Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

DONATI ACCIA o Ly

lira, & dicit,quod dominus non est talis scientia: Tune enim non esset natura talis,& similiter semus . Quδd si volumus aliqua scientiam tribuere illis, dicemus quod est aliqua scientia dominandi dominis conueniens alia seruiendi, idest seruis conueniens,qualis erat illa,quam docebat quidam Syracusis, & tamen dicit, quod in his seruilibus scient ijs siue irinisterijs dantur gradus, quia seruientis facultas alia est honestior alia, sic etiam dominantis,cuius scientia est in utendo seruis, non in poΩsidendo, & non habet quicquam praeclarum, quod probat experientia,quia sunt multi patres familias, aut habent hanc scientiam praecipiendi seruis vel eius usum,&tamen constituunt loco sui vicari ii, qui eis praecipiat,ut

possint vacare rei p.vel studio sapientie. Acquirendi vero,

scilicet seruos, idest scientia acquirendi seruos differt ascientia utraq; iam dicta seruiendi vel praecipiendi. Talis autem est multiplex, veluti scientia acquirendi seruos ex iustis bellis, & non aliter. Alia scientia est venandi. acquirendi bestias,ut seruos . Uerum cum philosophus proposuisset tractare de secietate dominica coniugali& paterna & insuper de acquirendi disciplina,vi de parte rei domesticae, absoluit eam partem,quae est, ut vidimus, de sis cietate domini & serui. Omnino aure de uniuersa possessione ct de acquisitione intuebimur secundum antecedentem modum, quandoquidem ct seruus

possessionis erat pars. Primum igitur dubitare possis utique aliquis, Ῥtrum illa disciplina qui ad acquirendum spectar, eadem sit faeultati rei familiaris, ,el pars aliqua eius, diei ministra: O si mi

nistra, trum quemadmodum pectinaria textoriae, aut quemadmo- 'dum araria Liatuarie, non εnim eodem modo subministrant, sed altera quidem orgama praebet, altera materiam: dico autem ni

teriam, ceu id quod sutiaeet, ex quo aliquod perficitur opus, cespextori lana , Etatuario aes. suod quidem igitur non sit eadem rei familiari, disiciplina illi quae pertinet ad acquirendum , mani' .festum est. Picam huius quidem parare est,illius vero uti: quae enim

Pugur ijs quae sunt in a ο,nisi Vei familiaris disiiplina: Sed viri; Heli pa n via alia species , dubitationem habet. Nam si est di ligentis

72쪽

eth patrisfamilias videre quomodo pecuniae O possessis ad 1:

possessio autem O pecuniae multas complectuntur parres: primum certe dubitatio est utrum agricultura pars aliqua sit illius acquia rendae disciplinae,an aliud quoddam genuo se omnino circa ali

mentum cura ct acquisitio.

Hic est secundus tractatus huius libri: in quo posteaquam docuit de prima societate domus,quae est inter dominum & seruum munc docet de alia parte rei domesticae, Ut supra proposuit, quae est facultas acquirendi: &quia nuper tractauit de servo,qui dicebatur esse res possest a,consequens visum est, tractare communiter de uniuersa possessione, siue de facultate acquirendi possessiones,quae sunt instrumenta rei familiaris. Diuiditur autem laic tractatus in tria capitula: In primo tractat de facultate acquirendi victum: In secundo de sacultate acquirendi pecunias,quae dicitur pecuniaria: In tertio docet ea, quae ad usum huiusmodi facultatum pertinent. Primum capitulum diuiditur in quattuor partes,quesu is locis patebunt: In prima igitur proponit intentionem suam, Sc mouet duas quaestiones, quarum prima est ista. Vtrum facultas acquirendi pecunias sit idem,quod facultas rei familiaris gubernandae, an sit pars eius,an ei ministra: Et, si sit ministra, utrum sit sibministrans ei m-

strumentum,vel materiam. Notandum quos una scientia potest se habere ad aliam, sicut quaedam pars sibi ctiva, veluti gladi j factiva se habet ad artem fabrilem; alio modo se habere potest, ut subministrativa, & haec potest esse dupliciter, vel quia subministrat instrumentum, ut frenefactiva se habet ad equestrem, & pectina ria ad textoriam: vel subministret materiam, ut aeraria subministret aes arti statuariae, & sic de aliis . philosophus igitur soluit quaestionem, quantum ad prima eius partem, ostendendo, quod facultas acquirendi non est idem,quod facultas gubernandi. Probatur: illae facul-

tates non sunt eodem,quarum altera acquirit,altera utitur: sed facultas primo modo est accommodata ad a

73쪽

η DONATI ACCIA IOLI

non sunt eaedem: maior nota est,minor probatur a phi-lo pho,cum dicit,quod non est alicuius facultatis prς- ter quam domesticae gubernationis, uti his quae sunt in domo: ergo patet conclusio,qtibd disciplina, seu acquirendi facultas non est tota facultas gubernandae domus. Restant aliae partes quaestionis,videlicet,virum talis sa-cilitas sit pars an ministra.Et si sit ministra,virum subministretinstrumentum,an materiam. Et hanc partem non soluit hoc loco. Sed emanare quodamodo videtur solutio : quia parum refert, utrum facultas acquirendi dicatur gubernationi rei familiaris subministrare instrumeta, an materiam. Nam pecunias dicimus materiam esse belli & etiam instrumenta. Itaque parua est disterentia;quantiis ut quidam expositores dicunt,ars acquirendi magis est ministra, quam pars, quia subministrat, &deseruit arti utendi. Et magis subministrat in striimen tum,quam materiam. Nam pecuniae sunt instrumenta

uaedam rei domesticae, ut infra ostendet philosophus.'ost haec philosophus affert aliam quaestionem, videlicet, si est gubernatoris rei familiaris videre, quomodo possit acquirere.Et cum ista facultas acquirendi habeat sub se multas species, videndum est, utrum agri cultura& omnino facultas acquirendi uictum,sit pars ipsius, scilicet acquirendi pecunias, an aliud genus separatum. Hanc non soluit philosophus, quia patebit inferius.

cxtus est aliquantulum obscurus ob nomma. In his autem locis,quae ponuntur inferius hoc pacto declarabitur. Quaestu, idest pecuniaria facultate. Antecedentium modum. idest inspiciendo partes, ex quibus talis facultas componitur. Quae pertinet ad acquirendum. ideli pecuniaria: Diligentis patrisfamilias. idest habentis artem pecuniariam. Illitis diligentiae . id est ipsius pecuniariae. qui species alimentandi multae sunt, quapa opter ct vitae plares sunt animaliumci hominum: non enim fieri potest, ut uiuatur sine alimento,quame diuersitates alimentorum,dsuersa fecerat ammallum vitas. Nam ferarum quidem alia gregales sunt,abaso livagae: H hoe vel illo modo illis conducit ad mictum: quonia aliaet ' . uis

74쪽

IN POLIT. ARIST. 29

,iali animatibus,aliae fructibus/liae eunctis pastuntur: quare ad facultatem victura'; delem , ipsarum vitas natura distinxit. Cum vero non ιdem cuis dulce sit secundum naturam, sed aliis alia, O illarum quae animalia ct illarum quae fructus comedunt, vitae inter se disserunt. Hoe idem est in hominibus,multae enim di ferunt eorum vitae. Nam qui pigerrimi sunt,pastoralem vitam se-7-ntur, quoniam a masiuetis animalibus sine labore educatis ipsis prouenit ocissis. cumq; sit necesse mutare locum animalibus,ct ipsi coguntur una sequi quasi agriculturam quamdam vivam colentes: ali, vero ex praeda vivunt pra da quidem alia alis, ceu ali, mirabia, piseotes, i qui palude O stagna,=flumina mare accolunt: ali, ab auibius ct feris. Sed maxima pars hominum a terra visit, o Iructibus non fluestribus . Vitae igitur ferme tot

sunt,quos secundum propriambet innatam habentur operationem, O non per commutationem commemia sibi Praeparant alimen-- tum, pastoradis, agricultura, praedatoria , piscatoria , enatoria. Sunt o qui ista miscentes, iocunde Diuunt ,s,pplentes deficiem .

rem vitam qua deficiens est,ut susscientia adsit: ceu quidam pastoralem simul O praedatoriam, al, vera agriculturamin venati nem . Todem modo ct circa alias,ut indigentia compellit, in hunc

modum degunt.

Haec est secunda pars huius capituli, in qua ostendit

esse modos acquirendi,ut det modum acquirendi res necessarias ad victum,& incipit a facultatibus maxime necessarijs,&quibus immediate acquiritur victus. Et dicit, quod mulis sinit species acquiredi alimenta,& quia non est possibile vivere sine nutrimentis,ideo oportet,Vt se cundum diuersitates alimentorum,oriantur diuersi modi vivendi in animalibus. Nam ex ijs quaedam sint gregaria, alia soli uaga,ut enumerat philosophus . Eode modo in hominibus oritur talis varietas.Nam quidam sunt ociosi, & hi quetrunt victum ex pastorali vita, quae videtur quasi viva quaedam agri cultura. Quidam vivunt ex. praeda, diuersa tamen . Nam alis venantur,alij piscatur, maxima tamen pars ex agricultura vivit, & istae simi diuersae vitae,quibus homines diuersimode vivunt. Et istae

vitae oriri videntur,quasi naturaliter, id est a rebus quas

75쪽

DONATI ACCIA IOLI

producit natura sine nimio artificio, & sine mercatura& permutatione, quae sunt posteriores facultates vitie di. Illae autem sunt immediatae afferentes hominibus vi ctum,videlicet pastoralis, agri cultoria, praedatoria, pia scatoria,venatoria, vel mixta, ut patet in textu. On idem eu'. dulce, id est iocundum,nam sunt alij sapores preter dulce,qui sunt loci indi,ut late experientia patet.

Talis igitur acquisitis ab ipsa mutira videtur omnibus data, is statim post genituram, sic etiam ad persectionem deducia: m ab ipse generationis initio qua tam animalium coea primunt rantum alimenti, ut sufficiat donec possit si V acquirere,quod gener est, ς quaecunque ex putredine vel ex ouis gignunsur. Guae ν το pariunt viventia, alimentum habent in seipsis ad natorum edi cationem msq; ad rempus quoddam, quam lactis naturam dicimus. uare similiore se da perfectis quoque existimandum: plantasNanimalium se gratia, ct caetera animalia hominum causa: mansueta quidem propter utilitatem O cibum : fera autem celsi non omnia,as plurima illorumὰ propter cibum, O alia adiuvamenta , it O mestis,ct caetera instrumenta ex illis fiant. Si igitur natura

nihil neque impersectum faciat, neq; sit stra: manifestum est, ilia omnia hominum gratia fecisse naturam. Quapropter O bellica

secundum naturam quoddammodo acquisitiua erit: nam ct venatoria pars illius est, quia uti oportet contra bestias , ct contra eos homines, qui ad parendum nati sunt, nec volunt parere: quia M

mra id bellum, iustum existat. Q Haec est tertia pars huius capituli, in qua ostendit talem artem, vel facultatem acquirendi victum, eisse maxime naturalem homini, seu animali, hoc pacto. Illa ars, qua acquiritur sine medio, id quod natura secit propter ipsis ni animal, est maxime naturalis homini: sed ars a quirendi victum,est huiusmodi, ergo est naturalis homini seu animali: patet ratio, quia natura nihil facit frustra, nec descit in necessarijs. ipsa enim producit animalia,& a prima eorum generatione parat eiS nutrimetum, donec possint sibi per se ipsa prouidere, & hoc patet in diuersis animalibus. Nam quaedam ex vermibus, quaedam ex ouis nascuntur. Quaedam etiam vivos producunt

76쪽

ducunt siptus,& cunctis natura prςbuit alimentum antequam sint persecta , &producta ad perfectionem: idem est conueniens,ut natura instituerit,unde ipsa animalia iam genita atq; persecta habere possint alimentum . Etenim alimela,quq sint ab extra, facta sunt a natura propter animalia perfecta, veluti plantae sunt propter animalia , ut ex eis nutriantur, reliqua vero animalia propter hominem,ut late patct in textu: certe concluditur, quod ars,qtia acquisitur, id quod fit a natura propter animal, est naturalis animali: acquirit enim alimentum Paratum, &productum a natura pro necessitate animalis immediate quod additur ob nummularium, quae non est eius rationis, ut est manifestum . Posthec loquitur de bello, & dicit quodammodo quia non omne bellum est tale,& ctiam quia acquiruntur ea,quae non subministrat victum immediate : sed parantur serui, per quos postea comparatur victus, & dicit id bellum esse iustum natura,per quod homines persequutur feras,ac eos, puta barbaros,& infideles, qui digni sunt seruitute, & eam recusant: & ideo compelluntur ad seruiendum non propter malum ipsorum, sed propter bonum, quia expedit illis seruire,ut antea ostensiim est. Ex putredine , 1d est ex vermibus. Nam generatio prima dii usione est duplex, ut ex putrefactione, aut ex semine: ex semine rursus triplicite aut ex Vermibus,aut ex ouis, aut viventibus fetibus. Vna igitur acquirendi species fecundum naturam, pars est rei familiaris,quam oportες subes iam: aut illam parare,quo ea su sint, quorum est comparatio rerum m visa neces artarum t ditilium ad societatem ciuitatis O domus. Et videntur quidem verae diu ris ex his constare. Ham sufficientia huti modi acquisi:ionis ad vitam bona non infinita est,ceu Solon poetico more dicebat: D miliarum homini finis no ponitur dilluc: at certe ponitu is in aliis artibus: nullum enim instrumentum cuiusqu- artis infinitum en. mPe magnitudine neque multitudine: diuitiae autem sunt muli

ludo instrumentorum resfamiliaris inreipublicae. Quod igitur sis aliqua acq insitio secundum naturam latribu amitias, ct guber- τοribus reipublicae, prolier, et quam ob causa et uvifestum est.

77쪽

DONATI ACCI AIO LI

II sc est quarta pars huius capituli, in qua concludere videtur ex antedictis, quod haec ars acquirendi victum secundum natura,maxime est pars rei familiaris,ut subministrans & instrumenta ad vita,quae oportet,aus prae- cxistere, aut acquiri non solum rei familiari, sed etiam ciuili. Hae autem sunt possessiones,atq; diuitis verae,per quas immediate habetur siusscietia, & repletur indigentia humanae vitae,quaru est aliquis terminus,ae non sunt ut illae diuitiae,quae non replent hominis appetitum, de quibus locutus est Solon . Sed istet diuitiae,que cosistunt in rebus necessarijs,& suffcientibus ad victum, sunt snitae . Hoc probat philosophus , quia nullius artis instrumentu in est infinitum, veluti faber tignarius non habet infinitas serras numero, nec una infinitae magnitudinis: at diuitiae dictae sunt instrumenta rei familiaris atq; ci uilis,ut patet in textu. Concluditur ergo quod est quaedam ars acquirendi naturalis, & necessaria rei domesticae & rei publicae. Ad vitam bonorum, scilicet hominum: pro facultate autem pecuniaria, no intelligit hic nummulariam , vel nummos, quia de ijs loquetur inferius; sed intelligit diuitias ipsas,vel ope, ad sit scientiam victus pertinent S. TH aliud genus acquirendi , quod maaime vocant O merito vocari debet pecuniarium ob id quod nullus finis uidetur esse dii itiaram,ct acquisitionis,quod esse unum ci idem cum ista specie, de qua supra diximus, pleris tradiderunt, propter uicinitatem. Sed neque est idem,neque ab ista ualde remotum: φ.n illorum altera secundum naturim,alterum Dero non secundum naturam, sed magis secundum peritiam,et artem, de quo dicere sic exordiamur.

Hoc est secundum capitulum huius secudi tractatus, . in quo postquam docuit de facultate acquirendi alimentum, vel victum : nunc docet de facultate acquirendi pecunias, quae dicitur pecuniaria. Diuiditur autem hoc capitulum in septem partes: in prima comparat supradictam facultatem acquirendi victum cum pecuniaria: in secunda ostendit ortum commutationis rerum, quae ad vitam pertinent: in t*rtia ostendit ortum pecuniaris R.

78쪽

nummulariae, vel mensariae: in quarta ostendit,esse dic serentiam inter nil mos,& ipsas dii titias: in quinta ostendit diuitias nummorum partim esse finitas,partim infinitas: in sexta narrat quomodo se habet ars medendi ad patrem familias: in septima ostendit quae pecuniaria facultas est digna laude, & quae non . In prima igitur parte philosephus comparat pecuniariam facultatem nuper allatam cum facultate acquirendi victum: quam sit

pradixit esse secundum naturam. Hanc vero facultatem pecuniariam, quam sic merito appellandam putat, magis esse dicit secundum peritiam S artem, & propterea non sunt idem,ut plerique crediderunt, nec multum distant, scilicet in quantum subministrare postini necessa via Vitae quamuis acquisitiua,ut ita loquar cibi immediate subministrat. haec autem mediate: illa est secundum

naturam . haec autem secudum artem, ut patet in teXtu.

iusis enim ceme possidetuυ rei duplex Hi Uus: uteri; --το rei secundum se ,sed non similiter secundum se, verum alter

propriis alter non proprius rei, em calcei quidem est ealceatio Ouenditis: uterq; enim usus calcei eg. nam qui ealceum indigenti Mendis pro pecunia uel cibo, utitur calceo qua calceus est, sed non secundum proprium usum. non enim commutationis gratia est cal Deus. eodem modo se habet in aliis rebus,quas possidemus. est enim permutatio in omnibus, carpta quidem ab initis ex eo, quod est se cundum naturam,quod ali, plura quam vi, sit, alii pauciora habeant homines. Fx quo manife tam est,numularia n non essesecim dum Naturam eius quae pertinet ad acquirendum. quoad enim ipsi

sufficeret, necessarium erat permutationem fecisse. In prima igitur societate, id e i in domo, manifestiam est nihil opus esse illius, sed

iam in maiori existente secietate . alij enim istorum communiter habebant omnia,ali, separati multa rursus et alia,quoravim secundum indigentiam necesse erat permutationem facere . quemadmodum adhuc faciunt barbaroram nationes multa, alia pro aliis dantes, recipientesq;. utilia enim pre utilibus tradunt. ultra enim nihil, ceu uinum pro tritico, cateris talibus . Huiusmodi ergo permutatio neq; prater naturam si,neq; numularia Decies ulla est, cum sit in suppumentini indigentiae, secundum naturam.

79쪽

DONATI AC CIA IOLI

Hare est secunda pars huius GPituli, in qua philosoplis volens tradere ortum pecuniariae , affert originem commutationis,a qua orta est, R dicit,quod cuiusque rei duplex est usus,& uterque videtur esse per se, & non per accidens: differunt tamen,quod alter est proprius,alter vero no proprius, sed communis causa commutationis, ut de calceo affert exemplum, ac eodem modo de alijs

rebus eiu siem generis dici potest. Post haec dicit philosophus,quod permutatio potest fieri de omnibus rebus,& primum cepta est ab ijs, quas natissa ministrat ad necessitatem humanae vitae, eo quod de ijs quidam homunes habebant plura,quidana pauciora,veluti quidam habebant. maiorem copiam vini,quidam tritici,unde oriebatur commutatio, luousq; habebat unusquis'; sufficientiam suam,ex quo manifestum est,nummulariam non esse a natura. Ex quo manifesum est. ex quo manifestum est pecuniaris nummulariam vel me sariam non esse secundum naturam. Tales autem dicuntur, qui ratione pecuniae tantum non pro usu illius,sicut requirit vera faculatas aequirendi pecunias in ijs augendis assidue perseuerant Commutatio igitur rerum ad habedum necestaria, inuenta est,quae quidem comutatio est 'sus rei non proprius,sed consequens: at in prima societate, quae est ipsius domus,non erat opus tali comutatione, cum omnia essent communia,& ipsius patris familias.Verum multiplicatis pagis,& esultatibus quida habebant omnia communia,inter quos non erat opus commutatione,alij rursiis separatim multa,quorum permutatio secundum indigentiam cepta est fieri de rebus naturalibus ad res naturales,quem morem seruant adhuc permultae ex barbaris nationibus. & talis modus permutationis non est priter naturam, nec est pars pecuniariς facultatis, quam diximus esse secundum peritiam,vel artem,& non esse s cundum naturam . λ separati, idest illi rursus qui sunt separati, multa. neque ad amplificationem pratrimonis, id est neq; pecuniariae facultatis est pars vel species.

Ex hac tamen illa non ab re processit. am cum a remotioribuς

80쪽

IM POLIT. ARIST.

qua revetur auxibum,importando illa quibus indigebant expostrando ilia quibus aludadiam necessario numi introductuae est Uur. non enim jacile ferri possunt singula eorum, quae fiunt secundum naturam necessaria. Quare ad permutationes facienda tale alia quid composuerat inter se dare re accipere,quod utilium quippiam existens haberet sum commutandi facilem ad uitam ceu ferrum, et argenta, et si quid aliud tale et primo simpliciter definitum quantitate O pondere: postmodum vero etiam signo impresum, quo amensura liberi essens . nam signum positum eji ad quantitarem δε- monstrandam. Haec est tertia pars huius capituli, in qua ostendit ortum pecuniariae,atque exinde ortum nummulariae, quae est pars pecuniariae . Dicit ergo quod ex hac commutatione rerum naturalium emersit pecuniaria, commutatio atque facultas secundum rationem & prudeliam inuenta . Multiplicatis enim populis, longeq; inter se distractis,cum alij alioγum rebus indigerent,& dissicultas

oriretur non mediocris rerum portandarum ad remo tiora loca, coeperunt commutare ferrum, arS,argentum,

S huiusmodi metalla ob maiorem commoditatem, primum non signata, deinde impressa signo. Et sic introductus est nummus, ut late patet in textu, & in ethicis philosephiis meminit.

Reserto igitur numo, ex necessaria permutatione, alia species acquirendi emersit, nummularia: primo forsan simpliciter, postea per experientiam artificiosior, unde, quomodo permutanao,plurimum faciat lucrum. uapropter nummularia maxime circa quasum num Orum Ῥersara videtur: Elius es e vuι, posse disice'nere , unde proueniat multitudo pecuniarum: divitiarum enim Opecuniarum esse Hua est. Ostendit nunc quomodo emersit nummularia. Et notanduin quod non intelligit per nummularios campsores mensarios tantum, sed omnes negotiatores, qui operantur ut augeant nummos ratione nummorum non ad

usum aliquem familiae,aut ciuitatis,sed solii gratia congrcgandi nummos. Dicit igitur quod reperto nummo ex illa necessitate commutationis emersit alia species

SEARCH

MENU NAVIGATION