Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

IO SUPERIORI RELIGio SI AN iungit Augustinus: Mani stuum est nummesse maiorem causam qua vel Inchsetur vel augeatur amor, quam ι um amari se cognoscii qui nondum amat, aut redamari se velposse speraς, veliam probat qui prior amat. Nusquam Vero clarius hic amor elucet, neque poten

tius radios suos iaculatur quam e pateri se ac filiali pectore. Pater proinde sit Superior, inferior filius; & mutuo amorem hunc iaculabuntur, inuicemque se illius radiis accendent,& tanquam mutuis suppositi, ignibus in flammas exurgent nullo aduers intimia sumine restinguendos. Nam si domini personam assilia scrit, tanquam mercede conductos suos experietur, non filios, fortunaeque ipsius, non ipsi obsequentes. obtemperabunt nimirum in iis quae palam re arbitrabunt Ur, dura imperia vexiti; si clam fore sperabunt, negligent &. contemnent sed & subdolis machinationibus imperii illius felicitatem euertere conabuntur. veris si non possint, obruent falsis. satis enim illis excussisse iugum erit, id nouercalia a sic imperia amouisse. tantum animorum alienatio potest. Seponit pietatem, religionem, Deum, ut Optatis fruatur, ac quacunque via Votis potiatur, cum Deo an

sine eo iuxta habebit. quid λ quod in uln- dicta

32쪽

LIBER I. C A P. I. II

dicta voluptatem ponat, & cuertisse do-l minum, magnam felicitatis suae partem arbitretur. Et vero graue in Religione est dominum pati, cui tanquam patri inferior se sacrauit. ignorabat domini nomen sciebat & inaudierat patris,& filium

se in tutelam dederat patri. falsus est spe sua, α cxperitur dominum quem sperauerat patrem. quid proinde mirum si ex- urgat in iras, in indignationes & odia; equibus quaecunque imaginari possunt, prosiliunt mala e copioso nimirum fertilique malorum fonte, torrentes, flumina, adeoque & maria nascuntur, Religionem fluctibus i iis absumptura. 'Miserrima sane conditio dominum in Religione pati. duram cnim inferioresseruiunt seruitutem sub hoc nomine. nam in saeculo dominum ac regem pati nil

magnum, ubi extra aulam ingens libertatis campus est, &, ut reliqua absint,vicina patent regna. nec deerunt quae clitatem excipiant. quae sinu suo foueant, quae foris etiam venienti gratulentur,& praerogatiuis donent. Et ut regem quis dominumque patiatur inamoenui morosum, tenacem, inclementem, ad suspiciones facilem, ad excusationes dissicilem, ad praemia remissunt, promptum ad poenas, saἰ-

33쪽

uum ad tormenta, immitem ad veniam, ad detractiones avidum, ad laudes surdum, in sententia pertinaccm, flectique nescium, compati ac misereri ignarum: domus tamen sua cuique sacra & templum est, libertatis assitum, complorationi S tutamen ,securitatis portus, ac post saeuam quamcunque iactationem littus tutissimum, fidaque statio. In hac benigne

casta virum excipiet uxor, abblandientur aegrum solabuntur patrem, Venerabuntur serui,domus denique tota moerorem leuabit. mollietque dolorem. amici etiam si non publice, priuatim consiliis aderunt, iacentem excitabunt labantem erigent. At dominum in Religione pati, despoticaque in quamcunque te Vertas partem imperia, durum &graue; infortunatissimaque illoru qui patiuntur

conditio est clam eodem tecto,eodemquCcontubernio uti cogantur, Omni libertate exclusi. dolere palam non licet, priuatim vix tutum est, cum priuata etiam suspiria lachrymaeque sine teste non fluant; frustraque solatia exspectet qui in perpetuis domini ac iudicis sui oculis versetur. Et quis in illius vultu soletur moerentem'

quis animos addat paria metuens quis afflictum eriget, prostratumqu leuabit deteriora

34쪽

teriora timens' quis securus querelas excipiet, medicamenta spondebit, consilia suggeret, cum a solo domino ac iudice medicina speranda sit' a domino vero dc iudice quid exspectes 3 quam benignitatem ab illius ore Z quam mansuetudinem a iudice 3 non mitescunt animi semper

iudicis: indurescunt, vix molle uni semis

per- domini, callumque imperio obducunt. Pater sit,ia Cia dominus, a cuius benigna manu fatium & mella speres, non urticas aut fella timeas : a cuius dextera rosas, non spinas carpas: pater sit, e cuius poculo ne Aar& ambrosiam, non toxica bibas : a quo moeroribus spongiam, non nouaculam exspectes pater sit, a cuius ore rosae & violae, non venena amentur.

Hoc enim est Superiore in Religione es- , se patrem, non dominum aut regem esse: vi infelicissima plane vivendi ratio si id minum perpetuo praesentem intueri, de spolico illius imperio sub eodem tecto premi, suspicionibus, morositatibus, fastidio,sordida parcimonia, querimoniis, delationibus, iurgiis, inclementia: qui nec compati sciat, nec condolere didicerit, non labores benignitate metiri, non animare deiectos, non erigere depressos, non mederi suorum malis, semper dc ubique

35쪽

nauseabundo similis; a quo nulla gratuita lmunera, cum nec promerita speranda

sint; nulla nisi duri iudicis monita; nulla post labores, sudorem tergentes spongiae, dona, nulla post fortia facta, sparsumque

sanguinem praeconia; nulla ad ardua Ob- eunda incitamenta, nullaque benefactorum pramaia,quies nulla, laxamenta nulla perpetuus rigor, tristior vultus, morosa Verba, acerba monita, omnium denique

displicentia ac dissidentia: & apud quem

semel ossendisse, aeternum est. nullae nimirum semel conceptae ponuntur indignationes, nulla mitigantur odia, nulla mollescunt animorum alienationes. adeo semel imbibisse,semper est;& claudis plexumque suspicionibus semel hausisse,per- petuit m est: vi remedia a sola mutatione

loci aut Superioris amotione speranda sint. Sane si se cogitaret Superior, si aliorum in se imperia. si qualem imperare sibi vellet, dominum an patrem; si demum in omni suo imperio aliorum in se imperia

perpenderet, qualia nimirum haec optarct quibus a Superioribus haberi modis, quibus impelli, exci tari, praeueniri, leniri, non dissiculter exuta domini persona, ad Veri se patris componeret; omnemque

36쪽

benignissimi clementissimique parentis

assectum indueret, vel illa sola cogitatione . Quales in te Superiores voles, talem te tuis exhibe: qualemque te tuis exhibueris, tales in te alios speres. In omni proinde gubernatione in paternu semper assectum, benignioremque parte se sed et Superior, memor nobilissim i in on iti D. Bona u en tu rae: Ad benignita tis pariem plas declinet,per quam reddatur subditis magis amabilis, ob quam ei libentius obtemperent , es audacitu ad eum recurrant in quibus indigent, ese alacrius eum imitentur. I sa enim potestatis auctoritas facit eum satis timendumsubditis, os huic iungitur auiseritatis fueritas,pauidis fit metibus onerosus. Vos autem cum auueritate imperabatis eis, se cum potentia, o dispersae sunt oues meae, dicit Dominin E ecb.s . es, Noli esse quasileo in domo a subuertens domessificos tuos, se opprimens

subiectos tibi, Eccles . Hinc est quod ipse

summus Princeps Pastorum Dominus lesus, tantam nobis benignitatis caritatem exhibuerit. ut se nobis taceret amabit' m. dc ita imitabilem, & per amorem suae humanitatis traheret ad amorem & cognitionem suae diuinitatis, paternum in Omnibus estundens pectus, uberaque porrigeno verae matris. CA-

37쪽

comitas es Humanitas. PAR v v bae res in imperio videntur:

magnae sunt. his enim si careat Superior, in superbiae, severitatis, adeoque recrudelitatis suspicionem venit. hinc ut gratius nihi subditis euenire solet, quam

ii perhumanas facilesque ad preces SupCriorum aures nasi fuerint; ita nihil du- rius moroso illorum dissiciij que aditu

euenire consueuit: ut comitas immorta- alem non uni gloriam, morositas odium

immortale pepererit. Est in hac re illud lTraiani: Imperatorem priuatis esse oportere, qualem priuatos sibi optat haure. dicam, Su- iperiorem inferioribus talem esse oportere, qualem ipse inferior Superiorem in se esse desiderat: comem, benignum, humanae conditionis memorem , memoremque sui, votorumque suorum ante imperium. humanissimos imperanteS Optabat; expleat olim sua, nunc suorUm vota. moerebat ad tristem vultum, morosiaque verba; blandis moerorem detergat suorum. indolebat ad severitatem; deponat illam, factusque ex se magister, talem

38쪽

L IBER I. CAP. II. IT

se prςbeat quales sperabat. HabemuS magni affectus in suos magna in magno Scipione documenta; cum diceret, mallis unum citum seruare, quam milli hostes occidere. quae vox maiorem illum suis quam in Hannibale Carthago dc Africa deuicta dedit. cuius quanto fuit humanior, tanto

Vitellij immanior, & supra quidquid un

quam emerum barbarumque terra tulit, Bene olere occisi bovis cadairer, melius ciuis. venisse haec ab Imperatore Romano quis credataquin&ab homine λ ut non miremur extrema suorum odia tulisse Vitellium. Regnare proinde qui diu saluus volet, amari velit. aeternant amoris imperia, cadunt timoris. bene Seneca: Calcat iacentemvulgus Inuψῖm opprimet. Decet timeri Gyarem. At plus diligi. t eruant necessum es. uidquid exprimitur graue est. quin metus omnis exurgit in odia; haec in sanguinem. nec praesidium aliud fit mius amore est. nam illae quae circunstant hastat&secures, saepius in Principem saeuierunt, sed non ante quam odisse inciperent& metuere, & quam amare desierant. non insurrexissent, si amassent. timuerunt; timor odia peperit, odium in sanguinem impulit. iacent tot Romana B tot

39쪽

tot orbe toto sceptra infelici purpura natantia. strauerunt odia timore nata. nil crudelius timore cum induit odium, nullaque implacabilior sitis metu excitata, nullo restinguitur sanguine.visemper stolidissimi oris & capitis illud crediderim, Oderint dum metuant. nihil enim odio pro- lptius sanguine. ludus illi ferrum, venena,

secures. Sed ni metuat Contemnet. erraS,& dictum bene, Male retrore veneratio ac

quiritur, longe valentior amor ad obtinendum qua voles quam timor. nam & amori sua veneratio, suus metus, sed filii in pa- ,rentem: nam ille mancipiorum &subditorum in tyrannos, fere sanguine clauditur. Et sanε cum multorum amore, Principum fortuna in tutelam desideret, prima Principis Cura erit amicos parare. pa

rabit comitas. de qua illud Ambrose est:

Summa benignitate opus est,ut non tantum publicastet gubernatio, sed etia priuata iura tueamur. plurimum iuuat beneuolentia,quae omnes sudet beneficiis complecti euincire officiis, oppignerare gratia. dictum prudenter in vita Dionis: Nullum est imperium tutum, nisi beneuolentia munitum. lam quid iucundius inhumanis est quam amari 3hunc suorum in se amorem humanitate & beneuolentia

prouocabit. nec dissicile hoc Principi est,

40쪽

est, cui ingens obstringendi suos ac in amorem impellendi adest facultas. est in hanc rem illud poetae: - Hoc reges habenst Magnificum o ingens,nusta quod rapiat dies,

Prodes miseris, supplices sido lare

Protegere.

Ingens imperantium praerogatiua, pocse benefacere, posse beneficiis tanquam compedibus stringere. dulcia amoris vincula, suaves nexus quibus illigantur animi.Si negata benefaciendi potestas, nulli

negata comitas,nulli humanitas est.& inter non infima beneficii genera n Umeratur, humana in Superiore compellatio. nemo ad hanc pauper est. tantamque

vim habet illa, ut gratior apud plerosque

sit benignis negata res verbis, qUam Concessa morosis. inornata sane & naufraga dedit, quicunque dona sua tristibus Mmoerentibus tanquam spinis induit. vi iam non magis agnoscat beneficium qui accepit, quam cui tenue ac exsangue saC- carum ingenti absinthio permistum propinatur. suauitatem amaritudo tollit, dum tanto felle mella integuntur; beneficii nomen & memoriam largientis morositas tanquam spongia deleuit; omnem illius suauitatem permista amaritudo detersiti ut plus in moroso dono maleficij B a quam

SEARCH

MENU NAVIGATION