장음표시 사용
301쪽
lemnia iterum Vota nuncupare; quum nulla sit ex Tridentino si quaecumque Religiosa Prosessio, quae ante expletum decimum sextum ditatis, & continuum, ac integrum Novitiatus annum emittatur. Quamobrem si infra hoc tempus e vita decesserit, non proinde dos Monasterio acquisita censenda est sa). LXIII. Alterum genus sceminarum, quae vitae partem inter Moniales acturae admittuntur , sunt adolescentulae educationis, & custodiae cauta. De quo notum esse arbitramur, atque omnino Volumus , nullam saecularem puellam posse in Μonasteri uin introduci , nisi s cultate impetrata a sacra Romana Congregatione , servatisque iis , quae ab ipsa praescribi consueverunt: nulla insuper est in clausuram excipienda, quae non septimum aetatis annum excesserit, quaeque secretis Montalium suffragiis non probetur, cui denique facultas ingrediendi a Nobis facta non sit 3 . LXIV. Notum item esse debet, hujusmodi puellam, ubi primum quintum suae aetatis annum supra vigesimum impleverit, non polla in Monasterio diutius commorari, uti saepe decretum . Est igitur ipsi e Monasterio discedendum, vel Religiosus habitus induen. dus , vel denuo , ut permanere liceat, obtinendus ab eadem sacra Con re atione consentus; qui consensus aeque ac Noster omnino est necelsarius , ut in Monasterium admittantur aliae sceminae non
solum ad vivendum simul, sed etiam ad famulandum quaesitae 4 . LXV. Quod sanctissime inductum comperimus, ut saeculares ad lescentulae in Monasterio educandae uni subsint Magistrae , atque in Monasterii parte versentur a Monialium habitatione diversa, atque sejuncta , totum id constanter, sancteque retineri districte praeci.
LXVI duare prohibemus severe, ne ulla Monialis, tametsi sanguine cum aliqua ex iis puellis conjuncta, vel minimum se se in earum educatione immisceat, aut quidquam agat, quod liberam Μώgistrae institutionem impediat. Siqua improvido Zelo contra Magistram conqueri audeat, eam Superior corripiat, ac puniat. Nam siquid Magistra ipsa peccet, rectiores aliae suppetunt viae, quibus & ipsa
302쪽
in quovis Monasterio, qui prudenter praescriptus iam est. Neque
ulla praeterea comam exquisitius colat, neque utatur pretiosioribus inauribus, annulis , aliove ullo hujusmodi ornatu. In loco enim san. Eti, nulla prorsus pompa, aut exquisitior ornatus serendus: quum morum elegantia, atque Evangelica sanctitas prae omnibus exquirantur. LXVIII. Veruntamen Praesecta ista tum aetate, tum moribus gravis sit, eoque omnes animi sui nervos intendat, ut alumnae suae ad omnem pietatis, virtutisque laudem evehantur. Quare certam apud se habeat rerum omnium agendarum rationem, & quaecumquae
ibi geruntur ad rectam institutionem sapienter, & commode sint
LXIX. Distincte jubeat, ab omnibus recitari quotidie ossicium
Deiparae, saepe Sacramenta Poenitentiae, & quibus per aetatem licet, Eucharistiae suscipi; Doctrinam Christianam non solum ad Verbum, sed etiam explicate, perque sententias edisti. LXX. Prohibeat, & sedulo quidem , ne cum externis colloquantur, nisi saltem aut ipsa , aut alia audiendis in Collocutorio sermocinationibus praeposita adsit , & similiter ne litteras ullas, quas aut Superior Monasterii, aut ipsa non legerit, sive dent, sive accipiant . LXXI. Ipsae vero alumnae in perdiscendis non solum quae ad legendum, de scribendum , & varia opificia pertinent, sed etiam, ac potissimum , quae ad pietatem, vitamque Christiana prosassioue dignam , omni se se studio exerceant: leges sibi praescriptas custodiant, dicto obedientes sint, mores universim ne loci dignitatem dedeceant. LXXII. Siqua saeculares cogitet nuptias, sitque contractura Sponsalia , hanc diutius in Monasterio detineri nolumus; atque praecipimus , ut suis quamprimum reddatur seu Parentibus , seu Custodibus. Tota res tamen Nobis prius deserenda.
LXXIII. Alimenta pro hujusmodi puellis in quovis Monasterio educandis in posterum aequent summam scutorum in singulos menses ad minimum trium. Quare Monasterii Prassecta caveat, ne in summam utcumque minorem, Nobis insciis, nec annuentibus, consentiat: nam & culpam admittet in re minime levi, & Nostrum animum non leviter offendet. Haec autem summa erogetur semper
ante proximos futuros sex menses; eaque deponatur apud publicum Campsorem ad Monasterii creditum. LXXIV. Superest nunc, ut de Monialium quoque Consessario pauca dicamus. Ob hoc namque munus Nos Sacerdotem Monasteriis
303쪽
Nobis subjectis mittemus scientia, prudentia charitate non ficta, moribus ceteris commendabilem: ut hujusmodi hominem Nobis approbandum osterant ii, ad quos pertinet, vehementissime hortamur. Qui vero id muneris obeunt, operam praestent, ut animas Nobis singulariter in Domino carissimas, suaeque curae commissas sine peris sonarum acceptione ad persectionem non segniter provehant.
LXXV. Eidem commendamus, ut eius, qui sibi praecessit, rationem in dandis consiliis, inque toto animarum regimine prosequi studeat, quantum fieri potest; nequando fiat, ut quod unus laborio. se sortassis aedificavit, ici alter improvide destruat. LXXVI. Sumat sibi praecipuam Novitiarum curam quod ad Vota, & Regulas spectat; efiiciatque, ut Religiosi status vim, obligationem, spiritum intelligant, atque erga hujusmodi statum magnopere assiciantur, eas de orandi, ac meditandi ratione instruat :sicque facilius de ipsius Novitiae vocatione poterit judicium ferre. LXXVII. Consessiones non excipiat, nisi illucescente jam die,
neque audito Angelicae Salutationis 1 ub vesperam signo , neque ad alium, quam constitutum locum: fenestella audiendis Consessionibus parata , praeter serream cratem muro undique infixam , obseretur firmiter metallica bractea crebris pertusa soraminibus , atque huic ipsi obductus haereat tenuis aliquis pannus non amOVendus. LXXVIII. Altera vero senestella , per quam Sacra Eucharistia
Monialibus porrigi riar, claudatur intrinsecus , atque extrinsecus Valvulis, clavibus insuper additis: clavem interioris apud se habeat Su. perior Monasterii ; exterioris autem Consessarius, quam cum aliis Tabernaculi, uti etiam extremae Unctionis clavibus servet, ut statuimus alibi I . Haec porro senestella non ulli unquam erit usui aperienda, quam divino Pani distribuendo . LXXIX Quod ad sacrae Communionis usum ea prae oculis habeat, quae sacra Congregatio statuit, annuente INNOCENTIO XI. et nempe Moniales quotidie sacram Communionem petentes admoneadae erunt, ut diebus ex earum ordinis Instituto praestitutis communicent . Siquae Vero puritate mentis eniteant , & servore spiritus
ita incaluerint, ut dignae frequentiori, aut quotidiana Sanctissimi Samenti perceptione videri possint, id illis a Superiore permittatur a ).
LXXX. Quaecumque ad conscientiae regimen proxime non sa-ciunt, siquidem in eo versari utilius velit, studiose declinet; quum praesertim reliqua omnia in designatos Ministros, qui cum Monialibus tractent, rejicere facile possit. LXXXI.
304쪽
LXXXI. Non est Consessarii concedere Monialium cuipiam facultatem rei vel minimae, quae ad Paupertatem spectat. Totum id in ejus auctoritate situm est, quae toti praeest Μonasterio. Illud potius curet diligenter, ne Monialis librum legat, quem non illi ipse probaverit: quo circa auctoritate Nostra jubeat, singulas deferre ad se indicem quorumvis librorum, quos apud se habeant: hos recognoscat, quique legi ab ipsis possint, in Domino deliberet. LXXXII. In clausuram ingredi Confessario non licet, nisi quum
ministranda sunt aegrotantibus Ecclesiae Sacramenta, aut eae 'in spiritu iuvandae, quae sunt in extremo vitae agone constitutae. At praeter ea, quae de aliis, qui clausuram intrant, diximus, Consessarius intraturus induat, neque ibi demoratus unquam deponat Superpellieum , & Stolam, dumque alicujus Consessionem excipit, ita cellae Q. res pateant, ut, etsi audiri ab aliis nihil possit, ipse tamen vide
LXXXIII. Quum autem necessarium sit, ut Consessarius alicu1 in extremis laboranti diutius adsit, ne cibum idcirco, Vel somnum in Monasterio capiat; sed satis hisce naturae necessitatibus faciat in proxima Ministri, seu famuli domo, unde facile queat, quoties Vulum fuerit, ad opem infirmae ferendam acciri. LXXXIV. Siquis in hisce deficiat, eum confestim a Consessarii officio removebimus. Ut autem alias ob caussas , quamquam a vera pietate prosectas in Mori ἰαlium Minnast ria quiet ingradiaΓur,
nempe aspergendi Aqua lustrali cellas, vel ossicinas, celebrandi Derum Exequias, aut similes, opus est, id sibi concessiim fuerit auctoritate Apostolica. LXXXV. Consessario ordinario, uti Canonicis Sanctionibus iubemur, sufficiemus extraordinarium in Monasteriis Nostrae auctori tati integre subjectis. Praestent in eadem re, quod suum similiter est , Regulares Praelati s et . Hujus extraordinarii auctoritas eadem
plane est, iisdemque legibus contracta, quibus ipsius ordinarii s3 ;quam ut liberius exerceat, omnino prohibitum, ne ordinarius ullum ipsi impedimentum objicere audeat, multoque minus alicujus Montalis , sive cujusquam in Monasterio degentis Consessionem audire praesumat 4 . Omnes Vero quotquot vitam in Monasterio agunt, qua.
t 1 Vid. Cons. Felici, o Liit. En H. S. C. Disco'. de mandat. Innoc. XL 2I. Mart. I 682. Σὶ Trid. Ses. XXV. Cap. X. De Regul. Bened. XIV. Const. Pastoralis curae LVI. Buli. Tom. II. 4ὶ Bened. XIV. ibid. Quoniam.
305쪽
cumque ratione sit, extraordinario singulae se sistant, ut ab eo saltem monita salutis , ac Benedictionem pie accipiant. Ita autem se plane gerat cum aegrotis extraordinarius , uti solet ordinarius . At periculose decumbentibus plane liberrimum esse volumus , ut ipsae postulent, quem sibi malint: quare & Superiori Monasterii, & aliis quibuscumque Monialibus districte vetamus, ne illis persuadeant, ut ordinario potius Consessario , quam altero utantur. Placet Nobis eis quovis tempore omnem , quam possumus, consolationem in D mino afferre; multo autem magis curae esse debet, ne ullum piet iis, sive charitatis ossicium dissicili praesertim aegritudinis tempore illis desideretur.
LXXXVI. Illud Confessariis quibuscumque Monialium, sive qui
toti Monasterio generatim, sive peculiari alicui personae in Mon sterio degenti concessi, ac deputati extraordinarii 1uerint, in memoriam revocamus, districte inhibitum esse sub poenis adversus accedem res ad Monasteria Monialium, oe eum ipsis conυerfantes , procr imRtaviores florulis , ne, posequam tuum incium impleυerint, ad idem
Monasterium ulterius accedere, aut ullius generis commercium intra ipsum continuare, o fovere , etiam sub spiritualis causae , αμν nccessitatis obtentu, colore audeant, aut praesumant I)LXXXVII. Confessarii est sacras in Ecclesia Monialium Functiones obire, qui sunt earum Ecclesiarum veluti Rectores. Ne ita
ant. Quod ad Sacerdotes, qui ob celebrandum accedunt ad Moni lium Ecclesias , servetur consuetudo, ne id faciant Nobis, sive Uicario Nostro Generali inconsultis sa). LXXXVIII. Quum denique ad mortalem hanc vitam sustentandam rei familiaris subsidiis indigeamus, sitque illius cura magna saltem ex parte sacris Virginibus adempta, reliquum est , ut ea Syndicis, aliisque saecularibus Ministris imponatur. Qui propterea
eliguntur, homines sint probatae vitae, aetatis non adolescentioris , rerum usu periti, atque industrii. Horum munus praecipue est contrahere nomine Monasterii quacumque de re necessaria, ac sibi demandata , tum etiam interesse aliis Monasterii contractibus, ut rite celebrentur, inque omnibus utilitati ejusdem summa fide , atque dexteritate serVire . LXXXIX. Attamen ne contractus ineant praeter summam scu
i r Ibid. Ac demum. a in De Sacerdot. Ree. vid. Cap. super. N. XV.
306쪽
torum quinquaginta I : hinc neque graviores impensas suscipiant,
neque aedificia nova, neque grandes eorum instaurationes, neque
aliud magni momenti in posteruin per se ipsi moliantur; sed quod expediat, aut necessarium sit, ad Nos, Nostrumve Generalem Vicari uin reserant; & quidquid acturi deinde suerint, communicatis in Curia Nostra consiliis , Nostro item permissu firmari debet. XC. Qui Factores vulgo appellantur, vel Agentes singulis mensibus sistant se Syndico suo, omnesque Monasterii rationes , quod ad ipsos spectat, aperiant. Syndici idem apud Nos, seu Vicarium Nostrum Generalem praestabunt quotannis : quod idem facere tenentur Administratores honorum Monasteriorum, quae Regularibus subsunt a ).
Omnes autem diligenter ea cognoscant, ac servent, quae de piorum
Locorum administrationibus in hac Synodo censebimus 3).XO. Nuper jussimus, Superiorem Monasterii describere in Libro Vestitionem , Professionem , obitum suarum Montalium : sed Librum
quoque alterum volumus habeat , in quo describantur quae pertinent ad educandas; nempe aetas, Parentes, dies, quo quaelibet est Monasterium ingressa, cetera hujusmodi. Item tertium, unde cognoscatur quinam, quo tempore, qua naui caussa, quoque permillis in clausurae fines admissi fuerint : deinde quartum , qui doceat quid , di quantum pecuniae singulae Moniales in memorata communi capta deposuerint, ac deinde retulerint. Postremo quintum , in quem referantur impensae in dies factae : si quidem harum reddenda est ratio, quando eam reposcere Nobis placuerit. XCII. Haec itaque in animis omnium, ad quos pertinent, Versentur, atque ea, qua in Domino par est, sedulitate impleantur. Idcirco perficiemus , ut hoc Nostrae Synodi Caput in italicam linguam fideliter , & clare vertatur; sicque cujusque Monasterii Superiori probe descriptum tradetur, quod statim , ac subinde ter quovis anno in Mensa communi omnibus elata voce praelegatur. XCIII. Ceterum Decreta , quae in sacra Visitatione suerunt a Nobis constituta in hac Synodo confirmamus : atque haec omnia si constanter serventur, erunt Nostra sacrarum Virginum Claustra deliciarum Coelesti Sponso Paradisus , ut re quidem esse pro singulari
XCIV. Monialibus proxime accedunt, suntque iis quodammodo amnes Foeminae, quae etsi nullum solemne Religiosae Professio.
307쪽
nis Votum emiserint, neque clausurae legibus obligentur, solent tamen proprium alicujus Religionis habitum induere, & Biαoceae, seu Sorores Tertii ordinis nuncupantur. Nihil de illis, quae disjunctim in privatis singulae aedibus morantur , quum nullae ex ipsis in hac Nostra Civitate, neque Dioecesi morentur. Habemus in Civitate piissimos earum coetus, quae collegialiter vivunt: hisce omnibus inmemoriam revocamus, eas interim ordinarii jurisdictioni penitus subdi. Hinc nequeunt in Sacramentali sero absolvi, nisi ab iis, quibus facta a Nobis suerit audiendi Saecularium Consessiones : P, chalem Communionem , acrum Viaticum, & extremam Unctionem debent ab eo Parocho sumere, in cujus Parochia domicilium habent: earum cadavera , nisi sepulturam sibi ipsae elegerint alibi , aut in Regularium , cujus habitum serunt, Ecclesiis commune , atque distinctum sit pro iis sepulchrum constitutum , sunt in Parochiali Ecclesia sepelienda. Eas monemus, ne ad propriae Religionis habitum
admittantur, quin facultatem a Nobis scripto obtinuerint : interim ne alio, quam ad Ecclesias, aut ad pias caussas se conserant, ne in Laicorum aedibus versentur, ne saecularibus se se negotiis , seu curis
immisceant ; sed sicuti in sanctarum Poenitentium habitu , sic in earundem imitatione glorientur I .
DE EXAMINATORIBUS STNODALIBUS.
QVoniam animarum saluti summopere expedit, ut earum cura viris doctrina, & sanctitate, aliisque rebus praeliantibus committatur ; sapientissimi Patres in Tridentina Synodo coacti, quum de praeficiendis Christiano populo Parochis cogitarent , eos Episcopis Consiliarios adjungendos censuerunt, qui de illis sapienter judicarent, nec posset Episcopus Parochum quempiam creare, quem ipsi non examinassent , atque idoneum ad id esse non renuntiassent et ). Proponentur igitur per Nos ex Tridentinorum Patrum Decretis quinam suturi sint hujusmodi Examinatores, ac Synodus No.
308쪽
stra, quos sibi placuerit, probabit: quamvis vero muneris gravitas, ac magnitudo quemlibet ad illud vocatum per se iacile moneat,
quanta fida, atque cura implendum , attamen ea in mentem revocamus, quae sacrosanctus ille Ecclesiae universalis Coetus constituta reliquit. I. Inter quae iurare iubentur in primis, se quacumque humana affectione posthabita examinandi munus fideliter , & integre executuros : hoc sacramentum, qui adsunt, in hac ipsa Synodo dicent:
absentes dicent, antequam munus obire incipi aut coram Nobis, aut
II. Quos itaque ipsi vere idoneos ad pascendum Sacramentis, verbo, & exemplo Dominicum gregem iudicarint, hos tenentur probare ; quos secus, eos suffragio suo prorsus privabunt: quod si ad
sententias serendas anteceptis opinionibus, aut privato aliquo studio ferantur, Deum violati sacramenti iudicem, ac vindicem reformident. III. Verum quum multae sint res, eaeque praeclarae, quae in Parocho sunt necessariae, idcirco qui Parochiam petit, ille non est obtutu quodam negligentiore cernendus, sed ejus virtutes , ac dotes per partes Veluti spectandae. Quare non omnes licet doctrina praediti ad animarum curam statim probandi, quum & praecipuam rationem habere opus si probitatis morum, erudentiae, aetatis , & ceterarum qualitatum , quibus praeditus esse debet, cui animarum regimen committitur sa). Eoelemque jure inquirendum est de illius charitate, quam Scripturae zelum nominant, de gravitate, corporis habitudine ad perserendos labores , deque aliis hujusmodi. Observandum insuper, num aptus censeatur peculiari illi Ecclesiae , de qua agitur. Quapropter neque de eo pariter cogitandum, qui magna apud populos invidia, Vel odio laboraret, neque de eo, qui ad perferendos in ampla praesertim, Vel insalubri regione labores imbecil
liore uteretur corporis valetudine.
IV. Haec omnia rite spectanda: namque sacra Congregatio pluries edixit, Examinatores suo deesse muneri , si doctrinae tantum judices essent, nec inquirerent, qui prae aliis probitate morum, laboribus, praestito antea Ecclesiae obsequio, ceterisque dotibus ad officium Parochi cumulate obeundum necessariis essent idonei & commendabiles . Et siquando ad ipsam delatum est , non suisse simul rerum omnium rationem habitam in judicio ad exercendam anima- L l a rum i in Trid. ibid. χὶ Vid. Trid. ibid. , o Bonia. XIV. De S n. Lib. IV.
309쪽
rum curam , tale iudicium nullius esse roboris declaravit, quaeque inde consecuta est Ecclesiae Parochialis, collationem irritam , atque
V. Itaque iis probe cognitis, atque perpensis, quae in examine suere sive lecta, sive audita, cum ceteris Requisitis , quae ad
considerandum proponuntur, tandem Examinatores suffragium in Domino serant, unde constet, quotcumque ab ipsis ad eam Parochiam idonei renuntientur. VI. Hic autem hominibus, quibus tantum negotium a Dice-cesi universa committitur, inutile ducimus prohibere, ne sociis Examinatoribus quemquam commendent, neque cuiquam, quid respondeat, ullo pacto significent. Iam per se ipsa res loquitur. Item ipsorum prudentiae sit nosse in iis examinibus , quae per interrogationes solent absolvi, eum diutius non esse detinendum, quod inutile esset, sive cujus inscitia, vel imprudentia sit satis explorata, siVe de cujus prudentia , atque doctrina palam non est dubitandi locus,
quod sere esset injuriosum . Res etiam est tanta, quantam Vix POL sumus Verbis exprimere , ut quaecumque fuerint in hujusmodi examinum actu vici Isim pronuntiata, aut, siquando constet, quid hi, vel illi in communicandis rebus, in suffragiis ferendis senserint, aeterno apud eos, qui examini non adfuerint, silentio prematur: quod nisi fiat, malevolentias, querelas, accusationes, invidias, ultiones, perturbationesque magnas consequi facillimum est. Ipsi itaque Examinatores rei gravitate permoti hanc sibi nunquam violandam legem indicant, serventque diligentissime . VII. Nos hoc unum ex Concilio Tridentino 2 commemoramus : siquando Examinator offerri sibi quidpiam examinis sui caussa perspiciat, penitus respuat. Nam siquid accipiat, tum ipse, tum callidus oblator simoniaci fiunt, quo crimine absolvi nequeunt, nisi dimissis Beneficiis, quae quomodocumque etiam antea obtinebant; ad alia in posterum inhabiles redduntur. VIII. Hisce propositis fore omnino speramus, ut a Nostrorum Examinatorum judiciis tales viri Parochiis praeficiendi probentur, ut in dignioribus eligendis non admodum Collatori laborandum supersit: unde summo Divinae Majestati honori , animarumque utilitati creatio Parochi cedat. Nomina Examinatorum, qui un ero approbante Sinnodo depu-
310쪽
SUnt etiam Iudices caussarum Ecclesiasticarum designandi; quot ex Concilii Tridentini sententia in hac Noltra Synodo nominabimus : sed antequam de iis quidquam dicimus , ut quae sit Concilii mens pateat, placet illius verba huc afferre I ) . Vuο-niam ob malitiosam petentium funestionem, oe quandoque ob locorum Anginquitatem , personarum notitia , quibus caussae mandantur , iisque adeo haberi non potest; hincque interdum judicibus non undequaque idoneis caussae in partibus delegantur : statuit Sancta Duodus in singulis Conciliis Proυincialibus , aut Diaece nis aliquot personas , quae qualitates habeant iuxta Constitutionem BONIFACII VIII. , quα incipit Statutum, oe alioquin ad id aptas designari, ut praeter Ordinarios locorum, iis etiam posthac causiae Ecclesiasticae, ac spirituales , . ad forum Ecclesiasticum pertinentes, in partibus delegandae committam xur . Ad haec BENEDICTus v I v. censuit sa), Synodalium Iudicum designationem habendam esse inter graviora negotia, quae Episcosius in Dioecesana Synodo tractet, atque expediat: idemque Apostoica auctoritate pollens gravissima Constitutione commendat 3 ), ut coactis Conciliis, ac Synodis, talis eorum numerus definiatur, qui amplitudini, ac frequentiae Dioeceseos respondere Censeatur: tum praecipit, ut Pontificio supplicum Libellorum Secretario lectorum Iudicum nomina significentur. Hisce omnibus inhaerentes Iudices designamus, quibus nullam requisitis qualitatibus deesse arbitramur,
quibus haec placet commemorare .
I. Non alia magis in suis iudiciis scientia iuvabuntur, quam
sacrorum Canonum, prout de Ecclesiasticis judiciis statuunt: neque operam seu justiorem, seu utiliorem collocabunt, quam in iisdein servandis, atque in caussis praesertim Locorum piorum , alimentorum, mercedum miserabilium personarum, quam celerrime possunt, definiendis.
II. Meminerint, nulla se se iurisdictione pollere , antequam ab Apostolica Sede delegatam acceperint, uti jam a sacra Congregatione Concilii declaratum 4 . III.
