장음표시 사용
141쪽
est ad Romanos, non tanta se auctoritate, neque tanta virtute praestarε dixit, ut eos quemadmodum Petrus, ac Paulus, docere auderet sa). Qua ex re intelligitur, ut Paulum, ita, Ignatio teste,
Petrum advenisse Romam, cives docuisse, ecclesiamque constituisse.
Neque minus est illustria Papiae episcopi Hierapoleos do Petri in urbem adventu locus b . . Hunc autem, qui ab Iohanne presbytero Synchrono apostolorum institutus fuerit, etsi ob tarditatem ingenii dogmata quaedam assequutus non Sit, res tamen quae facile intelligi, perspicique ut est iter Petri romanum) possent, ignoraViSSe, Rosecus atque contigerant memoriae tradidisse, quia credat 3 Accedit auctoritas Dionysii antistitia Corinthiorum, qui Romanos a Petro accepisse disciplinam, Petrumque Romae 33 obiisse testatus est. Vixit autεm saeculo christiani nominis secundo. Quo quidem saeculo Irenaeus Α) de Petri et mora, et martyrio in Urbe, quae a maioribus acceperat, litterarum mandavit monumentia. His assentiuntur Clemens Alexandrinus vir
ineredibili eruditione 5), Caius romanae ecclesiae presbyter 6), Tertullianus 7 , auctor carminum contra Marcionem 8), qui certe scriptores partim secundo egetesiae saeculo, partim
142쪽
ineunte tertio; Origenes 9), Cyprianus carthaginiensis episcopus 10), Firmilianus caesarien
gus 26 , qui extremo quarto, quintoque ineunte, innumerabilesque alii, qui sequentibus saeculis suis operibus ecclesiam illustraverunt; quorum sane multorum locos de Petri in urbem adventu o) indicavi, cum de Petri eiusdem summo in christiana re publica principatu dissererem.
Quum autem omnes non modo Sexti, Septimi, octavi, atque insequentium, sed quinque etiam priorum ecclesiae Saeculorum Patres, coetusque omnes, qui christiano nomine gloriantur, et latinorum, et graecorum, et barbarorum, Sive doctrinae societate coniuncti nobiscum, sive a Sa-
143쪽
cris, institutisque nostris abhorrentes 273, odio. que in Romanos incensi sint, facile romanum iter Petri confiteantur; nemoque umquam aut prima aetate, aut posterioribus temporibus ad quartum sto decimum saeculum inventus fuerit qui negandum arbitraretur; cumque ii, qui post decimum,ac quartum saeculum illud ipsum in controve
Siam revocaverunt, non Veritatis umore permoti,
sed malevolentia in Sedsim apostolicam incitati ad scribendum fuerint, inque reprehensionem proindo inciderint sociorum superstitionis, et erroris sui; quis tam erit audax atque impudens,
qui summa et Veterum, et novorum seriptorum, uniVersarumque ecclesiarum consensione contemta, novis quibusdam, iisque et paucis, et inimicis
pontificum romanorum auctoritatem adiungendam putet y Quae vero ars critica feret, ut in historia non testibus aut aequalibus, aut fere aequalibus temporum illorum, non historicis, qui non multo post iter a principe apostolorum sua-ceptum scripserunt, non Viris qui nullo studio partium ducerentur, non omnium ecclesiarum incredibili consensu, temporisque diuturnitate firmatae sententiae; sed inanibus coniecturis, quae fere uno silentio veterum quorundam ni tantur, sed novis aliquot sycophantis, sed invidis nonnullis, impotentique ingenio praeditis hostibus apostolicas Sedia assentiatur γ Atque hovos haereticos, qui 28 plus ceteria eruditione, doctrinae laude, criticaeque facultatis peritisi
144쪽
- 123 excelluerint, romanum concessisse apostolorum
principis iter, tam certum, tamque exploratumost, ut qui dubitet, haud sciam, cur non idem, sit ne sol, an nullus sit, dubitandum putet.
At enim adversarii multis se tam inveteratam, tamque late patentem repellere sententiam putant posse. Principio namque ostendi sibi sacrorum bibliorum auctoritate, non testimoniis Veterum christianorum Volunt, Babylonis nomine,
cuius est a Petro in priore epistola facta mentio, non Babylonem, sed Romam intelligi oportere. Secundo loco , nihil se eorum dictis moveri dicunt, qui a Papia viro in primis inepto, rerumque christianarum imperito acceperint, quae de itinere Petri romano tradiderunt. Accepisse Rutem a Papia veterea illos , quorum meminimus, Veri esse maxime simile. Tertio , id se iter in
rebus Veris numeraturos vehementer negant, de
quo Claudii ne , an Neronis aetate contigerit,
magna Veterum , novorumque historicorum dis- Sensione certetur. Eiusmodi autem iter Apostoli Tomanum esse. Quod enim Eusebius in annum
Claudii secundum, id alios in Neronis tempora
coniiciendum putare. Sanum autem hominem,Stque prudentem, qui cum statuat rem aliquam evenisse , tum indicare lannum , quo contigerit, nequeat, inveniri posse omnino nullum. Quarto, incredibile esse, si Petrus Romam venisset, id Lucam, ac Paulum, . qui in urbe aliquandiu constitissent, fuisse praetermissuros. Lucam Rutem
145쪽
in actis Apostolorum, Paulum vero in iis, quas Romae scripsit, epistolis nullam umquam commemorationem fecisse aut laborum Romae Susceptorum, aut adventus in Urbem Petri. Sed qui sic disputant, non animadvertunt fore , ut si ea Apostolorum temporibus contigisse negent, quae aut ab Luca, aut a Ρaulo, aut ab Iohanne praetermissa sint) res in primis certas, atque feStatus repellere cogantur. Quis enim christianos una cum Iudaeis, quibuscum de religione contendebant, Roma a Claudio Augusto pulsos , saevitumque anno LXIV. in nostros ab Nerone fuisse, negaverit Τ At huiusmodi rerum
nullum umquam Scriptorum sacrorum meminisse
constat. Quod si Suetonio 29), atque Tacito sa),
qui haec litterarum mandarunt monumentis, credunt , quid est quod Clementi auditori Petri, quod Ignatio discipulo Apostolorum, quod Irenaeo, qui a Polycarpo accepit disciplinam, quod Papiae Iohannis aequali fidem habendam inficientur, Petrum et venisse Romam, et ibi decessisse scribentibus7 An ethnicis, quos rerum fuisse christianarum ignaros liquet, plus est adiungendum auctoritatis, quam chriatianis, quorum etsi minus acutis ingeniis fuisse aliquos facile concedam, quae gesta tamen a nostris fuissent, aut ignorasse, aut mendaciis involVere Voluisse, num
146쪽
quam concedam 3 Traditum autem ab Eusebio in historia est, si minus Papiam, atque Clementem Alexandrinum, at veteres saltem christianos 'enuisse i, a Petro Romani fuisso indicatam Babylonis 303 nomine. Quae vero caussa est, cur silentio
scriptorum Sacrorum, non Suetonii, neque Taciti, sed horum sit christianorum omnis contemnendis narratio3 Equidem dum me uni hueo cogito, In eam
facile sententiam inducor, ut arbitrer, partium illos studio metiri omnia, non veritatis, qui nisi quod placeat, nihil verum putant. Quod si adversarii rerum, temporisque, quibus Petrus seripsit , rationem habendam existimassent, facile quidem certe intellexissent, Babylonis vocabulo, praeter Romam, urbem tunc nullam indicari ab Apostolo Eliam potuisse. Ac Romam quidem Babylonem ab Iohanne fuisse in Apocalypsi appellatam, ostensum patullo ante est. Quare nil impedit , quominus Babylon a Petro etiam vocari, Roma potuerit. At potuisse ne adversarii quidem negant. Recte sane. Igitur Si Vocatam negant, quaero, quae illa sit Babylon, cuius est ab Coryphaeo Apostolorum facta mentio' Nam Babylonas ab antiquis geographis nominari video omnino duas. Harum altera in Chaldaea, altera in Aegypto erat. Neutram autem harum Petrus
nominat. Nam quod Ludovicus Capellus α) Hiε-
147쪽
- 126 rosolymorum urbem Babylonem, Millius 313 oontra mulierem nescio quam συνεκλLzm fuisse a Petro appellatam statuunt, inane atque absurdum
est α). Atque Aegyptia 323 quidem Babylon exi
guum ea aetate oppidum erat, vix proximarum regionum, dissitarum 33 autem, ut Ponti, Galatiae, Cappadociae, Bithyniae, Asiae incolis, ad quos prior est a Petro scripta epistola , ne vix quidem notum; in eo ullus ne tunc Iudaeus, aut christianus fuerit, traditum a nemine veterum fuisse b) video. Quid γ si nullus umquam m iorum fuit, qui Petrum, non dico in id oppidum, sed in Aegyptum contendisse ferret3 Quis autem tam est impotenti ingenio, qui in historia, quod ne fando quidem auditum sit, credendum, reiiciendumque contra quod a gravissimis scriptoribus fuerit monumentis sc) commendatum putet γAge vero eum multae urbes , eaeque iam satia
α) De Hierosolymis agam paullo POSt. b) Christophorus Harembergius dissert. de miraeuta senteeostati j. IX. pari. II. p. 582. thesauri noni theologieoshilologiei eteri editi ex museo Theodori Hasaei, et Conrad. Iheni, Leidae, et AmateIOd. an. I732., et Foggin. ibid. e) Confer spraeter Ensebium Ioe. indie ) Hieronymum
148쪽
magnae in Aegypto reperirentur, in quibus nostri augere numerum christianorum, amplificareque christianae rei publicae opes potuissent; qui demum credibile fuerit, Petrum caeteras praetergressum in castellum munitum Babylona αὶ constituturum Ecclesiam contendisse, ubi praeter legionarios milites, vix quisquam incolarum esset y Denique si Petrus Babylonem Aegypti Vs-nit, cur id nemo umquam fuit Aegyptiorum, qui scriberet Τ Nam Aegyptii a Marco se aucepissa diaciplinam fatentur; at Petro non item. Ac Petrus si hanc indicasset, monuisset certe Asianos, Galatas, Cappadoces etc. ad quos scribebat, de Aegypti se Babylone agere, ne decepti eum in . Chaldaea cum Marco una versari arbitraren
Etsi vero Chaldaeorum Babylon multo illustrior 35), maioreque in celebritate erret, tamen eversa iam anto , ab incolisque deserta fuerat, quam Petrus priorem epistolam scripsisset. Apostoli autem in urbes frequentia civium illustres, propagandi nominis christiani causga, sese, non in vicos atque deserta oppida conferebant. Qui vero provinciam Babyloniorum a Petro fuisse nominatam censent 36 , non minus tur. piter labuntur. Petrus enim Ecclesiae meminit coactae in Babylone, non in Babyloniam provinciam dispersae. Babylon autem non provinciae
149쪽
fuit, sed urbis nomen. Atque ostendant ii, qui silentium nobis opponunt sacrorum bibliorum, qui S umquam scriptor sacer adventus Ρetri in Aegyptum, aut in Chaldaeorum regionem meminerit 3 At ostendere nullum non Sacrum modo, sed ne veterem quidem historiarum scriptorem
Qua igitur confidentia aut in Aegyptum per- Venisse Petrum, aut transmisso Euphrate babyloniam provinciam peragrasse , dicent, quod a
nemine est veterum memoriae traditum ; negabunt autem contra fidem Veterum , gravisSimOrumque historicorum, Romam , quae Babylonis nomine indicata ab Iohanne est, fuisse item a Petro appellatam Babylonem in priore epistolay At enim cur Babylonem vocavit, quam appellare in epistola Petrus potuisset Romam 3 Quasi vero
eZuSSae Omnes, quae veteres impulerunt, ut hoc potius, quam alio modo Seriberent, compertae nobis eSSe omnes, atque exploratae possint. Atque ex iis, qui Sic percontantur, quaero, cur Ignatius leopardos in epistola ad Romanos dixerit, quos dicere milites potuisset αὶ 3 Exempla huiusmodi ex epistolis Pauli permulta in promptu
essent. Sed non est opus ut proferam. De muliere, quae coelecta, ut aliqui somni runt, nominaretur, nihil uttinet dicere. Est enim
150쪽
- 120 haec eorum non nugatoria modo, sed etiam absurda sententia 37 . Nam etsi in plerisque fere
omnibus graecis exemplaribus Voci coelecta addita vox ecclesia non legatur, tamen addita in latinis, in syriacis, in ceteris denique orientalibus est: ut qui coelectam uxorem fuisse Petri, aut aliam quampiam mulierem arbitrantur, per summam iniuriam communi omnium ecclesiarum, quae libris sacris etiam contineatur, sententiae suspiciones anteponant suas. Atque in graecia fere omnibus dixi, propterea quod in exemplari,
quo Oecumenius utebatur, Sie erat: ασπαζεται i μιῆς
Quod si explicatum ab Irenaeo, a Tertulliano , ac si placet etiam' a Papia non est, quam Petrus urbem Babylonis nomine indicarit: tamen illi, eum Marcum Petri eiusdem auditorem fuisse, ROmneque una cum eo versatum dixerint; Petrum, qui Marci, cum de Babylone loquutus esset, meminerit , Babylonis vocabulo Romam potius, quam 38ὶ aliam quamque urbem indicasse, confessi sunt. Quamobrem miror Harduinum , qui
magnopere auctoritate romanae ecclesiae moveri se diceret, ita fuisse animo institutum, ut CapelIum sequutus, contra omnium Patrum summam in asserendo itinere romano Petri consensionem , Petrum neque solum 39), neque cum Marco Romam venisse defenderet, idque decus metropoli universi orbis tollendum arbitraretur, quo Sublato, successio primatus vix in pontifici-