclesiam ex ethnicis potissimum coaluisse, qui ad christianam rempublicam Se aggregaverant. Denique in epistolis omnibus, quas Paulus Romae aeripserit, ut in iis, quae sunt ad Philippenses, ad Colossenses, ad Ephesios, ad Philemonem, ad Hebraeos, ad Timotheum II., nullam fieri Petri mentionem, cum tamen Clementis, Lucae, Timothei, Marci, Aristarchi, Demae, Epaphrae fiat. In epistola autem ad Colossenses Aristarchum ab eo, Marcum, Iesum, suos eX Circumcisione συνεργρυς laboris socios nominari. Queri praeterea Paulum in posteriore ad Timotheum epistola, Aeae ab omnibus esse desertum. Haec Vero eo speestare, ut

effetant, Petrum, cum haec Paulus seriberet, aut non fuisse Romae, aut si fuit, esse vel perfidiae,

vel ignaviae accusandum. Ego Vero memorandum omnino Lucae iter

172쪽

committam, ut quod praetermissum est, id fuisso ab illo aut oscitantia, aut errore praetermissum Vel credam, Vel suspicer. Atque historicum sane, qui ea solum sibi ad scribendum proposuisset, quae a Petro gesta in Iudaea, proximisque provinciis fuerant, silentio ea premere potui SSe, quae

essent a Petro ipso in reliqua Syria 62), inque

aliis regionibus perfecta, tam est perspicuum, ut ne oratione quidem egere videatur. Quamobrem etsi Petrum Antiochiam descendisse, reprehensumque fuisSe, propterea quod dimissis christianis e gentibus, ad Hierosolymitas Iudaeos metuS caussa accessisset, Paulus narret α), id tamen tacitus praetermisit Lucas, quod ad suum institutum non pertineret. Rursum Pontum, GR-latiam, Cappadociam peragrasse Petrum, quamquam est ab antiquis 63) scriptoribqs traditum,

omissum nihilominus ab Luca est. Quod si neganda sunt, quae Silentio praetermissa a Seriptoribus antiquis cum fuerint, tum memorari debuisse videantur; vereor ne futuri aliquando sint, qui rea certas, atque testatas non modo revocent in controversiam, sed etiam confidenter negent. Atque vocabitur fortasse in periculum

Matthaei b) fides, qui Herodis iussu infantes Be

thlehemitas fuisse propter Christum interemptos

173쪽

scribit. Rem enim cuius meminisse Iosephus debuit, si evenisset ab Iosepho ipso praetermisSam, numquam evenisse defendent homines similes Anabaptistarum, e quorum laqueis ut se expedire Spanhemius queat, non video. Nam hoc illi argumentabuntur modo. Qui indicia crudelitatis

Herodis multo minora persequutus est, is misXimum atque gravissimum, si ullum fuisset, silentio non praeterisssi' Fuisset vero nex infantium Bethlehemitarum maximum, atque grRViSSimum herodianae saevitiae, crudelitatisque indicium. Eam igitur Iosephus, si contigisset, silentio minime praeterisset. Praetermisit autem. Non

igitur contigit. Quid ad haec Spanhemius 3 Scilicet aut nobis argumentum negans, si contris positiva in promptu sint, contemnendum alentibus, assentiatur; aut Matthaeo adimat auctoritatem et fidem 'necesse eSt.

At non defuit Lucae itineris Petri commemorandi occasio. Quasi vero Iosepho defuerit Opportunitas faciendi herodiani illius facinoris mentionem. Immo vero multo opportunior Iosepho oblata Occasio fuit, quam Lucae. Quum enim ille vi in hippodromum sa) optimates Iudaeorum eO- Rotos, ut post eius regis interitum, perimerentur, diceret; quid erat caussae, quare de infanticidio

174쪽

dicendum non arbitraretur 3 Quod si Macrobius suin casu ds nece filii Herodis loquens, multos tunc

Herodis eiusdem scelere fuisse infantes interfectos narrat; cur non item narrat Iosephus, eum

fuisse scribit ab eo rege in Antipatrum filium animadversum 7 Nam quod Lucas Simonem b) in

Samaria vendi sibi Spiritum sanctum rogantem repulsum a Petro fuisse tradiderit, satis non habuit opportunitatis, ut statim adderet, fuisse deinde mirum coercendi Simonis eiusdem caussa profectum Romam. Multo est levius, quod Span-

hemius adiungit, de institutis a Petro itineribus Ioppen so), Lyddam, ac Caesaream. Ecquis enim

sit horum cum itinere Petri romano nexus, assequi ne coniectura quidem possum. Quod mox animadvertit, nusquam fuisse ab Luca scriptum primum omnium Petrum intulisse christianam religionem

Antioohiam, illi quidem exhibere negotium poterit , non mihi. Ab Luca enim, etsi actum de legalibus est, nullibi tamen scriptum quidquam video de Potri adventu aut ante, aut post Synodum, Antiochiam. At Petrum Antiochiam aut

ante, aut post synodum Venisse, cumque dimissis christianis e gentibus, ad circumcisos ransfugisset metu, gentesque ad iudaizandum cogere visus esset, redargutum publice a Paulo fuisse,

175쪽

idem est testis in litteris ad Galatas α) Ρaulus.

Ac si Lucae silentium non emcit, Ρetrum saltem post synodum non petiisse Antiochiam ; qui tandem essicere contra veterum omnium fidem, et auctoritatem poterit, eum non venisse multo ante synodum Antiochiam, indeque iter non instituisse Romam 3 Sed tunc Petri m0minisse debuit, cum Romam advenienti Paulo fratres obviam proces

sisse b) narraret. Ineptum id quidem. Quid enim γ

an Petrum nos dicimus perpetuo constitisse Romae 3 Aberat tunc ille profecto. Itaque nominatus ab Luca non fuit. Quamquam illud etiam quaerendum eX RdVersariis est, quemnam nominarit eorum, qui Paulo Occurrerunt, Lucas, ut Petrum una nominare debuerit 3 Cum autem nominarit neminem, quid est, quod censeam nominari ab eo omnino debuisse Petrum 3 Neque indicanda caussa ab Luca erat, quamobrem Petrus non aderat. Absurdum enim esset ab Iosepho causarem Omissae ab se mentionis herodiani infanticidii petere. Non potuisse autem, neque debuisse Lucam iter Petri romanum, si institutum fuisset, omittere, tam demonstrare Spanhemius poterit, quam nec potuisse, nec debuisse Iosephum tacitum praeterire necis infantium Bethlehemitarum memoriam. Itaque si argumentum ex Iosephi si-

176쪽

lentio petitum negans est, negans item erit, quod Spanhemius ex Luca repetendum duxit.

Exemplum Eusebii de apocryphis sa) non est

ad rem. Valet enim apud nos etiam argumentum negαns plerumque, Si contra positiva monumenta desint. Nobis vero permulta Sunt, eaque gravi S-sima monumenta in proin tu, quibus iter Petri romanum demonstrari possit. Simile est illius exem

pli, quod idem addit de lapsu bin Marcellini a Ba

ronio negato Spuntiem ius. Rem enim a Donntistis productam, neque ab Augustino, aliisve scriptoribus probatam, quis umquam in veris numerari ferat γ Iohannae papissae fabulam etsi fuerunt XIII. sequentibusque saeculis historici, qui descripserint, tamen non negativιs solum, sed positivis etiam, iisque gravissimis argumentis repulit post Allatium, Lambecium, aliosque, eruditissimus iuvenis basilicae Vaticanae canonicus, cuStosque ta

bularii Vaticani Iosephus Garam pius s6Α) ea, quas est de nummo Benedicti III. dissertatione.

a) confer praeter eotera Eusebii cap. III. lib. III. hist. ee l. pay. 89. aeq. edit. Taurin. Eo enim in capite, quae a maioribus admissa fuerunt, opera probat; quae reiecta, relicit; quae ab aliquibus admissa, ab aliis contemtiu sunt, in dubiis ponenda Statnit. Nos autem Petri romanum iter ab omnibus antiquis adsertum cernimus. Itaque si regulam Eusebii, ad quam provocat Spanhemius, consectemur, Petrum Romam venisse fateamur nece Sse est. b) Adεundus Baronius ad an. 853. Num. LVI., et Nori-

Eius hiat. Donat. Fart. I. c. VII. to m. IV. O . p. I25. Sest. edit. Useronensis Balleriniorum.

177쪽

Venio ad epistolam Pauli ad Romanos. Fateor Petrum abfuisse Roma, cum scripta est. Quid ergo mirum, Si eius est omissa a Paulo mentio PMeminisse autem Paulum iisdem in litteris virorum, qu0rum ante opera propagata fuisset Romae religio, praetermisso Petro, id vero est, quod esse dilucide, diligenterque explicandum arbitror. Nam ita a Spanhemio proponitur, quasi numerare Paulus decrerit omnes, qui ante, quam ipse in Italiam pervenisset, religionem induxissent Romam. Quod falsum est. Nihil enim facile Paulo in mentem Venit, qui cognatos quoSdam

suos, sodalesque, qui Romae tunc erant, salutare Statuerat, non autem numerare eos, qui etsi fuissent, tunc tamen non essent Romae. Quare Salutem dicit αὶ Aquilae, et Priscillae simul adiutoribus in Christo Iesu: Epaeneto dilecto sibi, qui erat primitivus Asiae in Christo: Mariae ,

quae multum, inquit, laboravit in nobιs: Andron1co, et Iuniae cognatis, et co=ι captivis suis, qui erant nobiles in apostolis, qui et αnte ipsum fuerunt in Christo: Ampliato, Urbano, Stachy, Apelli, eisque, qui ex Aristoboli domo erant, Herodioni, eis qui ex Narcissi erant domo, Tryphaenae, et Tryphosae, Persidi, Rufo, Asyncrito, Phlegonti, Hermae, Patrobae, Hermi, et fratribus, qui cum eis erant, Philologo, Iuliae, Nereo, sororique eius, et Olympiadi. Haec vero salutandi

178쪽

ratio non est eiusmodi, ut Viros, muliereSVe, quaS nominat Paulus, ante Ρetrum docuisSe quemquam, ecclesiamque instituisse indicet. Itaque non erant haec a Spanhemio ita describenda. ac si Paulus

decrevisset texere romanae ecclesiae apostolorum historiam, Ρetrumque consulto praetermisisset.

Qua sane in re fidem Spanhemii, diligentiamque desidero. Quod urget, apostolum, qui aliorum

fundamentia superaedificare nollet, numquam fuisse Romam, si Petrus eo se antea contulisset, Venturum, ad rem profecto non pertinet. Nam

Doctor gentium ad Romanos scribens, cum id affirmasset, continuo addidit: ideo et impediebar plurimum venire ad vos α , quod alii ante ipsum praedicassent Romae. Est autem ridiculum, quod Salmasius, Spanhemiusque ex apostolatu circumcisionis concludunt. Etsi enim Petrus Iudaeorum

apostolus fuit, tamen et sub Claudio Hebraeos permultos invenit Romae 65), et cum occasio oblata esset, sibi munus ethnicorum instituendorum 663 sumsit. Denique in epistolis Romae aΡaulo scriptis etsi Petri montionem omitti video,

a) Epist. ad Rom. eas. XV. v. I9. u In Virtute signorum,n et prodigiorum, in virtute Spiritus saneti: ita ut ab Ieru-n salem per circuitum usque ad Illyricum repleverim evans galium Christi. Sic autem praedicavi evangelium hoc, nons ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamenn tum aedificarem, sed sicut scriptum est, quibus non estn annunciatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, in-n tolligent. Propter qnod et impediebar plurimum venire ad n Vos, et prohibitus sum usque adhuc etc. n

179쪽

id tamen argumento est, ubiuigge tunc inde graves ob caussas principem ap0Stolorum, Semper autem abfuisse non item. Quamobrem nihil erat, cur iis epistolis adversarii abuterentur, nobisque eas opponerent, qui ut fuisse ante Petrum Romae defendimus, ita tunc fuisse, cum Paulus scriberet, pernegamuS. At si magnus ea aetate numerus Hebraeorum Babylone erat, qua in Chaldaeorum urbe princeps adhuc erat captivitatis; quid caussae esse potuisset, cur Petrus, qui sortitus apostolatum circumcisionis fuerat, his dimissis, qui haud longe Antiochia distarent, Romam, ubi aut nulli, aut perpauci Iudaei degerent, proficisceretur γSeio his dεleetari nugis Salmasium loco supra indicato. Sed turpissime labitur , Secumque vehementer pugnat. Nam etsi facile concedam Petrum ante descendisse Antiochiam 67), quam Romam proficisceretur, Babylona tamen ea aetate eae terni imperii sedem fuisse, cum id nemo antiquorum tradiderit, numquam concedam. Sed facetiam eae terni tunc imperii sedes fuerit Antiochia. Quid Τ Αn ullus veterum geographorum, historicorum , seriptorum denique fuit, qui Petri tempore pene regnasse Babylone Iudaeos, suumque hisbutSSe αἰχμα λαταρχτυ teStaretur 3 Haec si nemo umquam monumentis mandavit litterarum, qua confidentia Salmasius afferre est ausus, ut demonstraret Petrum dum Babylona contenderit, ibique perpetuo deincepa manserit, instituere iter

180쪽

nequivisse Romam 3 Quo autem ille magistro didicit, summum apostolum Babylone perpetuo constitisse , siquidem in eam se urbem contulisset 3 Quod si Babylon sedes erat eae terni imperii, qui demum ostendet, eo fuisse profectum Petrum,

cum a nemine Scriptum veterum auctorum fuerit,

Petrum extra imperii ro inani fines extulisse pedem 3 Commentis ne suis fidem adiungi, auctoritatemque oportere dicet; negari autem scriptoribus et gravibus, et vetustis Romam Ρetrum ad- Venisse Summa consensione pugnantibus 3 In historia vero, qui sic statuit, niSi Vehementer erret, qui certe errare poAsit non video. Pugnat denique secum Salmasius, qui cum silentio Scripturarum novi Testamenti nixus Petrum Venisse Romam, contra Veterum christianorum sententiam, inficietur; tum silentium nihili Iendat non scriptorum sacrorum modo, Sed etiam ceterorum, quorum nullus fuit, qui Babylonem Chaldaeae aut caput fuisse externi imperii, aut sedem diceret aliquandiu fuisse principis apostolorum. Extremum est, ut iis respondeam, qui ex Ιο-hanne-baptista poeta Mantuano Carmelita, exque Salmerone Societatis Iesu theologo praesidium repetunt erroris sui. Etsi enim utrumque hoc in genere fuisse lapsum adversariis darem, nihil tamen Veritas detrimenti caperet. Sed iniuriam iacerem viris gravissimis, qui Petrum satis dilucide , explicateque consessi sunt et fuisse, et supremum diem obiisse Romae. Atque Mantuanus

SEARCH

MENU NAVIGATION