Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

pora liberorum o seruorum: alia quidem rebusia ad neces rios us, alia vero recta es inutiim ad tales operationes , ω rum utilia ad ciuilem ktam. Haec autem diuisa e I in belli oportunitates O pacis. Accidit vero saepe ct contra , hos quidem corpora habere liberorum , illos vero animas. Ham id quidem patet: quod si tantum praecellant corpore solum, quantum De rum imagines, reliqui omnes digni apparerent illis seruire. Id si γerum ea in corporibus, multo iustius fuerit in anima ιdem putare. Sed non νι corporis , ita ct animae pulchritudinem d

semere facilia ent. Quod igitur sint secundum naturam alii liberi, alii, serui: mam enum: quibus o seruire prodest, ac

Haec est secunda pars principalis, in qua ostendit quinani sunt illi, & quales natura serui, & consequenter, qui sunt natura domini. Nam cum anima naturaliter dominetur corpori,& homo beluis ob rationem & mentem: quicunque praestant alijs mente tantum, quantum anima corpori, & homines besti js, ii videntur esse natura domini:& qui deficiunt,& ita sunt dispositi,ut eorum praecipuum opti, in corporis robore, ac usu consistat, ij sunt natura serui: quibus prodest,ut imperetur, sicut dictum est antea. Et bene dixit, quod hoc est in eis potiL. sinum, quia magis vigent uiribus corporis, quam mentis:& quia natura dominus potest habere robustum corpus, tamen non est in eo potissimum , cum in genere suo magis vigeat intellectu, quam corpore. Ille igitur est naturaliter seruus, qui deficit prudentia, & cst aptus,ut sit alterius, non quod habeat liberum agendi principium : Sed cum non sit sitis ciens ad se regendum secundum vires propriae rationis,per quam homo dicitur dominus, innititur ratione alterius, & sic non est sui iuris, sed alteri u 1. Dicit philosephus praeterea, quod seruinatura sit ni participes rationis,ut ei pareant,non tamen habeant, id est non utantur ea. Et considerandum est. quod omnes homines sit ni participes rationis eo de modo secundum cssentiam an inis rationalis: diuersificantur postea ob complexiones, &instrumenta

quibus

62쪽

quabus titur anima ad suas operationes exercendas.vnde fit, quod homo homini interdum maxime praestet naturaliter. Est igitur homo hebes ment atque prudentia naturaliter aptus ad obediendum viro praestanti intellectu . Et licet sit particeps rationis ad exequenduin mandata corum, qui consilio praestant: beluae vero pas sionibus & arictibus ducantur,tamen quantsi ab utrisq;

sumitur usus corporis necessarius ad vitam,non multum

differunt,dicit philosophus. Deinde ostendit,quod natura vult facere, idest habet quandam inclinatione ad faciendum corpora differentia liberorum & seruorum , quia horum iunt robusta & accommodata ad vires co Poris exercendas, ut ad ferenda onera, & fodiendum in agro & alia generis eiusdem. Sunt .n. vasti corporis &minus valet intellectu.ut dispeream,inqitit ille, si est in tam vasto corpore mica salis. Illa vero, idest bene disposita corpora secundum naturam,& inutilia ad serui Ies ustis,ob delicatam complexionem. Unde in libro de anima dicit philosophus, quod molles carne, sitnt plerunque apti mente: utilia vero ad ciuilem vitam, quae diuiditur an belli opportunitates, & pacis, &utroque temporc est aptus homo ciuilis ad exercendas operatione taIn militares,quam paci acommodatas. Deinde dicit, quod accidit interdum oppositum. Nam & s natura inclinet ad iaciendum talem differentiam corporum: tamen deficit aliquando,ut in alijs,quae generantur praeter intentionem naturali& ideo producuntur interdum homines, qui habent egregium intellectum,& corpora seruilia,Interdum vero qui habent corpora liberorii,&mentem seruilem. Et videtur haec diuersitas esse praeter

ordinem naturae, quae intendit accommodata corpora

producere. Notandum quod semper .conuenit quod apti mete, tuos liberos natura appellat philosephus,habeant egregias dispositiones internas sensititias sibi conformes: Habetes vcro mentem seruilem habeant etiam internas dispositiones ignobiles. Falli tamen regula potest in exterioribus instrumentis & sormis. Reperiun-

63쪽

tur enim quidam praestantes ingenio atque consilio deformes liniamentis exterioribus. Quidam ctiam hebetes intellectu,tamen forma egregi j.Talis igitur dissimi titudo reperitu r in instrumentis exterioribus. Quod si interdum praestantes, pulchritudine existimantur ita excedere alios,ut sint digni reuerentia:vt forma prima digna est imperio, quid dicendum de illis,qui animo ingenioque excellunt: licet non ita discernatur extra φ con cludit ergo, quod alii sunt natura serui, alij liberi, &quod ijs qui sunt naturaliter serui, utile est, ac etiam congruum,Vt serviant. Disserentia facit: id est vult sacere.

uod aut ct contra dicentes quodammodo recte dican non

dispicile fuerit intueri. Dupliciter enim dicitur,seruire 9 seruus. Est .n aliquis secundum legem seruus o seruiens: nam lex consi fio quaedam est, per qua bello captabiliorum fieri dicuntur, qui ceperunt. Hoc aut ius multi eorum qrii circa leges Ῥersantur, accusanti

tanquam oratorem qui iniqua decreuerit.Quasi sit graues eius qu/vim asserre potest, ct potentia praecellit, seruus fiat O subditus is qui vim patiti rict quibusdam hoc modo uidetur,quibusdam i lo, etiam sapientum . Causa uero ambiguitatis ct uariationis sermonum huiusinodi est,quia quodammodo virtus sieta potentis,uim potest maxime afferre , ct Iemper id quod Iuperat, Hi in excesten tia alicuius boni. Ex qtiost, ut uis non absique uirtute e se uide tur: sed de iusto filum ese ambiguitatem , propter hoc Iane, quod

alus quidem beneuolentia iudetur se iustum, aths hoc ipsum uidemτ iustum, potentiorem dominari. Vtioniam discordantibus i uicem huiusmodi sermonibu r,altera nec ualidum quicquam, neque probabile conιinent, quod non oportet meliorem secundum Πιrt tem praeesse ac dominari. Omnino usurpantes quidam sui a Mnanturo aliquod iustum isam lea iustu quid est9 seruitutem quae

ex bello prouenit,tu tam posuere. Atqui simul non iusta esse aiunt: nam feri potest, ut belli principium nequaquam sit iustum. Et indignum seruire,nemo diceret esseruum: alioqui continget eos qua nobilibymi uidentur , seruos este, atque ex Ieruis , si contingat e capi atque uenundari.Itaq; istos non uoluntseruos dicere, ed basebaros . Atqui cum ista dicunt, nihil quaerunt aliud quam natura semo ut ab initio d/ximus: necle es enim dicere,aliquos esse,

hos i

64쪽

hos quidem ubique seruos essebalios uero nussuam. Eodem m do de nobilitate:ipsi enim non filum apud seims nobile sed is que existimant: barbaros uero domi silum nobiles: quasi exHiae alia simpliciter nobilitas libera, aliasimpliciteri ut Theodecti Helena inquit: Ex diis ab utraque Hirpe prognatam, quisquam appellabit Jeruam Sed cum hoc aiunt, nullo alio quam uirtute ouuio desiniunt seruum O liberem,nobilesque se ignobiles: putans enim ut ex hominibus hominem, ex bestiis bestiam ,sic ex bonis b num generari : sed natura quidem hoc νuis, attamen plerumue

Haec est tertia pars principalis huius tertij capituli , in qua philosophus postea quam declarauit esse natura

seruum,nunc affert opinionem eorum,qui dicebant non

esse seruum natura, sed lege. Primum vero diiserit pro Vtraque parte quaestionis. Deinde ponit differentia serui secundum naturam, & strui secundu legem, &soluit quaestionem . Dicit igitur in primis philosophus, quod

in hac materia, qui contrarium opinantur deseruo&domino,quodammodo recte sentiunt,quia seruitus non accipitur uno modo: nam est servitus secundum natura eo modo,quo dictum suit, alio modo secundum legem, Vel communem quandam consensionem, qua fit, Vt uictores bello vietis dominentur. Et circa hoc affert diuersas opiniones . Quidam enim accusant hanc legem, seu communem conflictudinem dicentes non esse iustu, i inino nimis durum, ut ij, qui bello stiperantur fiant victorum serui. Nam vera ratio imperandi ex virtute sumi debet,non ex potentia,aut victoriet prosperitat qua interdum euenit, ut meliores seritiant, potentiore, VC-ro, non aut m meliores dominentur. Accusant igitur

quidam hunc seruiendi modum, ut iniquum. Quidam vero aliter sentiunt, non imperiti solum, sed etiam sapientes, causa huius diuersitatis est,quia victor excellere videtur aliquo bono,ut constantia vel robore corpo ris,vel alijs eiusdem generis. unde isti dicunt, quod vi- fores & afferentes violentiam victis,non habent talem vim sine virtute,& ideo decet illos dominari. Ali; vero

65쪽

negant hoc esse iustum, ut propter excellentia cuiuscurique boni victores imperent victis, interdum etiam melioribus . Diuersae igitur opiniones oriuntur; unde dicunt quidam . hanc legem de captis & victis bello posuram esse. Secundum beneti olentiam quandam, id est bene placitum eorum qui praeualebant, & in eorum fauorem,vel ciuium suorum,ut incitarentur homines ad fortiter pugnandum: Alij vero negant hoc esse iustum, ut propter excellentiam cuius naue boni, vidiores imperent victis,interdum etiam melioribus. Aliqui vero diacunt aliqua ratione esse iustum, ut potentiores & superiores dominentur, quod si non est simpliciter iustum , tamen esse iustum secundu quid. Discordantibus inuicem. I. si separatim isti sermones discutiantur, alter sermo nihil habet validum nec persuasiuit, videlicet eorum, qui

dicunt meliorem deteriori dominari non oportere. n-τ Ino retinentes quidam is aiunt. Id est omnino aut e quidam

amplectentes iustum quoddam,ut putant . Nam lex iustum quid est Seruitutem,que ex bello prouenit iustum Posuere. Etsimul non aiurit: i dest aliqua ex parte etiam non dicunt verum . Vnde philosophus vult,quod qui fit bello seruus,nsi sit simpliciter semus, sed aliqua ex parte. Soluitur aut quaestio, quia iustum sumi bifariam potest, scilicet iustu simpliciter,& iustum secundum quid . Iustum simpliciter dicitur, quod est iussum secundu naturam suam . Iustum secundum quid, est respectu utilitatis humanae. Non est.n. iustum fecitndum naturam,ut

bello victi victoribus serviant, sed positione & lege,quq

introducta est ub humanam commoditatem: Vid Ctur. esse utile victis, ut serviant, quia propter hoc a victoriabus conseruantur: utile etiam victoribus,quia ex eo in

citantur homines ad sortiter dimicandum. Et est utile, ut sint aliqui sortes viri pro conseruanda patria,& iniuriis propulsandis. Quod si lex humana potui stet de te minate eligere prestantiores virtute viros, proculdubio illos dominos constituisi et,sequendo ordinem natura . Hoc cum fieri non post et,quod proximum suit, accepit,

aliud

66쪽

aliud signum praerogatius, idest victoriam,quae plerunque comparatur ex aliqua excellentia virtutis. Patetigitur solutio dubitationis: quia seruus simpliciter est secundum naturam: seruus secundum quid, est positi ne & lege, oua fit, ut iustum tale non sit simpliciter iustum, sed iustum quodammodo, & secundu quid, & ideo

simul non aiunt,id est non omnino dicunt verum. Nam ut manifestius declarat philosophus, fieri potest, ut belulum oriatur ex principio & causa iniusta. ergo serii itus, quae sequitur ex tali bello, non videtur esse simpliciter iusta. Contingit etiam meliores interdum,& praestan--tiores virtute viros silperari,quos seruire est indipnum, ergo non erit iustum simpliciter seruire eos, qui bellosi perantur. Accideret enim aliquando,nobilisumos viros esse seruos, si caperetur in bello:& ulterius si venundarentur , contingeret filios eorum esse seruos, quia ex seruis nascerentur, quod videtur esse absurdum. Ergo absurdum est,etiam dicere,bello captos simpliciter elie seruos.Verum ad euitandum hoc inconueniens, cum dicunt bello victos esse seruos, non intelligunt viros norbiles , & generosos futuros suisse tales, si cotingeret eos capi, sed barbaros homines & abiectos & mente debiles. Ergo redeunt ad id,quod initio diximus,id est ad naturalem seruitutem,que est in barbaris,ob desectum mentis atque prudentiae. Et enim oportet alios videlicet deficientes prudentia,ubique esse seruos, alios scilicet, praestantes ingenio atque consilio,non esic alicubi . Eodem modo de nobilitate dicendum. Barbari vero solum dicuntur nobiles & liberi in domo propria, quia propter defectuna prudentis nemo est secundum naturam praesidens, respectu cuius, debeant dici serui. At nobiles Singenui secundum naturam,ubiq; terrarum sunt simpliciter liberi,& non fiunt serui, nisi secundum quid, id est calamitate belli. Non igitur sunt simpliciter nobiles,& serui nisi secundum naturam, quia virtute mentis &vitio determinantur nobiles, atque ignobiles, liberi atque serui: non autem bellica potentia, quia natura in

D tendit

67쪽

tendit facere simile ex simili. Unde sicut ex homine sie

homo δε bestia ex bestia, sic intendit natura,vt ex bonis fiant boni Deficit autem interdum,praeter intentionem ob aliquod impedimentum,vel obstaculum. Quod igitur hae dubitatio habeat rationem quandam,o quod sint alii natura seru, alii liberi, manifestum est et O quod in qu busdam determinatum est, es e tale aliquishqrub, ob idipsum prodes ct iustuna est, aliivn J eruire, alium esse liberum: ct e omenitalium imperare, alium parere ei imperio quod ιnnatum est, quare O domi r .Quod aus male, viri ; inutilitem fictum idem pro

dest loti se parti, O ani me ct corpori. inseruiu pars quaedam est domini, quasi animata qua da eorporis, Iedseparata pari: qu propter aliquid est quod simul prosit, ct cmicitia est seruo ct domino inuicem secundam naturam ira distositis : idis Pero quisecundum legem O per miolentiam, contrarium . . u .

Hac in parte philosophus declarat & ponit differentiam inter seruum secundum naturam,& seruum secundum legem, & dicit, quod dubitatio haec superius mota habet quandam rationem,ita quod non sunt alij natura serui, alij liberi, idest sicut sunt strui secundum naturam, sic etiam sunt liberi secundum naturam. Et dato quod sit aliquis seruus secundumlege,tame est differentia inter talem seruum & natura seruum: & ponit duas conditiones . Prima quod seruo secundum naturam idem prodest, quod prodest domino suo secundum na

turam : seruo autem secundum legem, non Idem prod=rit, quod domino secundum legem . Secunda conditio, quod seruo secundum natura est amicitia ad dominum suum. Seruo asit secundum legem tantum non est amI-citia ad dominum suum . Prima conditio probatur hoc pacto . Sicut se habet pars ad totum, ita seruus iecundum naturam ad dominum suum. Sed parti confert, Vt regatur a toto & contineatur ab illo, & utrique etiam hoc confert, & corpori,Vt regatur ab anima, ergo seruo confert ut regatur a domino, & est iustu,ta utile ijs, qui habent naturalem aptitudinem, ut dominentur sertus. Sed si male domineutur & contra aptitudinem naturae . inutile

68쪽

IN POLIT. ARI 1 T. 26

inutile est utrisque. At illis,qui sunt serui secundum legena, non accidit hoc, quia talis non est pars illius, cum tit aliquando persectior qui seruit,quam ille,qui dominatur. Secunda conditio probatur quod non est amicitia seruo ad dominum,secundum legem tantum hoc pacto. Inter illos non est amicitia, qui non idem volunt, nec habent concordiam: Sed seritus & dominus lege tantum sit ni huiusmodi, ergo inter illos non est amicitia. Notandum quod inter dominum & seruum natura est amicitia secundum inaequalitatem, & eo, quo Vterq; est homo : Sunt autem utrique homines: Differunt tamen in eo, quia in altero viget ratio, & est aptus ad imperandu: In altero no viget ita ratio,vi possit imperare: Sed tamen est ratio,quae potest obtemperare iubenti,&sentit quidem rationem, non in habet eam in usu, idest in secundo actu .i. non utitur,unde illud Hesiodi poetae.

Optinans ille quidem,'ut per se se omnia nouit. Ille bonus rursus monitus qui recta sequetur &c. Qui vero e

tra istos terminos est, nec parere potest, nec ipse per se intelligere,ut iubeat,post habedus esse videtur,ut inutilis: ex nis patent duae conditiones, vel differentiar, quibus ostensum est,quod serui,vel domini tantu secundum legem non sunt simpliciter domini vel serui. Notandum cum dicitur, quod seruus non est pars domini separata,intelligitur, quod seruus obteperat domino, qua si pars toti, & ordinatur ad bonum domini, sicut pars

ad bonum totius. Pater autem ex his,quod non idem est dominatis Ogubernatis reipublicae, nee omnes imis principatus,vi quidam aiunt: nam aliud liberorum secundum naturam, aliud se rum est. Et in re Iamiliari imperium eri initiae: nam ab uno regitur omnis domus δm republica autem iberorum o aequalium est gubernatio. Dominus ergo non dicitur secundum I cientiam,sed quia est talis eodemque modo Osemus o liber. Scientia ,ero est er liberalis Osem uilis: Iemitu quidem , qualem bracusis qusiam docebat: nam ibi qu dem mercede pueros docebat seruilia ministeria. His sana

et tu complurium eumna quae sal sunt disciplina, em coquina

69쪽

ria, et alii huius generis Doulatus sunt enim opera aliis quae vi honestiora,alia vero necessaria magis,= ως est in prouerbis: S uus praeseruo, dominus prae domino. Hae igitur omnes siιentiae, seruiles sint. Domini autem scientia si , per quam Ῥnturberuis: nam dominus en , non inpossidendo seruos , sed in utendo seruis . continet autem hae mentia non magnum aliquid, neq;gloriosium: quae en seruumscire facere oportet, illum oporterscire ιubere . Quapropter quibuscunque est facultas a laboribuae cessandi, viea rius quidem hune honor si Apit: ipsi vero aut reipublicae administrandae , aut studiis philosephiae intendunt. Acquirendi dierὐ disiciplinae , alia est ab utraque istarum , em bellica quadam iu-cta , aut venatica'. De seruo igitur O domino, in hunc modum deteriminatum sit.

Haec est quarta pars huius tertij capituli, in qua phi

losophus postea quam disseruit de op nione dicente seruitutem non esse naturalem,hic accedit ad inqui redum de alia opinione, quae dicebat, quod dominatio, & gubernatio rei p. est idem. Nam si recte meminimus,supra philosophus attulit plures obiectiones vel opiniones, videlicet quod quibusdam videtur dominatio esse scientia quaedam, quibusdam videtur dominatio non tum esse scientia, sed eadem elle scientia dominatio, & gubernatio ciuitati siue illa sit plurium, siue unius, praeterea quod quibu sta videtur dominatio esse praeter naturam & potius este ex lege: cui opinioni paulo ante responsium cst: nunc accedit ad declarationem alia rum opinionum,quod facilius fieri potest ob ea,quae discussa nuper & declarata sunt. Primum igitur ostendit quod dominatio & gubernatio ciuitatis non est idem, ut dicebant quidam: probat hoc pacto: Illi principatus seu imperia differunt,quae habent terminos diuersos se- csidum naturam. Sed imperium dominicum,idest domi ni domus & rei ciuilis,ldest gubernatoris habent terminos diuersos, ergo differunt: maior patet, quia diuersitas terminorum arguit diuersitatem eorum,quae terminantur. Minor declaratur,quia principatus dominicus,

id est domini domus, est respectu seruorum : ciuilis, re-

70쪽

IN POLIT . ARI ST. 27

spectit liberorum.Dominiis igitur & seruus item gubernator, & ciuis habent relationes diuersas. Praeterea in domo est unus praesidens, qui dicitur dominus respectu seruorum : In re pu. sunt plures liberi atque aequales: Rhorum alij praesident,alij parent: & ij rursiis parent,&illi praefident. Tali, autem vicissitudo non fit in gubem natione domus, quia dominus manet dominus respectu seriti: ergo non est idem dominatio & gubernatio ciui lis. Quae quidem conclusio pertinere videtur ad declarationem eius, quod sit perius dictum fuit contra sententiam priscorum, dicentium tales gubernationes no differre specie . Nec omnia simul principia, id est nec omnes simul principatus,vi quida aiunt,scilicet sunt ijdem. Notandum , quod differentia assignata secundum aliquos

uon videtur esse conueniens. Primum,quia non omnis gubernatio domus est monarchia .i. principatus unius ;Sed solum cum paterfamilias domum regit. At cum vir& uxor gubernant,aristocratia: cum vero fratres, dimocratia, ut in octauo ethicorum ostendit philosophus. Praeterea monarchia est una species ciuilis gubernati

nis,ut in tertio huius ostendet philosophus. Dicendum ad primu quod philosophus loquitur de principatu do mus secutidum optimum suum statum, qui perseuerare potest, qui est unius vel domini respectu seruorum, vel patris respectu filioru,vel viri respectu uxoris: & tamen est unus & idem. Ad secundum dicendum,quod philosophus loquitur hic de gubernationc rei p. idest de ea,

quae distinguitur a regali, & comparat gubernationem unius regentis domum, cu gubernatione ciuili,ubi plurires per magistratus regunt. Unde in oeconomicis res s miliaris & respublica inter se disserunt, non solu quantum domus & ciuitas haec enim sunt earum subiecta verum etiam illo,quod in republica quidem plures impe rati, in re familiari vero unus duntaxat est imperator Rrector.Domi=i:u ergo non dicitur: Hac in parte philosophus ostendit dominum non esse talem secundum artem, vel

scientiam, quam habeat dominandi: sed secundum na- D et iuram

SEARCH

MENU NAVIGATION