Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

dio, quia in principatu regali rex simpliciter praeest , &propria potestate: Gubernator vero in ciuili, non simpliciter, sed secundum leges postas ex politica disciplina, itaq; partim praeest, partim subest,ac ex eo regimen diuersum specie oriatur. Sed haec vera non siunt, quod manifestum erit secunda bane doctrinam considerantibus. Vt.n.m aliis compositis Us ad incomposita diuidere necessarium est hae nanquesunt minima ιotiuae particul P ita esuitatem ex quibus componitur eo erantes, intuebimur,

quae iliarum magis,o quid ilia differant interse, si quid artimeti singulae silaris,quae dictae sint, dmittant. Si quis igitur ab in iis raria origine resticia ut in aliis, sic in istu optime disi ei. Redarguit philosophus opinionem illorum,quae non videtur esse vera, si quis consideret doctrinam ab eo *pe allatam, ubi ostenditur quod ad cognitionem totius,necesse est, ipsum compositum resoluere usq; ad incomposita,& ad ipsa simplicia,ut in dialecticis ex primo physicorum manifeste apparet. Nam si quis velit percipere corpus naturale, necesse est resoluere id usq; ad elementa. Ac ut in alijs rebus fit, sic faciendum est in ciuili societate:& considerandum, ex quibus ciuitas comitonitur, resoluendo ciuitatem in partes suas;& sie poterimus percipere quae sint illae societates,& gubernationes,& in quo

differant.Quado .n. considerantur res,vi oriuntur ex suis principiis,persectius cognoscuntur. Notandu ad cogni et ione alicuius rei compositar,opus esse,ut via resblutionis diuidamus, seu resoluamus compositum usq; ad ipsa simplicia. Deinde est opus via copositionis, ut persectius ex illis principijs iam cognitis percipiamus ipsum compositum ex illis constitutum. Secundum doctrinamscilicet traditam a nobis. Si quid artifici, recipiunt: id est si quid contingat artificiale. Quia si ista differunt specie, habebunt diuersa artificia ut ciuitatis, & domus varia artificia esse sciimis. Notandum,ut quida expositores dicunt, quod multitudo & paucitas sinat materialia in istis societatibns:sed ordinatio hominu inuicem respectu presi

dentis est quodda sermale: & quia alia & alia est ordis

nati

42쪽

IN POLIT . A R I ST.

natio secundum speciem,ut alia respectu regis, alia respectu gubernatoris, alia respectu patrisfamilias, disserunt specie. Sum ut etiam differentiam formalem a differeti ordinatione constituta sub diuerso regimine diuersimode praesidcntium. Primum igitur necesse est,combinare illas, qui non possunt esse

nisi simul,ceu marem,ct arminam,generationis causae ct hoc moneae electione, sed Melut in caeteris animalibus, ct plantu, naturale

est desiderim,quale ipsum est tale alterum relinquendi. Cum dictu sit, ob oportet resoluere ipsam ciuitatem , tanquam totum usq; ad partes minimas,& eas percipere: ideo primum considerat philosophus primam societate,que est domus,& partes suas simplices, ex quibus componitur. Es autem sunt combinationes viri & uxoris,domini & serui: deinde considerat pagum, demum Veniet ad ciuilem societatem. Dicit igitur,q, prima combinatio, seu societas naturalis,est maris & foeminae, gratia generationiς, respectu cuius no possunt esse seorsum:& hic talis coniugatio non est per electionem,& eligentem rationem,per quam homo differt a brutis,& etiam a plantis : sed per appetitum naturalem,comunem nobis cum caeteris animalibus,& cum plantis, per quem naturaliter appetit homo, sicut illa,generare sibi simile in specie, d relinquere alterum tale, luale ipse est. Notandum op licet homo inclinetur ad copulam per principium communς,& naturalem appetitum, tamen potest talis coniunctio perfici per electionem, cum coniux in coniugem consentit. Notandu,ς, sunt, qui dicunt inueniri in plantis vim masculinam, S tamininam : sed coniunctam id eodem indiuiduo, licet magis in aliquo abundet una, in aliquo altera.

Imperans vero natura parens, propteν consiτuationem: nam

quod potest mente prospicere,natura imperatio dominatur: quod autem potest corpore hoc facere,paret natura, C seruit: quaprampter domino,o seruo idem confert.

Affert philosophus secundam combinationem, seu sosietatem : quae eat domini si serui ; & ostendit, ille est

natura

43쪽

natura imperans, qui intellectu praeualet, ille seruiens, se qui robustus est corpore,& no valet consito,ex quo Oritur societas utrisq; siilutaris, cum ille metare debilis obtemperat prudenti, & prudens imperat ei, qui est robustis corpore. Quare tam dominus,quam seruus si colungitur prudentia viribus corporis,cosequitur ea, lue sunt sue saluti necessaria. Notandum, quod natura non solum intendit generationem, sed etiam conseruationem eorum, quae procreata sunt. Prima societas scilicet uxoris & viri,gratia generationis: Secunda domini & serui, gratia conseruationis esse videtur. Unde M.Tullius in libro de Osficijs, commune inquit animatium omnium est coniunctionis appetitus procreandi causa, & cura

quaedam eorum quae procreata sunt.

Hatura igitur dipincta sunι femina ict sistitis. Nihil enim natura facit tale,quale statuari, Delphicum gladium ob inopiam,sed

unum ad amum: sic enim optime instrumenta proficient ,si eorum singula non multis, sed os deserviant. Verum apud barbaros fa mira,ct seruus eodem gradu habentur. Causa vero huius est,quoniam quod natura dominetur, non habent: sed ' eorum societas ex seruo,ct serua. Quamobrem aiunt poetae,Graeeos barbaris dominari oportere: quod idem sit natura, barbarus, ct semus. Ex his duabus limr scietatibu/,domus prima . recteque Hesiodus i quis, domum in primis eomparandam , mulieremque , O bouem aratorem: bos enim pro seruo pauperibus est. Vuotidiana igitur

scietas, secundum naturam constituta , domus st: quos Charo das quidem ο μ οσιπυους, id est, eadem arca vientes: Epimenides Ῥero Cretensis ο ριοκαπνους,Hest,eodem praesepi communicantes , appetiat.

Allate sunt due combinationes a philosopho scilicet maris & minae, domini & serui: quae ut intelligantur non esse eaedem, sed diuerse,atq; distinctae,arguit philosephus hoc pacto. Illa quae habent terminos distinctos, sunt distincta atq; diuersa: Sed societates allate habent

terminos suos distinctos,videlicet alia uxorem,alia se

uum,ergo sunt distincte. Quod autem uxor & seruus disserant, probat philosophus per hoc, quod eorum ossi-

44쪽

IN POL IT . ARIST. I

eia sunt diuersa. Uxor enim ordinatur ad generandum: seruus ad seruiendum. Instituit .n. natura unum ad

unum,& non facit ut interdum ars,& sicut fabri illi, quiessiciebat gladium delphicum aptum ad plura ossicia. &licet barbari pro eodem habeant uxorem & seruum, dicit philosophus,quod hoc si,quia ibi deficit alter terminoru unius societatis,scilicet dominus prudens,qui mente & consilio valeat. Itaq; talis eorum societas fit ex seruis talum,unde bene dicunt poetae, inquit philosophus, quod grsci,ut prudentes debet barbaris imperare. perinde ac si naturaliter idem sit esse barbarii, & esse seruum. Ea iis duabuι igitur: Determinat igitur ex supradictis philosophus quod prima domus ex duabus illis societatibus costat scilicet viri & uxoris domini & serui,quorum personae eodem nutrimento & igne vitintur. Vnde Charondas appellat eos homosipyos, quasi utentes eodem cibo. Epimenides vero homocapnos,id est utentes eodem igne,vel sumo,vel etiam eodem prςsepi. Nam capos ab Homero appellatur praesepi. Uerum non est in omni domo communicatio domini, & serui veluti accidit in domo pauperis,tamen bos obtinet ibi locum serui,vel alia huiusmodi bestia. Domus prima: ideo dicit quia est etiam alia societas in domo,ut patris & siij,quae ex prima producitur. Nam illae duae societates primo constituunt domum ita,ut cum adsunt illae duae combinationes, statim domus appellari potest ex illis constituta, cum ulterius adsunt liberi,ut accedat otia patris & fili j societas, tunc no solum domus, sed completa domus appellari potest. Dubitatur cum philosophus dicit, quod natura lacit

num ad unum. Hoc non videtur verum ut patet de lingua,quae est naturaliter accommodata ad duo, videlicet

ad locutionem,& gustum,ut ostendit philosophus in libro de anima. Dicendum, quod natura facit unum ad unis primo & principaliter. Nam lingua naturaliter est primo ad gustinat in homine, sicut in ali)s animalibus, quae non habent locutionem. Secundario autem est in frumentu locutionis simul cum palato & gutture. Alio modo

45쪽

modo dici potest unum non ordinari ad plura: Intelli- pendum est de ijs, quae se inuicem impediunt. Sed gustus & locutio non se impediunt mutuo, ergo non erit absurdum,quod lingua ordinetur ad plura,Vt experientia patet. Sed quae ex pluribus domibus constituitur societas prima, visi ratis grasia non quotidianae, pagus est. Maa ime vero secundum naxuram' detur pagus , propagatio quaedam esse domus eorum, quos dicimus coaluisse, se natos esse natorum. Guapropter primo sub

regibus rivitates erant , nunc vero etiam gentes: nam ex iis quae fuerant regno processerunt: amnis enim domus regitur a seniore:

Pare Opagi inde propagati propter consanguinitatem.Et hoc est quod inquit Homerus:Iura dant guli nans et uxoribus: star nas etiam sic antiquitu. habitabor. Es Deos ob hoc ipsum putant cuncti regem habere,quoniam ct ipsi partim nunc,partim antiquitur sub regibuι degebant. quemadmodum vero Deorum formas s attribuunt homine sic etiam ct vitas.

ilosophus hac in parte affert societatem ex pluribus domibus primo compositam,quae dicitur pagus,& talis maxime videtur esse secundum naturam ob propagationem domus, quia multiplicantur liberi & nati natorum,qui cum una domo capi non possint, in alias domos quasi in colonias exeut,& sic si naturaliter pastis. Hine ortum esse videtur, ut ab initio ciuitates ceperint a Regibus gubernari, deinde etiam getes: Nam cum domus primum, deinde etiam soboles propagata, &in varias domos diffusa regeretur a seniore, tale regimen prosu-xit ad ciuitates,& gentes,videlicet a regimine antiquioris . Unde Homerus, iura dant singuli uxoribus & natis , di reliqua quae patent in textu . Pagus igitur ex propagatione domus,ciuitas ex multiplicati ope pagorum pro mixisse videtur. Hanc pene sententiam secutus est Cicero in libro de Officijs, cum hoc inquit: Sit natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi. Prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis recinde una domns, omnia communia. id autem est principium urbis ,& quasi seminarium rei p. Societas prima ad

46쪽

ad differentiam ciuitatis: quae secundario componitur ex domibus. Nam pagus primo ex domibus,ciuitas primo ex pagis. Vtilitatis gratia non quotidianae: Ad differentiam domus,quae quotidiani usus causa est constituta .ex

supradictis colligi potest descriptio domus,& etiam p

gi, hoc pacto: Domus est societas prima ex primis societatibus constituta, usus quotidiani gratia: Pagus est societas prima, ex compositis societatibus constans, utilitatis gratia non quotidianae. uae autem ex pluribus pagis conficitu ocietas, initas est:quae

quidem cist ita dixeri ο-- sussicientiae finem habe constitutiet

quidem gratia vivendi, existens autem bene vi Hend/ Iratia.

Declaratis societatibus simplicibus & copositis, nunc philosophus de ipsa ciuili secietate considerat,ad quam illet ordinantur: & affert sex c5clusiones vel sententias, quae sequi videntur ordine suo,& sitis locis patebui.Priama igitur sententia est, quod perfecta societas ex pluribus pagis constituta, est ciuitas:& debet intelligi perfecta, liua non omnis societas ex pluribus pagis,est ciui tas:sed perfecta societas,quq constare debet ex tot & talibus pagis,ut sit ibi sum cientia humanae vitae:existat autem bene vivendi gratia, scilicet non solum ut vivant homines, sed etiam bene,& stustiose vivant. Vt ita dicam: idest ut summatim dicam. Haec descriptio conformis est

sentetiae,quam affert in tertio cum dicit. Ciuitas autem est generum pagorumq; societas,uitae persectis,ac per susumcientis, noc est ut diximus, bene ac beate vivere. uapropter omnis ciuitas natura est: siquidem edi primae ses tates: m haec illarum finis est . A atura νero, finis est: quale enim numquodq; generatione perfecta , hane uniusicui que naturam esse dicimus: c eu hominis,equi,domus. Insuper cuius Trana ct mni id optimum: sufficientia vero sinis, O optimum . Secunda sententia est, quod ciuitas vel ciuilis societas est naturalis: probatur pluribus rationibus: Primum hoc pacto: quod ex partibus naturalibus constat, est naturale: at ciuitas constat ex societatibus, quae sunt partes naturales ipsius constitutivae, ergo ciuitas est

47쪽

naturalis,maioryatet,minor declaratur,quia ciuitas costat ex pagis: pagi ex domibus: domus ex primis societatibus,qtiae omnes sunt naturales. Hatura vera finis: Pr bat idem alia ratione: quod est finis prosectionis naturalis,est naturale: Sed ciuitas est huiusmodi: ergo est naturalis. Patet ratio, quia cuiusq; natura dicitur finis, &terminus generationis. Nam persecta generatione.i. co-pleta re & perducta ad suam persectionem & finem, qualis ipsa est,talem dicimus esse suam naturam. Ergo finis citiusque rei naturali est natura illius rei: cuius autem gratia unumquodq; est,& substantia ipsius hic existit,ve1nquit philosophus in libro oeconomicae. cum igitur cuuitas sit finis omnium societatum, resoluendo usque ad simplices societates domini & serui,viri & uxoris,& illae sint naturales, ciuitas erit naturalis: non quod ciuitas fiat a natura, ut arbos, lapis & alia generis eiusdem, sed est maxime naturalis homini, quia ad eam naturaliter inclinatur. Perfectae generationis. idest persecta generatione. Natura est finis . nominatiui est cassis, & non ablatiuLΙnsisper cuius gratia. Probat eadem conclusionem hoc pacto . quod habet rationem finis optimi,est naturale, sed sufficientia vitae est huiusmodi in tali genere vivendi, ergo est naturalis: at haec sufficientia quaeritur & reperitur in ciuili societate,ergo ciuilis societas est naturalis,& sic probata est conclusio,vel sententia. Notandum, quod domus accipi bifariam potest: aut pro edificio, aut pro societate personarum. Primo modo dicitur res artificialis: secundo modo naturalis eo pacto, quo dictu est antea. Similiter de ciuitate dici potest. Notandu quod

suffcientiam vitae humanae complectitur ciuitas,tamen hoc non videtur verum: nam videmus ciuitates, alias

ciuitates requirere, & illis indigere & quasi sine illis no posse consistere. Dicendum, quod talis sufficientia sumenda est, non secundum cupiditatem, sed secundum

rationem.

Ex his igitur patet, ciuitatem esse ex iis, quae natura βηι, O quia homo natura ciuile est animal. E qui absiq; esuirare est ρυ-

48쪽

pter naturam n propter fortunam, aut nequam es , aut potior quain homo : ut ab Homero per contumeliam increpatur: Sine tribu, sine mre,sine domo : nam simul natura talis, O belli cupidus est,ueluti qui nullo retinetur iugo, ut neqs volatilia. Tertia sententia est,quod homo est natura animal ciuile,& hoc sequitur ex antecedeti: & probari potest hoc modo. Illud animal quod naturaliter appetit ciuilem societatem,est animal ciuile: sed homo est huiusmodi.

ergo &c. Patet maior, minor declaratur dupliciter. Primo quia homo sertur naturaliter ad societatem coniugalem, ex qua fit domus, quae ordinatur naturaliter ad pagum,& pagus ad ciuitatem . Secundo, quia homo appetit naturaliter sufficientiam vitae humanar ; quae non potest haberi nisi per ciuitatem,ergo appetit societatem ciuilem naturaliter. Post haec philosophus infert veluti corollarium, quod homo carens ciuitate, non per fortunam, sed per naturam, aut est improbus ex deprauatione naturae,aut est persectior homine. Improbus quia non vult parere legibus,& bonis institutionibus,& ideo

est seditiosus, & belli cupidus, de quo Nestor ille apud

Homerum sic loquitur, Sine domo, sine tribu &c. Aut perfectior homine, quia talis paucissimis contentus vivit sit prema vita contemplativa, & ab omni perturbatione remota, ut plura exempla sanctissimorum vir rum afferri in medium pollent. Dicit autem non per fortunam, quia plerique aut propter inopiam coletes agros, aut propter aliquam calamitatem vivunt extra ciuitates,& hoc non est cotrarium ei quod d1xit philosophus, quod homo est animal naturaliter ciuile,quia tales non carent ciuitatibus per naturam, sed ob aliam ingentem

causam,ut di istum est. Ex quo patet, sociale animal esse hominem magis quam omnis Ura, mMis quam Orme gogarium animal. Pithid enim cui dici- σὰ frustra natura facit. Sermonem vero homo habet solus omnium animalium. Vox autem molesti , atque iucundi signum irvapropter alijs quoq; existit animalibus . hucusq; enim natura in

his processit ut sensum habeant iucundi, molesto hac P:erse

s nisi

49쪽

significare possint. At sermo ad hoc datus est nobis,υι ostendam,

utilitatem, O damnum: quare o iustum, es iniustum: hoe em praeter catera animalia hominibus proprium est,ut bonι et mali, ae

iusti ct iniusti,'aliorum huiu Odi , sensium habeant Ioli: h rumque societas faciar domum, O tauitatem. Quarta sententia est, quod homo est animal sociale magisquam aliquod aliud animal. Illud animai,cui natura plura tribuit accomodata ad societatem, est magis sociale : sed homo est talis,ergo Sopatet maior per philosophum,qui dicit, quod natura nihil facit frustra: minor est clara,quia natura tribuit homini sermonem praeter ipsam vocem, qua datur quibusdam animalibus ad exprimendum dolorem, & voluptatem: homini vero exanimalibus soli datur sermo ad exprimendos conceptus suos,ut naturaliter homo concilietur homini,& ad orationisμ vitae societatem, & significetur iustum & iniu- stum,& damnum atq; utile,circa quae versantur eius Operationes: & haec ab eo pe cipiuntur, & sermone exprimuntur, non autem a caeteris animalibus. Nam hac re maxime homines pr stant bestiis,quod loqui possunt.ut inquit Cicero . Ex quo paret, id est,patet autem. Sermonem homo habeν solus, nec obstat,quod dicit,quod quaedam animalia videntur loqui, ut quis expedivit psitaco situ ch Gre : quia talis vox non est sermo,vel locutio. Et certe secundum naturam prius est riuitas , quam domus, ct quam singuli nostrum . am totum prius esse,quam parte, necesserium est: perempto enim toto, non erit pes, neque manus, nisi aequi uoce: Hluιi si quid dicat lapidem: nam corrupta qmdem erit ια-lis. Cun Hae auiam Vere definita sunt,ct potentia. Itaq', cum amplius non sint tales, non eli dicendum sitas esse easdem , sed aequi uocas. Esse gitur ciuisatem naturabo prius quam singuli, maius

sum est: si enim non est Hyficiens vii quisqueseparatus, perinde se

habet,ae reliquae paγtes ad tortim seu autem in communi societate nequit esse,quis nustius indige: propter sussci iam, nulla is crnitatis pars est: quare aut bestiabaκς Deus. Quinta sententia est,quod ciuitas prius est,quam domus, ae quam singuli ho inines,& hoc non videtur conuani ru

50쪽

nire clim his,quae alibi dixit philosophus,quod societas

simplex pr cedebat natura copositam, S domus ciuitatem. Sed considerandum, quod ibi partes dicuntur esse priores composito prioritate originis & generationis: Hic autem intelligitur, quod ciuitas est prior natura, quam domus, prioritate perfectionis: probatur hoc pacto. Omne totum est prius natura quam partes, sed ciuitas est totum, domus vero & snguli homines sunt par tes , ergo ciuitas est prius natura, prius inquam perse etione. Nam totum subit rationem persecti, pars autem imperfecti. Quod si pars separetur a toto,non erit amplius par ut si quis manum amputatam a corpore dixe

rit esse manum, non vere dicet, nec est manus appellanda, nisi aequivoce, ut lapidea, quia nomen est sibi commune cum Vera manu, ratio autem substantiae diuersa,

simili modo pes & caput. Describitur enim pes, quod

sit membrum infrumentale, habens potentiam ambulandi: at corrupto corpore, corrumpitur pes, & separa . tus a corpore, non est amplius munus suum exercens,

nec potentiam, nec operationem ambulandi habet, per quam definitumCum sit membrum,& pars corporis non dicitur vere pes, nisi quando est in corpore suum munus

exercenS,Vel exercere potens. Cuncta enim secundum

potentiam & opus suum sunt definita. Eodem pacto pars ciuitatis separata a ciuitate, quae se habet ad partes suas, scut corpus ad membra, non est proprie eius pars, nec habet sussicientiam vitae: nec munus, ad quod ςst naturaliter ordinatum. Quod si continsat ut aliquis separatus homo non ferat vivere in ciuili 1ocietate propter suam nequitiam, talis est peior homine, & veluti quaedam bestia . . Sin autem per se habens sum cientiam non indigeat aliquo,longe praestatior esse videtur,quam homo: &quasi excedere vires conditionis humane.Concluditur ergo , quod ciuitas est prius natura, quam domus, Vel aliae partes seq. Notandum,quod aliquid dicitur prius esse natura, duobus modi,, aut prioritate perseditionis , & sic ciuitas est suis partibus prior : vel prio- C ritate

SEARCH

MENU NAVIGATION