장음표시 사용
151쪽
bus romanis , episcopatus autem ne vix quidem potest consistere. Nam maiores nostri eam ob caussam romanos pontifices principatu in christiana re publica summo potiri assirmarunt, quod Petrus caput, princepsque tapostolorum romanae ecclesiae, quam condiderat, instituerat, auxerat, praefuisset α). Ac si traditione maiorum, pontificum praecipua auctoritas nititur , hac confidenter eversa, quid erit reliqui, quo demonstrari ecclesiae romanae principatus posse videatur 3 At is Petrum Romae decessisse negat, VeniSSe autem Romam non negat. Fundatam namque ab eo apostolo romanam ecclesiam fuisse, ait initio commentariorum in epistolam priorem Petri b . Ego vero quorsum haec spectent, quoque sint modo cum iis, quae Harduinus in commentariis in evangelium Matthaei ο) dixerat, componenda, nullo modo prorsus intelligo. Nam hoc loco, necesse non esse, scribit, Petrum Romam venisse. Summum enim pontificem non esse proprie Episcopum Romanum. Quare dubitat venerit ne Romam Princeps Apostolorum , an non Venerit. Quium- quam propensior esse Videatur ad eorum errorem,
qui negant venisse. Itaque Episcopatu Romano Pontificem multandum statuit. Quod non fecisset, si venisse Ρetrum, Romanamque Ecclesiam per
152쪽
se ipsum constituisse veri esse similius iudicasset. Quamobrem restat, ut vel nianus explicate exposuerit, quae sentiret, vel consulto rem implicare conatus sit, vel delectum fuisse a Christo Ρetrum existimarit, qui opera non sua Ecclesiam in principe orbis romani urbe conderet, vel mutandam sententiam iudicarit, ne quod veri esse similius ante putaverat, post Vix cuiquam probari posse arbitraretur. Sed patiar, nihil fuisseeonstitutum ab Harduino, quod pugnet cum iti' nere romano Petri. Quid γ de mortuo Hierosolymis Petro quod dicit, id, cum contra veterum omnium scriptorum, discipulorumque ipsorum Petri α) fidem dicat, quisquam ne erit orthodoxorum, qui ferendum credat y Atqui, inquit, Christus praedixerat, fore ut Ρetrus Hierosolymis interiret. Namque apud Iohannem capite primo ac vicesimo Evangelii, Petrum esse cruci assigendum demonstrarat. Capite autem tertio ac vicesimo. Evangelii Matthaei, dixerat se ad Iudaeos missurum prophetas, sapientes, ac Scribas, quos ipsi essent astixuri cruci. Praeter Petrum Vero, dum Hierosolyma constiterunt, cruci fuisse
affxum christianorum omnino neminem. Petrum
igitur Hierosolymis decessisse. Non est multis opus, ut quam sit hoc argumentum inane, pateat.
α) Vida Clεmentis Romani, Dionysii Corinthii, Cati,
Tertulliani, Origenis, aliorumque, quos paullo ante indiea-Vi, Patrum Iocos. Consule praeterea Cyrillum Hierosolymi
153쪽
Quis enim auctor Harduino fuit . ut praeter Petrum neminem fuisse Chri ti discipulorum cruciassixum, idque Hierosolymis, iudicaret 3 Cum au-
terra concitatae ab Iudaeis tam saepe in christianos tempestates fuerint, credibile ne est, nullum fuisse nostrum, cum plerique omnes quaereren- tur ad necem, ab eisdem assixum cruci3 Deinde suorum aliquos cruci ab Iudaeis ingendos Christus dixit, Hierosolymis vero in crucem agendos
non dixit. a Ecce a , inquit, ego ad vos mitto η prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis 'η occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis η in synagogis vestris, et persequimini de civis late in civitatem. n Iudaeorum igitur caussaeos, quos mittere decrerat, occidendos, et cruci assigendos , et de civitate in civitatem ad supplicia quaerendos, praenunciat, nulla facta mentione Hierosolymorum. Iudaeorum autem caussa tot in christianos ortas tempestates fuisse 40), quae necem demum Apostolis, Petroque. ipsi attulerint, traditum ab antiquis Ecclesiae scriptoribus est, quibus Vehementer assentior. Atque ut Christus ostenderet, se, quod de amgendis suis discipulis cruci dixerat, non dixisse, quo Hierosolymis id futurum vellet; versu septimo ae tricesimo conversa ad eam urbem oratione loquutus sic est: Hierusalem, Hierusalem, inquit, quae s b)occidis prophetas, et Iapidas eos, qui ad te missi
154쪽
sunt. Si enim, quod de cruci aiugendis assirmarat, Hierosolymis futurum praedixisset, cur Hierusalem alloquens, occidendorum, lapidandorumque meminit; cruci vero Q gendorum non item3 Itaque Hieronymua etsi de Petro, quod est a Christode cruci gendis dictum, intelligit, Ρetrum tamen Hierosolymis Obiisse vehementer negat α). Sed Harduini mirari satis rationem non que0 , qui Patres pugnare inter se scribit, cum Petrum Romae fuisse martyrio perfunctum narrant. Non enim de loco, deque martyrii genere orta umquam est inter maiores nostros, sed de tempore solum dissensio. Quod si obstat id quidem , quominus martyrium obierit Petrus Romae, Vereor ne adduci eo Harduinus disputando possit, ut Hierosolymis cruci assixum fuisse Christum inficietur, quod anni, quo id contigit, neque Evangelistae, neque ita Patres meminerint, ut concors eorum esset, constansque in eo stabiliendo sententia. Quod Spanhemius , eiusque Similes mentiuntur, a Papia accepisse veteres, quae de itinere
M Hieronymus, in Matth. eap. XXIII. pag. 112. tom. IV. O . edition. Martian. Faris . pari. I., Petri martyrium eoru- memoravit, quasi praedictum a Christo ibid. fuerit. At Petrum Romae fuisse assixum cruci capito deorsum verso, ideruost auctor Hieronymus cum alibi saepe, tum cap. I. Iibri destris illustribus, seu de aeriptor. eeeIes. eap. I. F. IOI. ιOm. eod. IV. P. II. b) Dissertat. de temere eredit. Petri in urbem Romam profectione, e . I. Fag. 6., et e. III. pag. 75. edit. Iugd. batavor. an. I679.
155쪽
- 134 S. Petri romano scripserunt, falsum est: Clementem enim Petri auditorem 41), virum et antiquiorem Papia, et multo etiam doctiorem, Ignatiumque G), quem cum Petro ipso, et Iohanne egisse ferunt, a Papia, qui Apostolos non viderat, fuisse,
quae de magistro litteris commendarunt, mutuatos, quis credat2 Rursum si a Papia accepit Ir naeus, non a Polycarpo Iohannis discipulo, quo usus perinde institutore fuerat, cur aliis in locis Papiam, cum eius aliis de rebus dicta usurparet, nominavit, de Petri Vero adventu disserens, nullo modo3 Alexandrinum autem Clementem, qui Clementis romani epistolam ad Corinthios legerat,
non hunc, sed Ρapiam fuisse sequutum, persuaderi mihi, si minus demonstratione, quam Vocunt, at opinione saltem vellem. Nam Caium, qui monumenta commemorat Apostolorum, quae sua Retate extabant Romae, quis putet Papiam habuisse suae sententiae auctorem γ Nihil do Dionysio Corinthiorum Episcopo dico. Hunc enim libros Papiae vidisse nescio; vidisse autem epistolam Clementia certo scio. Neque Vero is, quae ab exteris acceperat, sed quae traditione Ecclesiae, cui praefectus erat, didicerat, ad Soterem scripsit. Mitto recentiores. Hi namque cum Papiam - neglige
rent sa), quasi de Petri adventu , deque illius
α) Nempe Eusebius lib. III. hiat. eeel. cap. XXXIX. pag. II9. edit. an. I 746., Hieronymus e. IV. O . edit. κατ-tian. Fart. II. lib. de vir. illustr. e. XVIII. I99. aliique Papiam si Heem Virum, minusque acutum fuisse memoriae tradiderunt. Disit goo by GO mi
156쪽
martyrio, et episcopatu romano tradiderunt, ea non ex Papiae , sed ex aliorum scriptis , quos plurimi pendere solerent, in sua transtulerint
Argumento autem chronologico, quo adversarii abuti consueverunt, nihil fingi potest obtusius. Concedam enim definiri vix, immo vero novix quidem posse, Claudio ne, an Nerone imperatore Petrus Romam pervenerit. Quid3 An concludendum continuo est, eum numquam VenisM
Romam Τ Ηoe si Spanhemius , si Salmasius, si Turretinus concludant, fateantur necesse est, nihil Marcionem contra religionem orthodoxam ausum fuisse Romae, nihil ab Athenagora umquam pro christianis scriptum, nihil ab Herodo in infantes Bethlehemitas crudeliter imperatum, nihil deniquo a Christo praedicatum in Palaestina, propterea quod his de rebus, quo tempore aut coeperint, aut evenerint, magna chronolog rum dissensione certetur, aliis quidem ocius, aliis paullo tardius contigisse pugnantibus. Quid γ si concludendum sit, numquam Athanasium decessisse, Christumque ipsum servatorem non fuisse assixum cruci, propterea quod de tempore, quo illo decessit, deque anno , mense, reo die, quo
Christus actus in crucem est, magna sit inter chronologos Veteres, novosque contentio 2 Age vero cum historici veteres, Claudio imperatore, Petrum Romam primum advenisse Scripserint, quae demum caussa est, quamobrem negandum
157쪽
id esse videatur 7 Perspicua autem in hoc genere est non Hieronymi α) solum , sed etiam Eusebit b) gravissimi certe , diligentissimique scriptoris sententia. Iustinus sc) autem martyr, qui altero Ecclesiae saeculo ineunte floruit, atque alii porro nonnulli Patres, qui Simonem magum, cum Claudius imperio potiretur , Romam navigasse ferunt, qui tandem componi cum Clemente Alexandrino d), cumque aliis poterunt, qui Petrum coercendi, reprimendique Simonia caussa, in urbem eandem fuisse profectum scribunt, nisi Potrum id iter fuisse Claudio imperatore adgressum confiteamur 3 At Lactantius tum primum Petrum advenisse Romam scribit, cum iam Nero imperium obtine
ret. Quis hic est, rogo, Lactantius se Τ Nam
adversarii iure nescio quo Suo, quasi certum sumunt quod aut falsum omnino est, aut dubium.
Etsi enim Balutius, Cuperus, Dufregnius, alii- quo f) Lactantityn eundem esse atque auctorem
In notis ad eumdem Ioeum caecilii, ut videre eodem
158쪽
libri ds mortibus persecutorum censent; negat tamen Nicolaus Nourrius, a quo, nulla est graviscuuSSa, qutamobrem esse pugnaciter dissidendum putem. Sed me is auctor idem atque Lactantiussit: ubinam tum primum, cum Nero imper1o potiretur, Petrum advenisse Romam scripsit 3 Atquo
is, cum Nero imperaret Petrum Venisse narrat: tum Vero primum venisse, non item. Quae igitur haec tam perversa ratio adversarios impulit, ut rebus falsis, quae recte constituta sunt, convellere conarentur 3 An non satius fuisset Lactantium , seu potius Lucium Caecilium nam auctori libri de mortibus persecutorum id nomen erat γcum ceteris scriptoribus antiquis componere, statuereque Petrum sub Claudio primum venisse in Urbem, inde autem discessisse, reversumque rursum eodem fuisse , cum Summam rerum obtineret
Nero 7 Atquo de hoc secundo itinere Lactantium agere putandum est, cum primum iter Petri ad illius scriptoris institutum minime pertineret,
qui eorum imperatorum mentionem facere decrevisset, qui crudeliter in christianos saevierant.
Sed concedam Caecilium, qui idem atque Lactantius sit, de primo adventu Petri loqui ; nam hoc item liberaliter adversariis permitti poterit. Quid γ huiusne unius auctoritatem illi tot scriptorum, tamque illustrium, ut Eusebii, ut Hieronymi, ut Leonis 43), ut aliorum auctoritati anteponendam defendent 7 Lactantium enim in historia christianorum diligenter fuisse versatum
159쪽
- 138 nescimus I eos autem, quos nominavi, et diu fuisse, et diligenter , Summaque cum ecclesiae utilitate Versatos scimus. Scilicet hoc adversarii faciunt 443, ut quum contra catholicos agant, multos sibi afferri testes , eosque aequales temporum illorum , de quibus est sermo, velint; ipsi Vero cum novos asserant, repugnari sibi nullo modo velint α). At enim seram id quoque. Vera, ut lubet, praedicarit Caecilius. Dandum ergo est venisso Petrum Romam. Nam hoc illi cum caeteris antiquis scriptoribus convenit. Quamquam cum equidem a Veteribus primum institutorem ecclesiae Romanorum, primumque qui christianam religionem in Urbem intulerit, Petrum dici intelligam, atque non ex historicis modo, sed etiam ex libris sacria cognosci, perspicique facile posse Videam, christianos Romae perplures imperante Claudio fuisse, iis auscultare malo, qui Petrum sub Claudio ipso advenisse Romam, quam uni Lactantio venisse aienti, cum imperio potiretur Nero.
Sed urget Spanhemius b) fierique ullo modo
αὶ clamat enim Iohannes Fellus pseudo-episeopus Oxoniensis prae t. in L. Caeeilii lib. edit. οaeon. a Huius tran cistus interventu ab inveterato errore nos liberari den S. Petri 25. annorum pontificatu. η Similia fere iactant
Burnelius pseudo-antistes Sarisburiensis praefat. in veratori. anyἰieam eiusdem Iibri, Paulus Baudrius in notis ad eas. II. Iibri de mortibus perseeutor. ναρ. 554. edit. paris. an. Is48. tom. II. opp. Laetantii, Dod ellua Ioeo indie. , cavena loeo indie. aliique. b) Spanhemius eas. II. dissere. eluad. num. XIX. Pas. 50.edie. an. I67s.
160쪽
potuisse negat, ut, si concedantur, quae Actia Apostolorum, Paulique epistolis continentur, Petrus sese aut Claudio, aut Nerone imperium administrante Romam contulerit. Atque ex Apostolidis quidem Actia constare ait, quarto Claudii anno, qui aerae Vulgaris quartus atque quadragesimus fuit, Petrum egisse in Palaestina, coniectumque ab Herode fuisse in carcerem. Nam Herodis Agrippae postremus annus, quartus Claudii annus fuit, ut visum Scaligero est; ut aliis quibusdam, tertius. Ante annum igitur quartum Hierosolymis Romam proficisci Petrum non potuisse. Cum enim, intequam contrusus in cRreerem fuisset, in Ρalaestina constitisse. Rursus Petrum, tempore Synodi apostolicae, in Palaestina adhuc fuisse versatum. Habitam autem Synodum anno ab accessu Pauli ad sacra christianorum quarto ac decimo, qui annua aerae christianae tertius ac quinquagesimus fuerit, et tertius ac decimus Claudii necesso est. Quod si anno Claudii nono peracta Synodus Hierosolymitana est, ut visum Baronio fuit, concedendum tamen ESSe, eontendisse inde Petrum Antiochiam, ibique aliquamdiu mansisse; quumque ante una cum Graecis ad religionem christianam conversis egisset, poAt metu eorum , qui Hierosolymis ab Iacobo Venerant, compulsum missis Graecis) ad Iudaeos illos, qui Christum item colebant, accessiSSe, redargutumque proinde fuisse a Paulo. Quamobrem in eam inductum fuisse Salmasium opinio-