Angeli Decembrii Mediolanensis, oratoris clariss. De politia literaria libri septe[m] : multa & uaria eruditione referti : ante annos centum scripti, & nunc tandem ab infinitis mendis repurgati, atque omnino rediuiui ; accessit quoq[ue] rerum & verbo

발행: 1562년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

RIA, LIBER V. 443 recitante interrogat,quona sensu crederet polia elocutu. At ille,Quemadmodum a praecep toribus didici nec enim Seruius uel Donatus alio pacto uidetur intellexisse) mortis scilicet diem omnibus praestitutam, qua nemo queat euitare. Subridens Leonellus, non sponte ex cepit: At eso contrarium existimo, non mor tis,sed uitae diem poetam innuisse. Stupebant omnes,uelut prae moerore amissi socij,aut longa morbi patientia desiperet. Sed princeps dulcissima uoce,ut assolebat,tunc etiam forte sua ob gracilitatem aegrotationemq;,contracta sedulo monere, ut Virgilianorum sermonum Proprietatem aduerterent: non enim diem pro ultimo positam,nisi ultima quod eiusmodi constituta appareret,ut de Troianorum ex

cidio mo strauit, Qui b. ultimus esset Ille dies: Aeneid. i. uelut Ouidius adiunxit, Ultima semper Expecta da dies homini,diciq; beatus Ante obitum nemo,supremaq; funera debet. cuius generis& exepli est in primis magnus ille Pompeius.

Caeterum nec ab Ouidio pro die mortis, quin pro ultima uitae portione dictum, uti circitereXtremum annum uel mensem. etenim diem asseuerabat Leonellus per se no mortem,sicut& lucem, sed uitam potius intendere,vitaeq;spacium c unde alias pariter multam uel longam die, pro multorii dieru spacio,hoc est,pro tepore colligi: ut, Donec toga dies perfecto te Aeneid...poris orbe Cocreta exemit labe. α si epithetoeXemeris,ide cosonare, auctore Teret.ut, Die adimere aegritudine homini b.sed Virgil. addidisse, quo umbraru desideri u exprimeret.neq;

enim hoc in loco ui senteti et subintelligi aliqd

492쪽

vel obitu.

Senecam intel

ligit Tragici

Aeneid, , in prooemio causin. 4 φ DE POLI ΥΙΑ LITAR Ais

oportere,ut diem mortis concedamus, cu de toto uitae cursu Virgilius eloqueretur,non uiatae termino: quod est de reipsa ut logici dic ut, no de rei fine, ' uel ambitu disputare. Ouidiuquoq; sic intellexisse uisum: ut, Filius ante die

patrios inquirit in annos: hoc est,ante naturale uitae spacium.& ' Anneum Melam non mi nus exposuisse in Hercule: ut, Par ille est superis, cui pariter dies & fortuna fuit . sic a se diem pro toro uitae tempore spacio ite com putari. Adliciebat quoque, sic diem moristis accipi pro eo , Stat sua cuique dies, non procedere, quod antea de Didone positum miseram se ante diem interijsse, non sane ante diem obire potuisse, si in ipso die mortis occubuit: eiusdem etiam Didonis in aeneam idem exemplum apparere, Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena. itaque cum dies hic pro uitae sp acio accipienda sit, mortuam regi nam & aeneam constare ante naturalem uitaeterminum, qui uolentibus ipsis, uel certe ipsa Didone,facile adimpleri potuisset. Stare ergo cuique diem suam Marone declarante,hoc est, uiuendi cursum, ac ideo sapietius appositum, Breue & irreparabile tempus omnibus est uiaetae,constitutum, quantulumcunque scilicet id uiuendi spacium possidetur. Et cum ipsa dies omnibus breuissima sit, quemcunque niti oportere, ut famam factis praeclaris extendat: idem a Salustio demonstratum, ut memoriam nostri uitae data breuitate quam longissimam

faceremus. Hanc sane sententiam potiorem existimari dijudicabat. quod si Iupiter Hercule compellans inducatur,quem de Pallante mox

in te

493쪽

RIA. LIBER V.

interituro consolari uelit, unicuique mortis diem constitutam,irritum uideri. Neque enim magis Herculem ignorare praecipue diuum, de Pallante aliquando morituro, Quam Ana xagoram de filio latuisset, que sciret esse moris talem: sed patrem Iouem rogare,ut amico hospiti uita protendatur, quam Iupiter satis concessisse demonstraret ad famam factis extenta

dedam, si ia de multis hostibus parta uictoria

fortiter pugnando moreretur. His fere termo is nibus cum paululum respirans Leonellus ac quiesceret,eques Reatinus adiecit: Quid igitur, o scientissime princeps, te pueritia, de in fantiaue morienti lenieris φ quibus aetatibus per hunc uersum sententiam ue ruam diem nodatam filiae, sed mortis uideri constaret, uitae sane cursu denegato,quo famam factis exten deret. Ad quem Leonellus: Astute colligis,sed idem ego spacium quantulumcunque perta torum seriem ab omnipotente di stributum arbitror,cuius omnia secreta n eiciunt homines: sic dies unicuique stat sua, quamuis non gestorum gloria celebranda . nec enim omnes moris tales par est eandem consequi uitae munere felicitatem, de qua poeta in persona Iouis elo inquitur: quemadmodum in cunctis arbor ilius, quas uoluit esse natura, non propria seruatur adolescentia: sed pleraeque aut humana ui,aut bestiarum morsibus exiccantur, cum adhuc tenellae lunt, alias autem tempestas uel lit& ociscidit: rurtiis,nec omnes in ijs primo uere exclusi flores mollescunt, fruges quisque suas enitutes, sed plurimi ante diem disparguntur: deismum n*c quae nouellae fruges restitere,ad ma

494쪽

DE POLITIA LITER Α- turitatem omnes perueniunt. cum tamen orinia haec, quae natiuitati contraria esse uidetur, a naturali rerum ordine, que Deus esse uoluit, non dis entiant. Verum enim, quibus Dei gratia concessum, ut eam factis cosequantur, qua

modo dixi gloriam, ijsdem nihilominus uita

esse breuissimam intuemini,pro gerendorum inquam amplitudine,& mortalium cupidita te: qualis Alexandro quibusdamq; simillimis, qualis Ioanni nostro coligisse perspiceremus, cuius spiritus florentissima aetate e med ijs bonarum artium studijs, omnium etiam fauoriis bus ex uiuis excessisset.

UT RIDIcVLA cou TIGERINT S per carmen Virgilii in Bucolicis: Stultus ego huic nota sine imitem,qua sepe solemus Pastores ouium teneros depe ere foetus. Cr super particula Terent in prima comoedia,Ne quid nimis. Pars L VIII. Omnibus principem hilariter excolentiis bus , quod eximie Virgilium perceptiasset, aequo inter nos consilio decretum fuit,ut pleraque deinceps solatij gratia, commouendique risus excogitarentur: non quae trita uulgariaq;, sed noua atq; iucunda, nec tamen extra politiae literariae constitutum. Itaq; Titus omnium gratissimus adolescens, idemque facetus,qui nouam se habere ludendi ocis casione asseuerabat, coram Leonello dixit,se sibi uideri eum quam diligetissime Maronem intelligere: sed non aeque ut Palamedem prae ceptorem, qui Bucolica pueris legens serat enim is ludi magi ster ea tempestate Ferrariae,riadiculull

495쪽

RI A, LIB E R V. 44'duulus senek,uti plerunq; solent paedagogi assidua pueroru in pestatione desipere) tarpe gloriari soleret,id opus totum mente sola percurrere, quod alij forte, & quidem docti summi uiri nesciret. At Leonellus, Quid deinde'Tum Titus: Id cum laepe in triuijs inter squales meos scὶ re ia istaret, diceretq; rei fore testimonium,si uersum unum ei praedicerent, undecunque uellent, duos &plures se protinus in se quentes additurum: idq; a nemine fieri posse, nisi qui totum opus memoria teneret. Tum ego forte superueniens : Ecce unum , Urbem vi τιοτο. quam dicunt Romam, Meliboee putaui: redis de tu caeteros. At ille confestim in pedes erectus adiecit: Stultus ego huic nostrae similem,' qua saepe solemus Pastores ovium teneros QE deo ellere scelus. Ast ego rursum : Non igitur stultum esse satis fuerit, nisi te etiam stultum esse sciat alter. Ita cum te stultum plane profersus sis , cur non omissis potius literarum stu dijs ad pastores ac nostros greges accedis cuquibus omnium laetus &boues educas .digna res omnibus cachinnatione uisa Nec minores subinde iocos Ioannes senior adiecit, alterius

Praeceptoris non ignaui responsum sub ij ciesrcui eum filium dedisset ad Terentianum opus audiendum, tardiq; foret ingeni j, paucis post diebus praeceptorem interrogasse dicebat, an filius probe in Terentio,& quam partem in eo didicisset: ac magistrum respondisse, opintime quidem,eam usque porriti culam,Ne quid

496쪽

48 DE POLITIA LI T ERA QUOD FRUSTRA DISPUTANT. logicales quaestiunculasseμ magis ineptias in media oratorum eloquentia iactantes, segerantcss magis proaprie dici,Fui uel fuisse,qua steti vel 1tetis, cu in de prae

terito tempore loqui uollimus,ac laquam de exacta re,

non agentereiumodi praeterita isto stis talionem utique perpetuam,ut ijdem inquiunt, non praeteritum Mgniscare rideantur. Pars LIX.

Ee inter sese doctissimi uiri iocabatur, cum quidam Eugeni j summi pontificis nuncius cum literis ad Leonellum, qui sese steti sti no ut stim e R oren ii ς nu n ci aret a d eh - - rat,&paedagogus honoratissimi equitis libe- Praepe Icrς3 Qt rog prae se ferens salutandi principis gratia, xit,pro,pr ese uenientes: qui pro sui generis more, disputana agens er dedu di que in scholi s consuetu di n e dixi t se si bi i a metas. diu uideri cognouisse sermones quoidam, in quorum explicatione etiam doctissimi uiri fal

lerentur,eisdem per improprium tempus abutentes. Id autem cum saepenumero alias, tum

in praesentia contigisse, eum pontificis nunci um, qui scientissimus haberetur, e Florentia profectum, dixisse, se Florentiae stetisse, cu no nstetisset,sed fuisset. Admirabantur, arridebantque praecipue Leonellus& Veronensis,cae te xis eo magis addubitantibus, quod interdum a ludi magistris admoniti fuissent,non proprie diei alicubi steti uel stetisse,cum tota eius praeteriti temporis significatione, nisi in eodem adhuc loco remoretur, quod ij sermones statio nem semper uindicarent sine motus interces

sione.nam quo modo statum esse dicebat si recessum:

497쪽

RIA, LIBER V. 'cessum: seq; non dubitare, quin Veronensis Mprinceps idem sentirent.Tanta no modo gra-maticae communis ignoratio, uerum etiamdagogica insania laborabat, qui logicales inter oratorias artes disputatiunculas interq; literariam politiam afferre ausus esset, tanquam

in puerorum scholis disputaret. non enim ad uertebat pleriq; addubitantes per superfluas ambages a grammaticulo, imo a grammaticone deludi ,hancq: magistrorum ludi cum pueris inanem esse disputationem . nam inter ipsos & paedagogos altercatio est,alijs auriculas

tantum hominum, aures autem caeterorum a

nimalium asserentibus, quasi &aues piscesq; non multo minores habeant humanis: & tan tum poetam dixisse constat, Vocemq; his auribus hausi .alijs mutata significatione, aures hominibus, auriculas bes ijs accommodantibus. Sic de labijs,labris & labellis, quae ab auctori bus nostris indifferenter, si ut metri fert opportunitas,inferuntur: nec aduertere non ulli qui

aderant,eos sermones, steti uel stetisse, praeteriritum semper tempus, Ut reliqua praeterita significare. Itaq; cum satis impudenter Guarinuiudicem circumstetissent absolutionem exposcentes. subrisit ipse paedagogum prius inter rogans, cuiusnam temporis sibi uiderentur illi sermones. cui magister, Nem p e praeteriti. At Veronensis: Quid igitur tibi uis, aut quid nos tibi credere praecipis non proprie dico quempiam Florentiae uel Romae stetisse, etiam si nollet, qui aliquando steterit, quo sane praeteritum tempus significatur . Equidem non infi

sior,etiam proprie dici, fui uel fuisse: sed cur

498쪽

4so PVE POL ΙΥΙΑ.LITER A is no stetisse si steterit, &adpr teritu duntaxat tempus respectemus. itidem apud graecos auctores uti latinos,hunc dicendi more frequenter agnoscimus, uti modo ita Graecis hi storiis de Alexandro legisse recolo , cum eos milites collaudare uellet, qui in acie fortiter stetissent, -- postum uideo, pro eo quod apud nos sonat steteritis.item iuxta δεόν, quod aliter interpretari non potest, quam qui stetit uel stetes it.

Qubd si Alexandrum de his dicere militibus

existimes, qui adhuc in acie starent, finito tan tum praelio: quam stultissimu uideatur, quod disputas hosce sermones stationem semper indicare. Sed uide quam tu ipse instabilis sis,qui

neque hic pro more tuo nunc stas,uerum genibus uestig;jsq; mecum loqueris, ac trepidans commoueris. Itaq; si dixeris , Utinam Romaestarem,uel Romet stabo: nunquid propterea te

Romae esse intelligamus quod ij sermones stationem indicent. enim uero tibi ipsi contradicis,locutionem intempestiuam asserens . nam si forte Romae sis, Sc interrogeris,aut te ipsum interroges, ubi nam locorum immoreris: re

spondebis ne,Romς stetiyan sto potius dicendum sit Sed uestru genus admiror,qui in uerinborum enarratione praecipitis, quaedam esse, praeteritum imperfectum significantia, ut currebam: nonnulla praeteritum perfectum, ut cucurri alia supra perfectum, ut cucurreram. In hoc autem uerbo sto nam huiusmodi neutra lia pariter sunt non easdem esse temporum significationes aduertitis: ut, stabam,steti, ite te Tam .Non negabat paedagogus, quoniam tam perspicuum esset quod veronensis assereret, quam

499쪽

RI A, LIB ER V. quam hominem non esse asnum,licet asinum

esse uana garrulatione contenderent.Tsi Guaxinus: Pro eo,qui Romae fuerit, non incogrue

dici fatearis,Romae stetisse,etiamsi adhuc illi enon immoretur. Quod si dictum non conueniat,ubinam,aut quo modo hisce sermonibus utemur, cum de praeterito tempore diei ueliis mus,seu cum de futuro, quod no minus distata praesenti quam praeteritum: aut quando hiecto diceremus,si pro pri senti steti &stetisse sufficiat: aut quo modo quicquam instabile,uel quanquam non stantem accipi possit, nisi prius quodam in loco uel tempore conssitisse nouerimus.Qubd si haec praeterita pro presentibus ualere contenditis, quia stationem significent,alia quoq; aliorum uerborum prfiterita, Mi amaui,amatum,perpetuum amorem signi ficabunt. Hic Titus non uerbis solum exulistans: Quid,6 Guarine praeceptor, in corrigendo paedagogo tantum operet consumis An noli oc persimile est,ut de caprina lana contende xeuer φum etiam lora simul o stentans, manu pq dagogum apprehendebat, saepe rubescentem Pallentemq; , ut humeris suis uelut equi tante coram Leonello uerberandum exhiberet.Sed

Nicolaus frater obstabat, simul dictis admonens: Quid hunc hominem datectis immeritbpudendis publice flagellandum exponimus

non decet coram principe: sed ei gratias potius 3bamus, cuius paedagogica disputatione effectum est,ut & Leonello uoluptatem, nobis ritus iniecerit tempestiuo S.

500쪽

4sr DE POLITIA LI T ERA is QUO PACTO UGOLINUS PAR/mensis,cuncta Italia saltator nobili limus, ob id quod equestri ordine donatus,ut eo pultu3,insanus fieret,nec

non corona laurea redimitus,librum attulerit Leoneulo principi de instrumento,artes coquinaria,qui mulatis cum iocis ab omnibus exceptus est.lbidem de librorum bonitate quaedam egreαgia. Pars LX.DVm haec cum ri su ia ctarent, sorte etiam

contingit, ut uoluptas maior accederet.

Ugolinus namq; Parmensis, Hauti fabularum, Comiciq; styli strenuus imitator: is qui

supremam uitae partem uix quadragenarius insania perdidit, peregrinantium more deges, impexo capillo, promissa barba, cum a prima iuueta ne satis qui de sanus haberetur , ad Leonellum de coquinaria confabulatione libelluattulit:in quo nouu dictu,sartagines, ollae,ea-di, uerua,&id genus instrum eta,dialogico more de eorum usu disputarent. Caeterum eum

quidem libellu uenustissime scriptum primo aspectu diceres. Audierat quippe de literaria politia institutionem apud nos,&iam doctinsimorum sermonibus celebratam: inter quos eum seipsum esse iactaret, essicaciam tam eporalitiae non intelligens, summopere studuit,ut liber ille a bibliopola librarioq; qua exquisitissime foret elaboratus. Ita cu superuenisset splen. didissimum ostentans librum, omnes eum circumstetimus, erat enim is homo cuncta Italia Praecipue, rite q: in externorum principum aula psalle di studio nobilissimus,per quod eum nonnulli

SEARCH

MENU NAVIGATION