장음표시 사용
41쪽
quam beneficij agnoscat. cum nuda interim comitas pro beneficio sit: dc benigna negatio comibus vestita verbis,diuiteque pro re nata sponsione, pro foecundo munere habeatur. Etiam in Deo locum habet, qui tenuia pauperis dona locuplete comitate ac benignitate grauida,morosis diuitum muneribus praesert. hilarem mnim datorem diligit Deus, & benignas pauperum manus centupla foeneratione replet. spernit augusta diuitum donaria
moerente dextera porrecta. neque enim donorum praestantiam e rebus, sed abe- rogantis magnitudine metitur. infelix alioqui futura pauperis conditio, beata diuitis. animo ergo metienda dona sunt: cum haec ab illo magnitudinem, non animus a donis mutuetur. hunc fere animum largientis comitas & benignitas testantur. Scio magni referre cui nationi imperes. varium enim imperium variarum gentium mores deposcui. Effasam quandam benignitatem ac quasi prodigam
quaedam aesiderant, ac tunC maxime regem agnoscunt cum priuati personam induit,ac ad omnia familiaritatis ossicia descendit. Retractiorem alij volunt, & benignitatem maturitate temperatam, Vt
42쪽
nunquam ad ciuicam, minus ad plebeiam se dimittat, sed neque ad aulicam, quae in socios magis quam in imperium feratur. Gravitatem alij amant, ac Persicam quandam maiestatem. contemnent hi si ad intima admittas, si benignius Compellasai quasi amici personam mutueris. nec venerabuntur nisi perraro & augustae maiestatis ostentatione prodeuntem, nisi pauCis multa complectentem, nisi plura rementem quam dicentem, nisi lentius Oquentem quam euntem, nisi denique plus destatua quam de homine promittere. Sunt qui nec Principis admittunt vultum: quem cum deorum numero habeant, tanquam e nube responsa reddentem
venerabundi exspectant. qui si prodeat, aliquid de diuinitate dimisisse arbitrantur, quare &ipsi aliquid de cultu remittunt. per interpretem etiam hi magis quam per ipsum Principem responsa pro
stolantur. quod cum quam maxime addiuinitatem accedere sibi persit adeant, gaudent interpretum hoc famulatu.
Prudens ergo Superior pro subditorum conditione maiorem minoremque comitatem induet, & benignitatem moribus seorum temperabit. quanquam noeadem Superiorum in Religione quam B 3 cxtra
43쪽
extra illam ratio s1t. aliquid tamen etiam in Religione moribus largiendum ; ut peccet in omnem prudentis imperij regulam, qui omnes ad eadem vocet. sane Apostolus omnibus omnia se factum proclamat; omnium nimirum mores imitatus,vi omnes lucrifaceret, Iudaeus ludaeis, Graecus Graecis,Romanis RomanuS, Omnibus omnia. Imitabitur hunc Superior, neque mores suos gentisque suae, in omnes transferet:omnium in se potius tradu-Cet. nam ut omnium in suos Vertat, ne in
quidquam speret. Iam si cociliari concreditos sibi velit, mores imitetur. nulla potentior certiorque conciliandi ratio morum similitudine. illis ergo se induat, ne contempsisse videatur, & e contemptu odium incurrati ita tamen ne quid illaudatum aut a virtute alienum assumat, DC-ue quod meritam reprehensionem me
Magna hic opus prudentia, variaque circumspectione: negare no possum . nam& benignitas familiaritasque in quibus , dam Contemptum, amorem in aliis prouocabit: maturitas grauitasque in his venerationem, in aliis odium conciliabit: maiestatis seuera quaedam ostentatio diuinum in his, in aliis vero barbarum fa
44쪽
stum redolet: denique amari quidam volunt &beneuolentia duci, cogi volunta-lii. illi se filios, hi seruos Cogitant. virorum. que discrimen Superioris pericula docebunt. primi,si ferrum hostis strinxerit, latus opponent,eo laetiores quo filiorum loco haberi se sciunt, eo fortius quo fortius amant. laetum amanti pro amato mori, filio pro patre. Secundi si ante steterint. subtrahent se ferro, obiicient Superiorem. serui erant, ne mireris. sola in his praemia Nalent, quae ubi subduxeris, dominum ignorant. praemiorum ergo magnitudine cum omnia metiantur, nihil amori dabunt. accedant pericula, absint
praemia, fides nulla est. Patris proinde personam induet Superior, si suos habere velit filios; sed pro varia tamen gente, benignioris aut maturioris patris, semper tamen patris, nunquam domini, nunquam regis; nisi forte subditi dominum&re em poscant quod Vbi acciderit, nonnuum se dominum & regem,sed dominum& regem dc patrem suis praebeat: ut dum
dominum & regem experiuntur metuuntque,sentiant amentque patrem.
Quod si in suae gentis & linguae homines imperium delatum fuerit, minoribus implicita dissicultatibus gubernatio erit.
45쪽
2 s VP ERIORIS RELIGIOs Ivbi enim ingenium, mores, indoles Imperanti respondent, non magno reliqua momento sequentur. nosse&nosci facilem imperiis viam sternit. Ad alienae gentis imperium vocaris magna ubique opus cautione, ac praeprouida in omnem partem circumspectione, vigilique cura est,
multaque primis maxime impexij in iiijs indulgenda ut obsequi discant& imperia
ferre. ferent, si amauerint; amabunt, si amari se senserint. hunc amorem beneu lentia, comitate, munificentia ac indulgentia parabit. Cavebit t3Men ne nimia indulgentia imperij fraena laxentur; ne prodiga liberalitate,opes imperii neruum effundat; ne effusiore comitate venerationem prosti tuat. laudabit etiam non raro conquisitis rationibus gentem cui prae- est. numquam uniuerstr damnabit, contemnet nunquam. ignorat obsequia Contemptus. a nimbs etiam popularium Q rum laudibus abstinebit, nec componet gentem genti quod si quae gentis suς iratatio iniecta fuerit, ac aliorum ore laudes; temperabit illas,eorum vero quibus praeest, varie pro re nata extollet.explicet deinde palam omnes fiduciae campos, ut cum illam subditi senserint, parem in Superiorem prosundant. an quam rem pu
46쪽
blica priuataque munia, non gentis suae hominibus,sed quibus imperat largietur, ne pro fiducia diffidentiam, odiumque
Pro amore paret. in qua re primam summamque virturis rationem habebit, ut Cum viderint virtuti aditum ad magna patere,Conatum studiumque omne in illam Iransferant. ita tamen fiduciam expandet, Ut non omnibus omnia consilia retegat,nee pectus nudet omnibus,ne nimius candor eontemptum Veneratione
pariat. sed ubi suorum serius obseruator mores didicerit, deliget fiducia sua dignos, quibus tuto se, sua, imperij que sui
credere possit; ac hos, non nisi varie exe eitos, quique fidem non una in re probauerint. quos paulatim ad maiora ita promouebit, ut fiama semper imperij manu ipse teneat, nec gubernaculi sui clauum committat alteri, ne imperare incipiat qui subesse debebat. Et sane semper non immerito nimia subditi alicuius potentia suspecta imperantibus fuit:aut enim sceptra circumspexit aut ruinam: isque magis etiam in gente externa, in qua domestici licuius opes viam fere imperio aperiunt moderabitur proinde has Superior; neo imperij sui vires uni concedet, nec regni sui robora uni credet, nec opes & aera-
47쪽
as s v p E R I O R I s RELIGIOSIrium in unius manu statuet, ne nimia in unum indulgentia reliquorum odia accendat, & animos ad noua audenda fug- gerat. nescit parere elata potentia, non magis quam sceptra seruire. certius vero
par multorum gratia & potentia, quam . unius supra reliquos, imperium firmat. multos proinde gloria, opibus, viribus, gratia, potentia pares, quam unum sibi, imperioque paret Superior,ut securas noctes securioribu diebus iungat.Nut nihil aliud, amari a multis quam ab uno malit. optimum fuerit si amor eat in omnes, ut ab omnibus eat in unum .hqc una demum certa imperandi ratio est, omnes ut filios
amare, ut ab omnibus Vt pater ametur:
omnibusque ut filiis imperare, ut ab omnibus tanqua patri obsequia deferantur.
destia. , LAudatus Augustus, qui noctu urbem
ingressius, ne obuiam ire parantibus molestiam pareret Eade prope in Vespasiano, Tito, Germanico habes. Fuit hoc etiam in Augusto magnum, cum statuam sibi erigi vetuit. imitatusNerua est,&ant hos
48쪽
hos Africanus & Atticus, eo laudatiore exemplo, quo in magnis etiam vi cis rariore. fuit & illud magnum cum ad domini nomen erubesceret Augustus, ad laude.
suas Timoleon, Dionysio Sicilia pulso
Clarus. aemulus Augusti de modestia Antoninus regium & domini nomen repulit: regium etiam nomen in Hispania AfricanuS, Victoria contentus, oblatum diadema maioribus animis repulit quam obtulerant,ne exemplo pratiret, ne reipublicaelibertatem infringeret, maluit Romanusquam rex audire. laudatissimos dein ab omni modestiaAlphon sum Aragonium,&Maximilianum primum accepimus. Vultu vero & moribus priuatorum morem expressisse, Germanicum, Vespasianum, Traianum tradunt, ut amicos in illis aut patres, perraro Caesares videres. ita cum essent, videri nolebant. Quis Christianorum imiteturὶ etiam priuati supra fortunam saepe & genus extollimur, & audire iuuat quod non sumus. ignoramus sutores sutore patre nati: aut si fateri cogamur
patrem,auum&atauum, nescio qua bar- lhara Principum domo, audaci conatu eruimus, maxime si qua nominum similitudo. Aliud docemur in Agathocle, qui figlinis poculis onerari mensam voluit. quo
49쪽
quo testatius foret figulo patre natum. non erubuit ad figuli nomen qui virtute sceptra promeritus, virtute tenebat. nihil illius imperio pocula detraxerunt, modestiae addiderunt. Et sane quis nesciat maius esse sua quam aliena virtute magnum
esse, posterisque claritatem sceptraque parasse ac dedisse quam accepisse8 nam quid magnum est alienis nobis manibus opes,aliena industria,sudoribus, sanguine honores accessissest si io parasse fors magnum alieno haec robore venisse, felicitatis e sie potest , virtutis esse non potest: non magis quam aliena veste & domo laudari. Et quis a prudentia bellicaque peritia laudandum putet, qui alienis aut picijs, consilio, ductu,absens victoriam ex hoste retulit ρ felicitatem laudare possumus, virtutem non possumus. Iam si quis r tum delicijs ac mollibus assuetus, in igna-uo vitam otio inglorius transigat, dandi capiendique consilii ignarus, regnum tamen regno aliena manu & prudentia adiiciat, quis prudentiam illius animosque laudet'fortunatum dicere possumus, nec aliud.quid 3si aliorum mortibus dormienti crescant regna, quis sapientiae tribuate felicitati, sapientiae non possumus. QUO magis modestiam verbis, vultu, moribus
50쪽
praeseret, quisquis alieno magis consilio quam suo gaudet; quisquis maiorum virtute, sapientia, robore, non suo magnus est; quit quis nobilitatem a fortibus maiorum factis, non a suis hausi. accepit illam, non parauit, non auxit generosa nobilique factorum serie . quid si parauerit Z modestiam tamen colet,& amicam sinu Q. uebit. nihil illi huius iatu decedet, accedet gloriar: nihil decrescet, accrescet nobilitati. neque enim quidquam Oreque calamoque laudatu magis,quam in summa amplitudine, potentia, eruditione, modestissimu esse. posse, nec uti, rarae vi tutis est. non cadit hoc in tyrannum, non in superbum . moderatum vero in potentia esle, nec decurrere ad illant, nisi necessitas cogat, magnum.
Iam qui seeptra benignitate temperat, ut plus referant patris quam iudicis, plus
amici quam domini, omnium ore magnus. rara purpurae & modestiae sociatio,
quo laudabilior. qui vero eruditionem prudentiamque per depressa vallium,
non per praerupta montium deducat, ut
plus semper pulueris quam prςcipitiorum
S discriminum trahat, plus verrat quam sublimiores ausus referat, beatus. ViS magnus esse, vis haberi' nunquam magni tu .d1nem