장음표시 사용
311쪽
III. In liarum caussarum actis conficiendis Nostrae Curiae Nota.
IU. Ex horum Iudicum numero ius habent Regulares ordines eligendi suos, si velint Conservatores; id autem constare debet intra sex menses Curiae Nostrae: quibus Conservatoribus est Apostolicis jampridem San Stionibus cautum, qua jurisdictione, quave forma in Regularium judiciis uti debeant: eas itaque apprime calleant, serventuque necesse est et ) .
VI. Sic denique rem hi Iudices agant, ut, quum homines iudicant , vices plane agant iustitiae Dei, qui hominum iustitias, rimaxime has ipsas aliquando judicabit. Nomina horum Iudicum , qui designari fuerunt in bnodo, i guntur post V Partem.
DE FORI A R C H I E P I S C O P A L I SMINISTRIS. AT iustitiam quoque publice administrent, suaeque Sponsae iura
tueantur Episcopi, eorundemque justi vindices snt necesse est. Quare ipsis est Forum, suntque ipsius Ministri. Quinam judiciorum ordo, quaeque forma tenenda sit, tum sacri Canones satis late tradiderunt, tum alia ipsis Decreta deincees accessere. Haec quidem iis omnibus, qui in Nostro Foro ministerium exercent, tenenda diligentissime sunt: quaeque in hanc rem scripserat magnus ille Mediolani Praeses Ambrosius 3), teneri ab omnibus volumus: b nus Judex nihil ex arbitrio suo facit, Ο domesticae proposto υοluntaris, fed juxta Leges, oe jura pronuntiat. Scitis Iuris obtemperat, non indulget propriae voluntati, sed, sicut audit, ita judicat, o si- eur se habet negotii natura , decernit, obsequitur Legibus, non adversatur ; examinat merita causa , non mutat. Qua ipsa oratione eX-plicare visus est divina illa verba ad Moysen ): non confideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Iuste judica proximo tuo. Sed haec jam ab omnibus teneri dubitandum prorsus non est.
312쪽
Quo circa, quae Nostra potius sit mens, quidque in Archiepiscopalis Nostri Fori Ministris maxime spectemus, palam facere , quam Praeceptis quemquam novis onerare studebimus. I. Ac ne judicii majestas, atque impensa in res leviores sundatur , quod in Nostro Foro servari diu solitum fuit , retineatur ,
ubi nimirum controversia non excedat summam trium scutorum, acta
judicialia ne conficiantur: sed Judex summatim cognita sola facti Ueritate pronuntiet i . II. Item caussae miserabilium personarum, & Legatorum piorum absque strepitu, ac figura judicii, vel saltem, quanto magis neri potest, summatim finiantur sa).
III. Quotiescumque inter actorem , & reum sit compensationi, vel transactioni locus, atque hanc viam habere jura permittant, Omne tum aequitatis, tum charitatis ossicium impendatur, ut lites praecidantur , & partes se se inter comp3nant: Ecclesiiastico Iudici placere semper debent humaniora, ac mitiora consilia, immo etiam mitiores Zc multae, & quodvis poenarum, seu suppliciorum genus. IV. Si tamen cauta agendae, Sc definiendae solemniter sint, eas quanta maxima fieri possit celeritate expediri jubemus : sicque , ut litigantium artibus, qui judicia malitiose protrahunt, modis Omnibus occurratur 3 ) : eaque sit Episcopalis Fori ratio . isque ordo , ut qui ad illud confugiunt & molestiis , 3c impensis , quanto magis fieri potest, leventur; timeantque omnes quotquot in hisce rebus agunt, ne ab neglecta hujusmodi celeritate reficiendorum damnorum obligatio sibi proveniat. Eit tamen semper standum Legibustum veteribus, tum recentibus, tum Fori Nostri consuetudini. Hae totam administrandae iustitiae rationem sussicient, a quibus, vel latum unguem discedere sit nefas : verum haec praesertim commemo
V. Nunquam iubendi sunt rei crimine accusati iurare se responsuros ad veritatem, quum ut principales tantummodo constituuntur: nam. que ipsius caussae acta in irritum mitterentur: exigi tamen juramentum potest ab eisdem, quum uti testes, quod ad alios examen subeunt 4). VI. In quinionibus de Matrimonii valore adamussim servetur, quod constitutum fuit a BENEDICTO x Iv. I . Ac nisi omnia , quae ibi praescribuntur , praestita fuerint, ne ulla parti asseratur nova no.
313쪽
varum nuptiarum libertas. Qui vero caussam dicit pro Matrimonii cujusquam valore caveat, ne id frigidius , seu negligentius agat , maxime vero, dum utraque pars ad Vinculum rescindendum conspirat: namque illi & gravem, qua obstringitur, culpam, & magnam, quas a Nobis non evadet, poenarum severitatem objicimus. VII. Id ipsum edicimus, quum agendum suerit de valore religiosae Prosessionis; quibus in caussis serventur, quae ab eodem Sau-Etissimo Pontifice constituta sapienter sunt I). VIII. Nostri Fori Ministri ejusdem jura totis viribus tueantur, ne scilicet caussae, negotia, seu lites, quae ad Ecclesiasticum Forum pertinent ratione personarum, vel rerum, seu connexionis de jure, vel consuetudine, ab aliis cognoscantur, quam in Foro Nostro in prima instantia : siquis vero vel per se, vel per alium a Nostro Foro hujusmodi caulias avertat, vel ut avertantur curet, aut etiam, ne pars altera cauisana ibi prosequatur , opera , seu consiliis , seu quavis ratione impediat, in excommunicationem ipso facto incurrat, a qua nullatenus absolvatur, nisi tam Iudici, cujus cognitic sue rit impedita , vel jurisdictio usurpata , quam parti , quae turbata in prosecutione sui juris prius per eundem integre suerit satisfactum sa): quod ad delicta vero criminalia, quae non sunt mixti Fori servetur Constitutio CLEMENTIS xIII. 3 . IX. Quamvis vero Clericus, sive caelebs ipse sit, sive coniugatus, qui non praestiterit ea, quae prius a BONIFACIO VIII. 4), tum a Concilio Tridentino 3) praescripta fuere, nequeat Clericale Privilegium ad sarculare Forum declinandum asserre, adhuc tamen plenum est Episcopis jus, in ipsum si velint animadvertere, eundemque a saeculari potestate repetere : hoc scilicet ratum serpa habuit sacra Congregatio Concilii s), dummodo tamen nunquam aut a jure, aut ab homine per declarationem rite factam Clericalibus fuerit Privilegiis privatus: haec quoque iura serventur. X. Actis judicialibus merces debetur . Hanc praescripsit INNOCENTIUS XI. , partim etiam in Curia Nostra Praedecessores Nostri . Hujusmodi ergo praescripta ne vel minimum quisquam praetergrediaturas i) Const. Si datam hominibus LXVII. BuII. Tom. II. et in Cap. Quoniam, ut intelleximus 4. De Immim. EccI. in s. ) Cons. Praestat Romanum Pontificem. Cv. Clerici De Cier. Conjug. in o. s) Ses. XXIII.
Cap. VI. De Res s) S.C. C. in Alatrina S. C. Immvn. in Seguntina, Hiri r vid. Benes. XIV. De Syn. Lib. XII. Cap. II. n. 3.
314쪽
M. Siquid pecuniarum a reis multatis cogatur, in caussas ce te pias erogandum. Interim a Depositario designato servetur; in quas enim caussas, quoque loco, aut tempore impendatur, decernemus.
XII. Assidue Uicarius Noster Generalis invigilet, an quilibet in universo Foro Ministri sollerter, fideliterque in suis ossiciis te gerant;
quorum aliquem si delinquere deprehendat, Nos confestim moneat. Nam quae eum ab omnibus, tum a singulis servanda sunt, exhibemus. XIII. Triplex habet Curia Nostra Cancellariorum, seu Notariorum genus. Primus nuncupatur Ecclesiasticus, qui in iis tantum cauia sis versatur, quae Ecclesiasticas res, & Personas assiciunt: alter Civilis , qui caussis tantum civilibus : tertius criminalis , qui Criminalibus est unice addictus ad vindicativam iustitiam exercendam. Quibus praecepta primum communia haec sint. XIV. I. Ubi aliquis munus suscepit suum, juret coram Nobis, Vel coram Uicario Nostro Generali, se se illo perfuncturum sedulo, sine fraude, ac omni fide. a. Statis diebus , ac horis quisque in loco sibi in Curia designato continenter adsit. 3. Processus ad insommationem , antequam publici sint, ne cuiquam tradat. 4. Generatim Curiae secreta severissime custodiat. s. Praeter mercedem , seu . taxam legitime constitutam, ne vel minimum exigat: namque hoc
emolumenti genus ut injustum esse decernimus , ita & restitutioni est obnoxium, & dignum habemus, quod gravius etiam plectamus. 6. Similiter ab accipiendis pro sui ossicii exercitio, vel sponte oblatis muneribus, quae etiam excoecant prudentes, & subvertunt Vemta justorum, prorsus abstineat. 7. Aeta describantur non in paginis separatis, sed ita bene conjunctis, ac suo quaeque loco asserventur, opportuno quotannis indice adjedio. XU. Distincte deinde Cancellarium Ecesesiasticum esse eum virum optamus, qui ne ab ipsa quidem assidua occupatione videatur aliis morosus, sed qui comiter quotquot ad eum veniunt, excipiat, oeeram omnem suam libenter offerat, ac revera sedulo, atque omni mora abjecta laetus impendat.
XVI. Est huic Cancellario Tabularii cura concredita: quae quidem quanta esse debeat, per se quisque facile intelliget. Nam si tanta religione servanda ea ipsa Tabularia, quibus patriae leges, aesaeculi negotia ad posterorum utilitatem continentur, quanto diligentius custodiendum 1llud, quo Christi patrimonia, Ecclesiae illius Sponsae dotalia jura, & quae traditam respiciunt Religionem, perennitati
315쪽
XVII. Nullas igitur paginas, aut Libros in hoc Tabularium reis latos Cancellarius Ecclesiasticus extra Curiam efferri patiatur: idem aliis Cancellariis injunctum plane volumus. Immo, si aut ipsi, aut alii Libros, sive scripta ad Forum , seu Curiam Nostram spectantia apud se habeant, spatio unius Mensis ab hac Synodo edita, aci eandem ut perserant mandamus, atque praecipimus. Siquis vero horum scriptorum quidquam occultare, perdere , lacerare, ac Iitteram Vel unam delere audeat, quicumque is sit, illico excommunicationi subjaceat; neque ab hac censura absolvi possit, nisi ablata restituerit, aut illa. tam scripturae iniuriam reparandam curaverit I ; eas deinde poenas subibit, quas sumere Nobis integrum erit. XVIII. Notarius, seu Cancellarius Civilis sit & ipse erga omnes humanus, ac praesertim erga rudes in proponendis suis iuribus tardos, dubios, impeditos, haerentes, quos patientissime audire, si pienter interrogare, & amanter solari convenit.
XIX. Quod gravius deinde est, totis ingenii sui viribus ,.toti Lque industriae nervis incumbat ad cautas tum aliorum, tum praecipue viduarum, & pupillorum celeriter expediendas. XX. Sed neque humanitatis, benignitatisque expertem unquam volumus ipsum Cancellarium criminalem . Quod ipse non dissiculter altequetur, si, dum vel acriter in veritatem, & justitiam quaerit, hanc unam constanter spectet, hominem ipsum, quamvis noeentem diligat: quamquam nullius rei caussa animum ab illa, vel
tantillum avertere unquam debet.
XXI. Praeter fidem in querelis reserendis, in conficiendis actis, in aliis suis lanctionibus servandam, ac praeter procurandam quam celerrimam caussarum expeditionem , silentium quoque sibi de rem rum malefactis extra quantionem, & judicium imponat. XXII. Cognoscere insuper curet, an rei eo plane modo habeantur , quo iudex praescripsit. Neque enim sive mollius , sive as. perius fas est illos a carcerum custodibus tractari. XXIII. Inter alia curabit Vicarius Noster Generalis, ut miseros illos pius aliquis Sacerdos identidem adeat, Poenitentiae Sacramentum ipsis ministret, atque eorum saltem aerumnas piis sermonibus levet. Quique Sacerdos ordinarie si hoc pietatis officio lancturus, jam designavimus. XXIV. Omnibus diligentiam, ae fidem iterum commendamus: Procuratoribus autem, & Advocatis cautarum, quibus implicantur
316쪽
egeni, orphani, pupilli, peregrini, sive alii huiu modi, addimus, ut
hisce laboris sui mercedem remittant, atque aliam longe potiorem intueantur, olim sibi ab iisdem reddendam, quos prudenter sibi secerint amicos de mammona iniquitatis. XXV. Postremo Episcopalis Curia hoc sibi proprium ducat, ac velut insgne habere velit, ut homines sine nediam in jure praesertim Canonico scientissimi, sed vel maxime probi, inque ipsa iustitia administranda nunquam Christianae niansuetudinis, atque cha ritatis immemores. M m 2
317쪽
Evitarum Nostrorum, aliarumque & Ecclesiae,& Fori Personarum vita , atque muneribus or
dinatis, Loca modo, Resque Deo sacras, immo etiam quacumque ratione pias postrema hac Parte complectimur . Praeter enim illa, de quibus agere visum est alibi, sunt hujus generis quam plura Templa, Puellarum Domicilia , Domus hospitales , Sodalitia , generatim Pia, ut vulgo nuncupantur, opera, quOrum pleraque commoda, non pauca etiam largius, ac magnificentius aedificiis, atque reditibus aucta: quae iacili cuivis, & toti huic genti perhonorifico, & Nobis perjucundo sunt argumento, ex quo cognoscatur, quanta Ferrarienses munificentia, atque pietate praestiterint. Eadem igitur ob eximias , quibus instituta suere, utilitates magno studio servanda : iamque Nos, quatenus Pastoralem singulis impendere possumus curam, sic decernimus.
318쪽
amvis nullum toto orbe terrarum, nullum universo coelorum ambitu sit spatium, quod non Deus immensa sui praesentia per vadat, & complectatur, & in quo debita illi non sint quaecumque a creatis naturis proficisci pollunt obsequia, quaedam nihilominus loca sibi a nobis in terris dicari jussit, in quibus publice, ac magnificentius coleretur I). Nempe primum Salomoni Regi gloriosissime obtigit, ut Domum Domino Deo suo praestantissimam sane, ac pretiosissimam aedificaret; quam Deus per mysticas in Dedicatione nebulas majestate, & gloria sua implevit a); tum plurimas ipsi Regi partim rogatus, partim sponte sua est pollicitus, quae non nisi jucundissimo queunt grati, & obsequentis animi sensu recenseri 3). Sed etiamsi tantas illas Iudaici Templi opes aequare nou Valeamus, longe praeclarius, ac selicius actum nobiscum est, quum nostris in Templis longe diviniora perficiantur, longeque prae antiquis praestantissima, ac summo Numini acceptissima per Christianos victima
offeratur. Ecquis igitur Pastorum in sacrarum aedium extructione , reparatione, ornamentis, aut in earundem reposcenda veneratione deses, vel parum diligens esse queat Z Immo vero quantamcumque inservandis hac super re Ecclesiae Canonibus curam contulerimus, non solum quisque rectissime collocatam, sed etiam tanto negotio vix parem denique existimabit. ἰI. Iam vero ut Nos ab ipsa sacrarum huiusmodi aedium aedificatione exordiamur , praecipimus , ut nulla Ecclesia , nullum oratorium , nullum Sacellum, quod Capellam dicunt, nullum Altare excitetur, nisi1 aedificandi facultatem scripto concesserimus ), & nisi prius Nos ipsi, aut Vicarius Noster Generalis locum, si libuerit, inspexerimus, deinde primus lapis a Nobis, aut ab alio per Nos designato ex ritu benedictus ibidem fuerit collocatus. Qui tamen Pa. rochi Templum sibi de novo conliruendum sumunt, prudenter provi. deant, ne aedificium in tantam evadat amplitudinem, ut subjecti sibi populi frequentiam longe superet, aut pendere interruptum diu. tissime debeat. Nullae autem Ecclesiae dirui possint, nisi facultate a Nobis
319쪽
Nobis praehabita, Sc iuribus quibuscumque servatis r ).
II. Super hujusmodi sacrorum aedificiorum laquearibus, si ve sor. nicibus cubicula ad cubandum, vel ad saeculares usus extare, vel ibidem ali columbos, turtures, aut huiusmodi omnino prohibemus. α) Immo quidquid sordidis, vel clamosis artibus, aut vilioribus usibus esse solet, longe ab iisdem sacris aedibus constituendum : quod eo spectat, ut non solum nihil cernatur, quod sit oculis invisium, sed ne auribus quidem orantium in Templis obaudiatur molestum: eademque de caussa ludi, vociferationes, cantiones, tripudia, sonitus, venalia, & similia quovis tempore hinc sedulo arcenda 3 . III. Palam Domus Dei a profanis aedibus internoscantur: hine in anteriore earum fastigio metallica semper Crux, neque exilis appareat: muri extrinsecus expurgati serventur ab hederis, vepribus, aliisque virgultis; ac ne arbores iisdem vicinae lucem erepturae permittantur. Adsit ad aeris campani custodiam Turris; quae tamen j nua, & clavi munita minime sinat, ut quivis se se intus occulat, aut aes pulset injussus. Ingressis in Ecclesiam marmoreum vas ad dexteram ianuae partem onerat Aquam lustralem. Ianuae firmissuriis valvis sera, Mavibusque sint munitae. IV. Ne sint in ulla Ecclesiae parte senestellae vel minimae, equibus possit quis extrinsecus ea, quae ad Altaria geruntur, introisspicere, & si quae adhuc pateant usui alicujus , quamquam Eccles
ilici, solide obstruantur; nisi Parochiales sint aedes, aut Apostoli. cum Privilegium aliquem juvet 4).
V. Arae ad sacrificandum ita sint dispositae, ut earum maximam nulla respiciat fronte adversa , nulla columnae cuipiam adhaereat; nulli suggestum, vel organum impendeat. Cetera immobiles
VI. Nullus potest esse sacer Templi usus, nisi consacretur , Vel benedicatur. Illud fit solemniter ab Episcopis, hoe fieri potest etiam ab alio, cui potestatem Episcopus secerit. Et si sorte quod averatat Deus) per crimen aliquod in Iure expressum illud violetur, ibi
immolare, vel divina Ossicia peragere nefas : quare ejusdem Eccle- Rector rem ad Nos deserat, ut de reconciliationis remedio ex sacris Canonibus deliberemus. VII. r Vid. Trid. Sess. XXI. De Res Cap. VII. Σὶ Edict. S. Pii V. pro
320쪽
VII. Altaria vero consecranda sunt necessario separatim: ita nimirum, ut vel tota, in qua Sacrum faciendum est, mensa, vel saltem ut in medio mensae cavo ab lesius fronte parum remoto constituatur Lapis consecratus, ac firmiter Altari cohaereat si . Porro ubicumque Ara est, immineat Vel fornicatus paries, vel umbraculum non nimis exiguum .
VIII. Non modo Presbyterium ad Aram maximam, sed etiam spatium aliquod circa reliquas, ubicumque possit, defendatur marmoreis , vel serreis, vel saltem ligneis cancellis sa ). IX. Sed hactenus commemorata, utcumque satis valide olim constructa, atque munita fuerint, ipso saltem tempore alteri, satiscere, ac tandem corruere necesse est: identidem itaque singulas eorum Partes perlustrent, qui reparare tenentur; & sicubi tecta excipere imbres, vel tabulata labefactari, si fornices, aut parietes rimas agere, vel solvi in crustas, si pavimenta depravari, siquid aliud laborare deprehenderint, confestim de remedio agatur , ne sorte quod parva impensa tempestive restitutum fuisset, cunctatione , atque s cordia magnam tandem postulet, diuturnam, ac fortasse intolerabilem. X. Quare quicumque de iure tenentur Ecesesias reparare, id sedulo faciant 3 ). Distincte meminerint Beneficiati quilibet, Benefi-eii sui landum esse hypotheca obligatum ipsius Altari seu Capellae : quare haec instruat, & ornet rebus omnibus ad decorem necessariis. Si reditus ad id satis non sint, consensu Nostro, & auctoritate poterit detrhai tanta pars servitii debiti Capellae, seu Beneficio,
quanta in restaurationibus, aut Ornatibus erit necessaria. Si reditus sint tantum Altari conservando satis, cetera onera decorae illius cedunt conservationi 4 .XI Nihil enim est tam opportunum hominum, neque solum ruindium , sed etiam cultiorum animis ad reverentiam in Templis permo-Vendis, quam rerum nitor, atque mundities: quare omnes Ecclesiarum Praesecti curam , laborem , ac sumptus , quos possunt, in id
conserant, ac saltem redeuntibus tum toti Ecclesiae communibus,
tum suae Parochiali peculiaribus solemnitatibus omnes Templi partes IJ κ . ror. Dim t. de Cons, o Tit. De Consere. Eces. Φι Ais. Vid. Rubr. gen. mss. XX. De AEtarium ornatu actum Par. II. bui Synod. Cap.
. Cop. Ig. n. Ιχ. , seqq. , abi recensent. non nuua S. C. C. Decr. Sanctiones S. Car. in IV. Sanod. Diaeces .
