장음표시 사용
71쪽
HISPANORUM DEPINGIT. C V R HIS P ANI C VM
iugum Indi acceperint. Nicaraguensis prouinciae descriptio. Eius incolarum potus. Saltandi ratio , Mons flammiuomus.
GRESSIS e prouincia Fon stiren si,&ea Via peragra tis Chiuluteccae sodinis, si ibit prouin cia Nicaraguae, ad Australis Oceani oram versa. Eam regionem cum primum peregrinabundus Ob, , apud Vnum e primoribus eius orae regulis in hospitio fui. Gongallus is vocabatur,annos iam sieptuaguata natus, & Hispanicam linguam apprime callens. is matutino quodam,ctim ipsi forte assiderem, defixis in meum os oculis, his me verbis affatus est: CHRISTIANE, quidnam rei sunt Christiani3 Flagitant Mai Z1um, mel,bombycem, penulam,Indicam mulierem ad concubitum:aurum, j a argentum petunt. Christiani operari nolunt, ludificatores sunt , alcatores, praui & blasphemi Quum ad Missam audiendam templum ineunt, de absentibus detrahunt :& alij ali)s plagas & vulnera imponunt. Ad extremum e , euasit, ut concluderet Christianos minime esse bonos f Humque excepissem, malos,non autem bonos,ea facere: tum ille, Via binam sint illi boni 3 inquit quippe ipse quidem nondum ullos, nisi i
TANDEM finito ea de re sermone, sciscitari coepi ex eo quomodo & quamobrem Christianos in suos fines ingredi passi essent. is mi hi in hanc sententiam respondit: VIR bone inquit de eo sic habeto: Quum sparsa de Christianorum Leuitia, per has prouincias fama, qui is quaecunque adijssent loca caedibus, incendiis & latrocinijs infesta faceta sicent, ad nos quoque peruenisset,& eos in fines nostros irrumpere velle audiuissemus: conuocato omnium amicorum nostrorum de icio- rum concilio, sociatisque consiliis Omnes Una Voce decrevimuS, poti- us mortem strenue pugnando oppetere, quam pati nos a Christianis sub
72쪽
Η I s T. N O V I O R B i s,, tu rumna1tti Eo constituto, hastas, lapides, sagittas & quaecianque alia ,, p umus,comparamus QEumque iam Chrimani finium nostrorum ,, limites pulsarent,vltro illis armati Obulain imus, & bonam diei partem sortiter pugnamUS. AD extremum tamen plerique nostrum impetu equorum perterriti, in suilam vertuntur. Itaque legatos duos ad Christianorum ducem
,, mittimus Veniam &pacem Orantes: neque id tamen alio consilio, nisi ,, ut instaurandis viribus quies & Otium suppeteret. Ille nos in amiciti am accipit: nostrum inde complures, dissimulato Vero animo, cum ,, cantu&tripudijs, pro iure amicitiae Christianis familiariter assuescere, ,, inuisere,& multa auri aliarumque rerum munera illis serre incipimus: ,, Inde, ijs ita inestatis, domos nostras regressi, intra triduum manu faei a ,, in Christianos de improuiso irruimus. Sed breui, Ut primo, nostri ter
ITA de integro, eadem mente & consilio quo prius, pacem denuo
petimus. Qua impetrata, gentium omnium nostrarum indicto con is uentu,communi consilio decernimus,Prius occumbendum esse omni bus quam ut Christianos dominos acciperemus: eiusque sine ulla vetaniae aut gratiae spe caput morti deuouemus, qui ex acie fugeret. In hutatus consili effectum rursum arma & tela aduersus Christianos compa ramus &acWimus. Verum coniuges nostrae, hoc nostro proposito auia dito, lachrymis perfusiae ad nos Veniunt, supplicesque rogant ut Chri stianis seruire mallemus, quam ita foede occumb ere. Sin nobis senten A tia staret, consilia nostra in rem vertere,ut ipsas primum cum paruulis sit cur Indi Hilla- is liberis interficeremus, ne orbatae viris in barbarorum istorum & cru -μm tWgηm hominum potestatem inciderent. Hae VXOrum nostrarum 1mixtae lachrymis preces fregere Omnium animos. Itaque Victi ultro a m a ponimus, & rapacissimis Christianorum manibus nos nostraque permittimuS.
MOX tamen propter iniurias & indigna exempla quae in nos quo-'' tidie edebant, aliquot populi in eos rebellionem moliri ausii sunt: sed
nil'ὰὴij,bivi Vntam graueS elUS poenas Christiani ab ipsis expetiuerunt, ut ne infantium Inuos dominat V quidem aetati parcerent. Neque eo contenti, allOS etiam quamquam ' insontes,captiuos factos, praetexentes nimirum illos quoque aduersus se rebellionem coeptare, cruciabant & pro mancipijs sub hasta vende bant. N O S per ea tempora neque coniugum nostrarum, neque libea rorum, neque ullius rei nostrae domini ac possessores eramus. Itaque
multi rerum taedio, filios ipsi necare, alij laqueis semet suffocare, alij ab D stinentia cibi ultro vitam fugere.Donec Edictum a rege Castellς factum, quo nos in libertatem restituti sumus,tot ac tam intolerandis misierijs atarumnisque finem tandem imponeret. Hic Cacicus ille institutum sermota
73쪽
NICARAGUAE regio non ita ampla, sed fertilis & amoena est:
ceterum intolerabili aestu adeo flagrans, ut aestate, servido & sabuloso e xurente vestigia solo,nemo nisi noctu iter facere possit. Sex ibi conti. nui menses pluuij,a Maio pluuiarum initio facto: reliqui sex menses pla ne sicci sunt,diesque aequales noectibus. Mellis, cerae, ὲ balsami, goisiph, fatis serax tellus,& suorum fructuum: in quibus pomi quoddam genus ei regioni peculiare est , neq, Hispaniolae,neque ulli alteri Indice parti concessum. Pyri nostri specie serme est:ligno interiore rotundo, nucis cras studine,&dimidio amplius: optimi & iucundissimi seporis. Arbor ea ius generis procera, exiguis filiis Vcstitur. Paucae vaccae dc suu ni copia est, ex hs quae ex Hispania propagandae stirpi transuectae simi. Mulit ibi Indorum pagi sed exigui,casas arundineas stipula opertas, modicae amplitudinis habent. Nullius illic metalli fodinae stini: quamquam subprimum aduentum Hispanorum indigenae auro, sed eo ignobilioris notae & alijs e prouincijs allato, abundarent. lncredibilis ibi naultitudo Psittacorum,seminibus insesta: ac ni Priapeia quaedam terricula quae In- di ex arundinibus fabricantur, & excussi fundis lapides absterrerent eas aues,multo plusdetrimenti adferrent. HISPANI quum primum eam prouinciam subegeri mi, propter uberrimam omnium rerum ibi repertam copiam, eam paradisium Mahumetis nuncuparunt. Duo inter cetera fert haec tellus, nulli praeterea Indiae regioni concessa, exceptis Gualtimatae, FOndurensis prO- uinciae dc Mexici finibus totoque nouae Hispaniae tractu. Vnum, Pavonum quoddam genus est, qui in Europam translati, vulgo Gallinae
Alterum, id quod Caravate vulgo vocant, quod monetae usum illis praebet. Id fieri arbor modicae magnitudinis, nec nisi calido loco dc opaco vivit. Simulac sole tactum est, contabestit. itaque fere in sylvis umbroso &humido loco seritur: neque id satis, sed iuxta cius generis an borem, 'iam editiorem plantant. quae simulac adolestere coepit, eius
cacumen ita concinnant aptantque, ut adulta ea arbor Cacauatum inumbret defendatque ita ab aestu ut solis radijs laedi non possit. Fructus mygdalorum speciem reserens,siliquis quibusdam,velut cucurbitis,includitur, crassitudine S longitudine cucumeris: annuo spatio maturescit. Maturas cas ubi lcgae,excussum solliculis fructum super storeis e pansum ad Solem exponunt,donec humorem exsudauerit. POTVM ex eo consecturi, in testa fictili ad socum exsiccant: mox lapidibus quibus pinsitur panis contusum dc commolitum, suasimque in pateras quae cucurbitae specie e certis arboribus per omnem Indiam enastuntur) paulatim aqua temperant, atque interdum paululo pipere, quali vulgo Utuntur, condiunt, eoque in potu Utuntur Quum
74쪽
Η I S T. NOVI o R B I sQuum eam prouinciam peragrarem, plusquam integrum annum ab tali lora horrui & cum pagum aliquem prςtereuntem Indus me sorte aliquis ad bibendu inuitarethego Vero aspernarer,multum mirans, rideS- , que abibat. Sed cum mihi vini copia non esset, ne semper aquam bibere cogerer,alios imitari didici. Ea caelia sapore aliquantum amaro, satiat dc refrigerat corpus, minime tamen inebriat. Haec praecipua & carissima merx earum regionum est: neque quidquam aliud Indimaiore in pretio
habent,ubi quidem in usu est. N et HARVM gentium mores a Mexicanis nihil propemodii differunt:
humana carne vescuntur: penulis & stabuculis sine manicis vestiuntur: duorum lignorum mutuo attritu ignem accendunt,&hic moSper Vm-sam indiam inolevit. Etsi illis cerae copia esset, nullius tamen ad rei mi- nisterium ea uti nouerant:&ad nocturnum lumen tedas epinu agresti recisas urebant. .atuor earum prouinciarum si inlidiomata: sed Me-xicanum inprimis clegans, cuius usias amplius mille & quingentorum
millium spatio patet,& facillime omnium discitur. Regulos & principes Tutruane appellant,Panem Tasces:) Gallinas Totoli: & Occom i valet,Expecta paulisper:Morbum Mococoua : Saltate, Mitote. SALTANDI porro hic illis ritus S ratio est. Confluunt in Unum,
Satraη ir ducenti, trecenti: nonnunquam etiam ter & quater mille homines, pro modo & amplitudine prouinciae, dc pro indigenarum vel modico vel magno numero: tum Vt conuenere, campum in quo saltaturi stant, verrunt & quam mundissime perpurgant. Mox unus eorum progreditur; dcchorum ductare incipit, plerumque retrorsum corpus innectens: interdum circumagens: ceteri omnes, inconditos illos motus imitantes, praesultorem ordine terni & quaterni sequuntur. Choraulae qui tympanorum sinitu interim ludum incendunt, carmina quaedam dccan-/ tos patrios ordiuntur: choragus primus respondet, mox exceptum ab lijs carmen per omnes in orbem decurrit. Alium,flabellum manu gestantem , alium cucurbita lapillis plenam, alium caput cristis & pennis decorum, alium brachia cruraque concharum lineis & corollis redimita cerneres. Illi hoc , alij alio modo corpus varie circumagunt: nonnulli crura attollunt, aliqui brachia: alius co
cum, alius surduiti effingit: rident alii,alij plangunt. Cum his alijsque varijs gestibus & motibus corporis, interea sese illo sito Cacauate large irrigantes, totum diem & ispe noctis partem tripudiantes, solennes ib
NAVES quae per mare Australe Nicarquam petunt, angustum fi minis cuiusdam alueum inuectae spatio viginti quinque mill passuum ad quendam pagum appellunt Realegio ei nomen est. Ibi duodecim
circiter mapalia sunt,ex cannis contexta,& Hispanis habitata: eb autem ' Idiuertunt
75쪽
L 1 B E R I I. diuertimi naues, propter opportunam stationem & lignationem commodissimam. Ab eo loco in Orientem diei unius itinere abest ciuitas . Legionensiis, Episcopatus sedes, ad lacus ripam posita ' Fraciscus Fernandes eam codidit,sicuti dc Granatam, quae I .vsterius millia ad eiusdem lacus ripam sita est, non procul ab illius emissario seu alueo, quo se lacus AElaeov. in Septentrionalem oceanum exonerat Haeduae urbes simul octoginta domibus constant, quae partim materia,partim laterculo coctili exstruoctae sunt.
TRIGINTA quinque mill . interuallo abest Legione a mons flam- Muri in
mi uomus, qui per ingentem craterem tantos tape flammarum globos ηρ vis. eructat, ut noctu latissime Vltra centum millia passitum incendia relu ceant. Nonianullis suit opinio intus liquefactum aurum esse, perpetuam ignibus materiem. Ita , Dominicanus quidam monachus, quum eius rei periculum facere vellet, aenum & catenam ferream fabricari eutarat:moxque in montis iugum cum quatuor alijs Hispanis ascendens,cata Empedibiles tenam cum aeno in caminum demittit. ibi ignis feruore aenum cum parte catenae liquefactum est. Monachus non leuiter iratus Legionem recurrit, Fabrum vehe menter incusans, qui catenam tenuiorem multo quam iussisset ipse, es set fabricatus.Faber aliam multo crassiorem ex dit:Monachus molem repetit: catenam dc lebetem demittit, res priori incepto similem exi tumhabuit: nec tantum resolutus lebes evanuit, verum etiam flammae
globus repente e profundo exiliens, propemodum dc Fratrem dc socios absilmsit. Omnes quidem adeo perculsi, in urbem reuersi sunt,ut de eo inc pio exsequendo numquam deinceps cogitarent. Ι Nea ipsa ciuitate cognoui sacerdotem, qui Qu storis regij inter uentu a rege Hispaniae per literas pethi ut sibi ducentos seruos dari iube ret:pollicitus perfosso illorum opera aureo illo m onte ingentes se inde diuitiat eruturum.
Isti Rex rescripsit, montem, si vellet, suo sumtu aperiret. sibi enim non esse mancipia quae ad eas sodinas mitteretilia inceptum illud omissium est., B ALS AMUM vi inquit philius libro duodecimo capiteas.) uni terrae Iuciae concessiim, pridemperijsse creditur. Nuncvero, quod ex India occidentali adsertur, primum in Hispaniola inuentum est,Indicae mulieris indicio. Arbor unde hic liquor elicitur, Goaco. nis ab indigenis vocatur. Ouied. Historiarum natalium Ind. libro decimo capite tertio. Elicitur quoque hodie in nouaHispania ex arbore Punica malo maiore, cuius fo11avratteae similia serrata & tenuia sunt. Indi Glo vocant. Elicitur autem duobus modis. Pri- mum multis incisuris vulnerato arboris cortice.
76쪽
Altero ramis &truncis eius arboris assulatim & minutim concissis,&in lebete amplissimo feruefactis: mox oleo supernatante collecto. Id priore ignobilius est. Monar. de simplic. . medic. Indic. 1 is est qui Iucatanam Primus aperuit. Supr huius lib. capite decimo. em postea Petrus Arias Abulensis, post Castet lae aure' imperium abrogatum ob Valboae mortem , Ni carao vae Gubernator, capitalisupplicio affecit, quod clandestino foedere cum Ferdinando Corresio inito, occupatam, sponte ipsius, prouinciam armis retinere vellet, Sed oblato falso crimine insontem oppressista visus est , sicuti & generum suum antea, ut sublato aemulo, vacua prouincia solus potiretur.
a Montis illius flammiuomi nomen Gomara Masaiam , Dominicani F. Blasium de Ynuesta, edit: scribitque nouum istum Empedoclem & praeterea duos Hispanos sciendae eius rei causa auidos semetipsos tribus corbibus in vulcanium illum craterem demisisse, quoad eius fieri potuit: a veinde lebetem catena ferrea revinctum, ad centum & quadraginta vinulis. Illos stupefactos tali naturae miraculo, irrito labore inde prosilijsse. Ceterum anno Μ. D. LI. Ioanni AluareZ Doctori & Decano a Rege concessum esse ut recluso eo monte metallum erueret. Gomar. Histor. Sen. libro quinto, capite aO3.
77쪽
VANUM REGNUM EXPEDITIO. EIUS MORS,
& conficientiae in morte dolor. Uxor eius Deum ipsium in- crepans, miro eius iudicio absumitur. '
NI CARAGUA in occasium tendentibus, tercentum mili. a Legione, numquam longius ab Ora maritima abscedendo quam ut ipsum mare conspici , possit, peruenitur ad Gualtimatam. Eam urbem
Petrus Aluaradus, postquam eam prouinciam sub- zzzzs:
egerat, inter duos montes condidit, e quibus sem-- per fumUSeuoluitur: ac duas praeterea, San-michaelem videlicet &San sialuatorem,quae centum mili. pass. inter se distant. Iamque nic Atuaradus, perdomita diuisa ea prouincia, eaque Urbe
condita,cum magna pace ac tranquillitate in costituta a se ditione partis opibus fruebatur, quum nuncium accipit, Franciscum Pigarrum &Di-dacum Almagrum, in Peruanum regnum transgrestas, incredibiles ibi diuitias reperi)sse. i Ρ Bermotus, per amicos literas a Caesare dc potestatem transmitatenditia illud Regnum, ac cui usicumque Vellet eius partis, quam modo alij Hispani non insedissent, in ditionem redigendae coloniisque Occupandae, impetrat, i I INDE anno M. D. XXXIIII. septem nauium armata classe e prouincia sita luens, septuagesimo quarto die ad oram Peruanam appellit. Mox inlitus Mantae egressus, ad eam oram quae ab Hispanis pbst Pomtus- vetus dicta est, ducibus Indis regionis peritis assumptis, ulterius in mediterranea progreditur. Tandem superatis montium quorundam frigitissimis augis &perpetua nive obrutis subi multi Hispani frigore diriguerunt, alij penuria victus caesis equis famam toleravere) in prouinciam Quiton peruenit. VID ubi Francisco Pigaro allatum, extemplo Dida uni Almagrum cum C L. Hispanis aduersus eum mittit: qui si posset,uel eum aditu prohiberet, Vel exercitum quem ille adduceret, precio ab eo licitaretur Al-1 2 magrus
78쪽
H I s T. N O V I o R B i smagrus Tombesium peruenerat: ibi audito Aluaradum numero militum multo sie esse superiorem, hostiliter cum inuadere non ausus est. Ambo ad Liribambam flumeti conueniunt: ibi licenciatus Caldera pacem inter eos & amicitiam concilians, iubet Atuaradum tradere quas adduxisset copias Pigarro &almagro: illos vero vicissim dare Aluaradocentum millia aureorum ducatorum, ea lege ac conditione ut ipse ex eo regno excedens, numquam deinceps et, regrederetur. Haec pactus Aluata
radus cum quatuor famulis Peruo decedit, & successu laetus Gualtima lana reuertitur. Paulo pbst perlustrandae eius orae in Occidentem, dcno uas terras quaerendi consilium capit: &eb decem liburnicas, myoparo-roneS quatuor, instruit.
EODEM is Q tempore quo Aluaradus classem adornabat,venere Mexicum Dominicani quidem monachi, peragratis ad Occidentem
terris mille amplius milliarium spatio: qui ut ex longinquo reuenerant, de illis regionibus mira narrabant. Vulgarunt inter alia, Siboliam prouinciam aliasque terras sertiles, diuites, auro cyanis, Vulgo Turquinis,gossipio, aliisque dotibus, abundare. Ea relatione moti Antonius Menia dogga nouae Hispaniae prorex,&Ferdinandus Cortesius eodem in reg- no si immus praefectus - militiae, suscipiendae per se aut per legatos eius expeditionis conssilia inter se agitant: sed discordibus inuicem animis, quum neuter alteri satis fideret, diuersi alius alio abiere. Cortesus Hic paniam peti)t: Prorex Petrum Aluaradum e Galli mala arcessens, quam celerrime posset, cum suis copijs venire ad se iubet. Is breui ibi uens ad Trinitatis portum appellit: &terrestri itinere Mexicum profectus, de suscipienda in siboliam expeditione cum Prorege transigit. Inde, septingentis militibus conscriptis, armisque, equis, alijs aditer necessarijs rebus prouisis, Mexico ad naves tendit. IN itinere nuncius ei affertur, Indos Xalisci prouincia incolas ad initatum to- uersius Hispanos rebellasse: itaque inde cum maxima copiarum parte adserendam suis opem festinat. Vt venit Petrum Tunicam Hispanorum complurium caede recendi confusum & tristem ibi nactus , ambo ad collem editum, Quem Indi munitum manu insederant, obsidendum properant. Munimentum id erat eiusmodi: totas arbores ramis inui cena implicatis & coeuntibus cum ingentibus faxis colligatas, quodam veluti nexu continenti opere iuncto, perpetuam septem hosti obiec rant. Sumulque ut Hispani erigere agmen in collem & ferociter discutirere coeperunt, Indi horribili clamore sublato, caesis arborum ramis, ainb; isse a compagen operis soluunt. Tum Vero prorutis arborum & lapidum uara anima cru- cumulis, Omnia ingenti cum fragore in praeceps deserri,&ingentis ma- - gnitudinis saxa per montis prona deuolui tanto impetu ut maximam sub cuntium Hispanorum partem obtererent. Aluaradus prouoluto in cum equo praeceps datus,duos intra dies viva concessit. Petentib. ade
cupente quid ei maxime doleret,Anima,inquit, vehemeter mihi dolet. Mediocri homo statura suit loquax,perfidus,tauus aduersum Indos,b
79쪽
L I I E R I I εν nesciorum immemor atque ingratus usque adeo ut vulgo etiam de eo 'i dicant,Eum nulli amicorum fidem umquam praestit1sse. Postrembincestis nupti sinfamis, quum duas simul sorores in matrimonio habuerit. ALVARADO mortuo, breui, Proregis missu, Mexico ad eam
expeditionem abiit Franciscus VelasquetZ CoronatuS cum Octingentis tione pro the au-
militibus ijsque equitibus plerisque quum nauibus ad eam prouinciam subigendam & habitandam ire abnueret. Vt eo peruenit, pro omnibus diuitijs niuis copiam & commeatus penuriam reperit. Itaque multi equi,& Indicorum seruiti'rum plerique fame absiniti sunt. Dux ipse, quum sie maiores Opes inuenturum speraret, progredi ulterius statuit. Iamque CL. milia pass emensus, animalium genus quoddam mediocris magnitudinis, vaccae forma reperit. Hispani in eorum animalium armenta irruentes, multa maci ant & famem expellunt. Inde Velas corum aliquot incensus ac direptis pagis: tandem spe irrita fatigatus,pro. braque ac diros in monachos illos iaciens,qui de elus prouinciae opulentia tam laetam famam vulgassent,multis amissis Hispanis, pauper nudus Mexicum regressiis est. N N C, ut ad Aluaradum redeam , posci quam eius mortis nuncius Gualtimatam allatus est,Beatrix de Cueua uxor eius,femina equidem a s m. trio et nimi impotens, vana dc superba, quum Dei os t. max. Omnipotentiam vi cum gratiarum aes ione agno cere,& immensam eius bonitatem laudare deberet, in bla hem as voces erupit, licens, Nihil peius grauiusque a Deo mali inferri ubi potuisse, quam quod viro orbata esset Simul atrari aedes &nigro pingi iubens,non cibum,non seninum capere,non solatia villa admittere, si istinuit. Adhaec laceratis crinibus humi corpus abiice- ,
re,multaque alla dicere & facere quae mentis compotem non decerent. quia
Inter haec tamen magnificas & pompae plenas exsequias viro duxit: neque luctu aut sunebribus lamentis impedita es: quominus primorum ciuitatis coetu conuocato, se eorum sum ijs Gubernatricem prouinciae designari curaret,omnesque sacramento in verba sua adigeret. sED paulo pbist quam ea gesta erant, ecce die VIII. Septembris, qui Virgini vulgo sacer es , anno M. D. XLI. imber ingentibus procellis es fundi incipit: adeo ut circiter secundam nodi is horam q uae alterii ab eo diem sequuta est, Indi quidam Episcopum prouinciae adeuntes Franciscus Maroquinis vocabatur ei signi carent, se ad radicem eius montis qui urbi proxime immineret, terribilem quendam sonum & in ii
medium nox processerat,quum repente magna vis aquarum ex eo mon' te tanto limpetu & violentia, torrentium instar erupit, visaxa ingentis
magnitudinis deuolueret, quae mox incussa subiacentibus petris, malo' re vi quidquid obuium esset proterebant.
80쪽
Η I S T. N O V I o R B I sS IMUL audiebantur per acrem iugubres vlululatus&stridores horrendi: & furvam quandam vaccam multa inserentem damna, & ea loca peruagantem, super sitiat qui viderunt.
natrix cum ijs omnibus quae cum illa orandi causa ut sertur in abditu conclave 'u sacrarium aliquod penetrale, concesserant. Ad eum modum breui submersa & concussa repentina vi tota prope illa ciuitas, prostrata est.
Centum circiter ac viginti Hispani utriusque sexus eo casu periere: nonnulli qui sub initium ruentis tempestatis urbe cςsserant, peniciem effugerunt. Luce orta, p quam procella conquieuerat, vicinis urbi ca
pis Hispani nonnulli debilitati, plerique obtriti, alij brachiis, alij cruri
bus si actis, iacentes reperti sint: inter ceteros puellula quaedam illissa &sine ulla noxa, sublata est, quam ex Indica muliere Aluaradus suscepexat. Neque ex ea stirpe quisquam, praeter istam,remansit. Post eam ruinam Gallimata in rnodica planicie, ubi nunc sita est, instauratur, trium mili. spisio a veteri dissita, ad ortum: constatque septuaginta quinque aut octoginta domibus laterculo coctili eXstructis, quae magnam partem tegulis contectae sunt. IN ea prouincia frequentes existere terraemotus experientia ipsa didici. Quum enim sorte aliquando essem in coenobio, veteri Guatti-
malae ricino locus is vulgo Almolonga di Basso appellatur & cum mo
nacho colloquerer, super exiguo quodam tumulo, terra adeo contremuit, ut campanae sua sponte initum dederint: maseriae quibus cita cumseptus erat coenobh hortus magna ex parte corruerint: subterranei tubj, per quos aqua ad sontem deducebatur effracti: sacellum maius duobus locis fissum hiaret, & aliquot tegulae in terram deciderent: tetaramque ipsam omnes hiatu prosundo discessuram crederent. Durauit, hic terror quantum recitando Symbolo Apost. temporis satis est. C ET ER V M ea prouincia, quia coelo miti ac temperato subest, frumenti satis patiens est: sed omnium arborum quae eo ex Hispania transatae sunt, nulla coalauit praeter ficos & Armeniacas malos: verum
dc ipsarum quoque fructus quum maturestere incipiunt, sub initium videlicet hiemis,tum insipidi existunt. Duorum a Gallimata dierum itineris si alio, loco maritimo quem vulgo IZatchi appellant , magna vis Cacavatarum colligitur. Et hae hodie sere sunt Hispanorum qui eam prouinciam incolunt, opes: earumque maxil narn partem per Nouae Hispaniae prouincias distribuunt, in quibus,quod id regnum frigidioris quam calidioris temperamenti sit, id genus fructus non siissicienti copia colligitur,