Angeli Decembrii Mediolanensis, oratoris clariss. De politia literaria libri septe[m] : multa & uaria eruditione referti : ante annos centum scripti, & nunc tandem ab infinitis mendis repurgati, atque omnino rediuiui ; accessit quoq[ue] rerum & verbo

발행: 1562년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

xIA, LIBER V. 473 paradisi an alio potius appellada. nec enim in metro omnia coueniunt uocabula. Ita neq; depursatoru appellatione necessaria disputatio, si alia uoce a multitudine, alia a poetis purgatoria,animarum loca describuntur Quisq; tamen suos patimur manes) cum ad idem nihilominus intendatur,ut post sumpta diu supplicia ad uitales auras rursus & exoptata gaudia deducamur.unde addit, Exinde per amplum Mittimur Elysium. Hic tandem Guarinus orationis suae cum filum expleuisset, eiusque sententiam caeteri frequenti plausu susciperent, solus tamen Augustinus iamdudum caput intorquens,placuisse quidem sibi Leonelli Vercinensisq; de Ioue disputationem: caeterum nosatis dixi oratorum suasionibus credendum, qui nigrum in candida uerterent. Ita hi monachum abeuntem uarijs sermonibus illulere. CLU AE D A M SUPER DANT Is operom, Cr quod inscienter exposuit super eo viragiiij carmine: Quid non mortalia pectora cogis, Aurari sacra fames s accipiens quid pro cur, cum quid pro accusandi cabu, cui quod, hoc in loco intelligi debeat, Pars L XIIII.

SEd his a Veronεse disputatis, eum lc Leo

nellus ipse ad coenam concedens, de cael roru hequentia discessisset: Titus,quo cuego permansera, submissa uoce,ac manu Gua Iihu tenens: Putauera ita di3 meam ct, inquit, Dante poetam,quanq styli gratia & sermonia austoritate Maroni minime conferendu: tame

522쪽

DE POLITIA LITER A ut omnes arbitrantur,de inferoru genere, prae cipue de purgatoria coelestiq; habitatione, qua paradisum uocant, exquisitius quam a poeta nostro posita sint, memorasse, qui tria uolumina de eis tantum tribus generibus tot annos elaborasset. Cui Guarinus illudens:Exhorruisti ne magis,inquit,o fili,inferoru poenas,quae a Dante tuo Florentino,quam quae a Mantuano praedicantur φ eo scilicet, quod uerbosiores sint, dc ad uulgarem consuetudinem magis accommodata, quae ab eo referunturi An non interfuisti forte,uel no commeministi,cum proximis me sibus a Leonello libri fere omnes de bibliotheca necessario instruenda referrentur, ea ipsa recitatione uernaculi sermonis aucto Ies procul a gramaticis cotinedos,& tum praecipue hybernis noctibus cum mulieribus & liberis nostris lectitados,cum aut eosdem amo/ribus lettari,ad miraritie magnifica, aut flagiti j sabsterrere uellemus. Tum Titus,Scio equide: sed non tibi uisum Guarine obsecro, Dantem quam bellissime& intellexi sie, & aemulatum esse poetam nostru Guarinus: Credo uerb no nulla figmentorum genera a poetis sumpsisse, pr cipueq; Virsilio,reliqua aute ex huiusce religionis uoluminibus: ideoq; ita curiosum opus effecisse,iam etsi uulgare,ambagibusq; plenissim v,ut multos diuersorum auctoru latinorum tamen necesse sit cognouisse uel audisse, multasque Christianae ecclesiae prqceptiones. Sed quorsum haec an quia tot iste praeceperit, ut ex ijs,qui cotinue in eo scieti et genare Urleguntur, ubiq; pertractando, minime veru carin

ptim hinc inde colligere detur quod modicis

etiam

523쪽

RIA, LIBER V. 473 etiam diebus fieri potuit . Ita omnia ab eo dicta cognitu facilia sunt apud quencssae poeta

Tum omnino non ignarum, ac religioso mo re uictitantem: ob eamque causam nonnullis

forte doctissimis intellectu dissicilior aliquibus in locis uideatur, quod utroque simul scieti S genere careant.Nam qui maxime poesi uel oratoriae dediti sunt, graecis &latinis artibus contenti,non religiosorum exquirunt instituistiones: in quibus disputandis, praecipue qum ad logicam uel Theologiae nostrae disputatio

Dein pertinent,ita prorius experies,ut 9ui uere rudes sint &indocti, magis qua docti a uulgo scientiores exi stimentur. Sic religioni maxime deseruientes, easdem illas artes nostras, uti suo generi contrarias effugitit: quemadmodum nuper monachum illum uidimus, Dan

temq; ipsum,antequam Virgilium iudicio profundo perceperint: hinc fit ut sententias eoru alieno sensu putent interpretandas .quie peca a Marone prudentissime inexpleta auariti et cupiditas increpetur:ut,Quid no mortalia pectora cogis Auri sacra fames iste tuus imprudenter accepit Quid pro cur,non intelligens a virgilio Quid in accusandi casu positum . Vult enim poeta noster demonstrare, nihil esse tam praui facinoris, quod non a mortalibus per a uariti et famem fieri compellatur. Cui simile est Didonis illud:Improbe amor,quid non mor--.. talia pectora cogis & hunc quoque locum ad ' Dantis morem plerique inepto sensu comprehendunt. Atque illud idem in Bucolicis : Haec Alexi. eadem ut sciret, quid non faciebat AmyntasyDantes autem in suo purgatorio,quod isti tan

524쪽

POLITIA LITER A ti faciunt, intellexit quid, pro cur non cogis' pro eo quod est temperas,uel reprimis, seu frenas mortaliu pectora perinde ac auaritiae aut insania amoris sit, mortaliu animos posse uel debere aliquando compescere: cum id ossicium ad rationem solum pertineat, quam superueniente appetitu illi deponunt: non ad insa niam uel aegritudinem,in quam Virsilius exclamat, cuius propriu est urgere propositum. qui quidem Dantis error,caeteraque omnium uulgariter scribentium delicta nulla magis oecasione contigerint, quam quod plebeiae penitus loquendi consuetudini dediti sunt eius

generis auctores. Errat praeterea & in eo loco Dantes,Hispaniam citeriorem,quam populari mole Cataloniam nominar, cum auaram dixerit,a doctoribus deprehensus, non auaram,

sed narcissima in eam sentem demonstrare uoluisse. est enim perexigui uictus, ac tenuioris quam Genuensis tractus, quod frugibus oleribusq aeque non saturetur. Et miramur poeta

nostrum a quibusdam ita istere cotem ni, qui nullum eius uersum intelligant, nec intelligi

ab alijs uelint: cum qui eum maxime scire iudicantur,eius scripta studiose persequentes,ta Ita peccata commiserint. quos tame si interro ges , quamobrem de auaritiae partibus sic ex posuere,asseuerent ita sese consulto facere, at testante ac praecipiete Marone.Tum Titus: Satis ab eo sentire uideor, praeceptor mi, cum ea

Maronis altitudo, pret statia, maiestas sit,ut ape uulgariter scribetibus non tuto essingi possit: aut certe, ut Macrobius ille subtilissimus inda, tor excepit,tantum aded Virgilium esse coin

525쪽

RI A, LIBER VI. 4ristat,ut neq; maior fieri possit a laudantibus, tametsi peritissimis, neq; reprehendentium im Peritia comminui.sed abeamus.

BRII, MEDIOLANENSIS ORA

TORIS DE POLITIA LITER A

ris,ad pium secundumsummum Pontificem,Liber sextus. Prologin,in quo de ipsius pontificis laudibus, principiss Leonellipraestanti Cr de Q.cur iij historia quaedam inferuntur.

PARS LXV. I G N A M mei Iaboris mercedem adeptus sum, sanctissime Pontifex, si priora forte literariae politiae uolumina tibi placuerunt.nec enim aliter cois tum iri arbitratus sum si uere ipse sis,quem politissimis huiusce disciplinet studijs ab ineuntibus annis eruditu,deinceps ornatu magis auctum nouerimus: cu antehac coeleste in te dignitate no Italicis solu,veru & alijs regionib. inter magnos principes claram magnis quoq; negotijs perspeximus .Quo quidem essectu est,ut ante rioribus quinq; libris hos etia duos libeter adiungerem , in quibus nonnullae super rerum publicarum, Sc disputantium moribus, disputationes egregiae r nec non in primis de Aleis xandri summi resis rebus, earum que scripto

iis Quinti Curtii quibusdam historiae locis mira

526쪽

4 6 DE POLITIA LITER A mira uarietate, quam Leonellus ipse solus omnium excogitauit. Adeo uiuax illius ingenium ab literario munere rarissimς quiescebat,hy- hernis lucubrationibus multum uigilans, scribens, meditans, aestiua tempestate praeter caetera principis ossicia plurimum lectionibus disputationibusq; laboris impertiens. Quid igitur beatissime Pater, si ipsa quoque aegrotatione,de qua superioribus libris memoratum, is

qui liberalibus studijs deditissimus fuisset,nuper legendis auctoribus solertior uisus, apud

quem nunquam thecae calamariae, alternatiq;

librari j,& librorum multitudo deficeret'Nam& diurna cubilia,longae uigiliae, uictus continentia,' interdum solet eruditorum ingenijs

nouas,inusitatas, elegantesve commentati Ones a dij cere,ut alij contra saepe defecerint, uix medicorum praecepta,& familiarium consolationes admittentes. Amicis itaque perς0ntaἈtibus, quid nam potissimu ea ualetudinis inteperie lectitasset: respondit,historicos clariores diligentius tractauisse, Plinium maiorem, Liuium,Salustium,Commentarios Caesaris, Iustinum, sed Curtium quam antea studiosius. Cuius rei causa fuisset aegrotatio,ut de Alexandri morte disquireret: quam repente ob illius fluminis ingressum exanimatus: quanta mox fiducia, an temeritate magis poculum solicitudine plenum a medico sui cepisset: utrum scriptoris de ipso rege,an regis potius ta praesens, in dubio tame euentu,sententia fuisset.QtIan qua non in hac de Alexandro cotrouersia solu,

sed & alijs eius historiae locis Curtium di incebat adeo contraria inter se protulisse, ut pe-

527쪽

RIA, LIBER VI. 0 ne a naturali usu , ipsa quoque rerum ueritate dissentire uideretur,' spectare aliquado ea do sperare allis monstrandi tempore affutura: liquando inter ιο-A

fere styli uideri omnes ueteres historieos atq; mq ityn Virgilium quod mirum esset,cum alij iiiter se pormaxime differre opinentur) minime uero caeteros poetas,tametsi ueteres & eloquentissimos,ad idem horum genus conuenire: sed ariliam esse Terentij Plauti opinionem, aliam Quintiliani uel Ciceronis,aliam Horatij Iuueanalis'; consuetudinem,aliam etiam aliorum: in quibus tamen omnibus ut amoenissimi uireti uarijs &fructiferis arboribus consiti, virgilium Ciceronemque truncorum proceritare, ramorum ordine,tron diu intextura,tanquam geminas cupressos, speciosius eminere. Hic cum omnes eXempla nobis aperiri, remque serio explicari rogaremus,Leonellus sic exor

sus est. c OD INTER OMNES FERE VE/terum historicos, atque virgilium, eadem sit Romani βγsi compositio:atque ibidem de breuitate quadam elegant fecudum morem historicum, ἀd oratorium usum opportuna. Pars L π ULADRςrtore saepenumero potuistis inter

hos,quos modb refereba auctores,cer

tam describedi compositionem, & quas fabrilem formulam esse : nescio an a se ipsis mutuatam,uti fit, cum alijs alium no inuidia, sed fraterna quadam ostentatione nititur aemulari:

528쪽

4 3 DE POLITIA L ITER A is

mutari: an de Romano ita consuetam more perpolite uero non admodum. Qtio in genero asseuerare ausim, inter historicos ueteres atqε

virgilium multis in dissertandi uel effligendi

locis certam inesse ueluti concinnitatem. Ecce

Virgilius: Si Iuppiter unam Esse uelitTyrijs urbem,Troiaq; profectis: Miiceriue prohibet populos, aut foedera iungi. Liuius unam hanc ciuitatem connubijs tandem factis iungi & misceri ait Plinius autor,Cum libeat auibus insidias moliri, aut a Virgilio sustulit, uel e Romano cumulo fuit eloquentiae: ut, Insidias auibus moliri,& fallere uisco. Ide Plinius de foris micis inquit, Humeris obnixas: Virgilius, Obnixe frumenta humeris. Item de iisdem formi conuectant. eis,Conuehunt: Virgilius, Contrectat calle an Ll. io .ca. i. gusto. Caesar de ex pusnatio e loci alicuius, Frumetum eduectu,inquat. Ide poeta,India mittit ebur: Plinius de psittaco, India hac aue mittit. Idem historicus: En unqua fando auditu esse: Virgilius,Fando aliquid si forte tuas peruenit ad aures.Caesar in Commentariis, Priusquam legiones posset expIicari: virgilius, Explicuit legio,& campos petit agmine aperto. uidet irautem quodammodo Virgilius elatior equitare,cum isti pedestres incedant. Caesar legio nes quae uoluere,conscripsit: Virgilius, Transcribunt matres urbi,populumq; uolente. Differunt hic in ossicio uerba,no stylo. Ide in Bello ciuili Caesar, Massilienses tantus luctus in ista adere coepit, ut urbs ab hostibus capta eodeuestigio uideretur. Virgilius de luctu in Diomedem scribens : Non aliter quam si immisisss ruat hostibus omnis Carthago. Poeta de

tauro

529쪽

tauro pulsato, ultaque gementi: cum sequaistur de plagis,& id genus. Caesar de e uteranoarum rebellione, Multa Caesarem commoueis bant inde effectus. Itemq; poeta:Cu uenit aulaeis iam se regina superbis: Caesar,Εb cum uenisset maior natu. & reliqua ad eundem fere contextum orationis. Caesar de Pharo insula, quae nunc Alexandriq coiuncta,Hqc insula obiecta Alexandrino portu emcit nauibus quie tam statione:Virgilius, statio gratissima mersis:&,Statio malefida earinis .Liuius de camelis,Et urbi praesidio estent: Salustius, Urbique praesidio sit. S cum Salustio Curtius, Iustinus, Valeriusque, ijsdem saepenumero exemplis, dicendique tenore conueniunt. Sed uidete L. Florum,quo pacto Liuium aemuletur in principio Operis sui, dicens. Cum non minus opeor precium sit ista cognoscere. quas diceret,Talegenda esse sua perbrevia, quam Liuij maxima,dicentis,Facturus ne sim operaeprectum. Multa sane subijci possent ueterum exempla, quorum aemulatione consideramus, parem inter se ueluti ex eodem fluuio amne que dulci famae orationis emanare consuetudinem . Ita dicenti Leonello cum omnes congratularen tur,Nuvolonus adiecit, considerandum non minus oportere,qui ueterum illorum anterici res, quiue posteriores extitissent. nam iista posteros a prioribus dicendi exempla capere debuisse. Cui Guarinus: Scio id non is nunquam euenire, uidem usque Salustium, praeterea Homerum Sc in grauibus aemulatum : ut in nono libro Iliados, hisce ueris sculis:

530쪽

Achilles Vlyssi & caeteris Agamemnonis legatis ait, se illud genus hominum abhorrere tanquam inferorum aditus,qui aliud clausum in pectore habent, aliud promptum in lingua. Eade Salustius inter principia Catilinari et coniurationis recitauit. Sed nee ista est de latinoisru stylo cotentio,quam nos inquirimus, neq ad imitationem artemq; dicendi pertinet. Plurimum uero politiae nostrae conducit,asseuerate Leonello,ut meliores semper eligamus.Nu quid potius Ennium, Plautum , Nevium,qua Terentium aut Virgilium imitemur φ minime. Nam ut ab eodem principe nostro scienter audistis, haec dicendi cocinnitas seu inter seipsos

auctores accommodata, siue de Romano loquendi more inuicem ita conueniant: nos tamen aut eorum mutuam imitationem, aut i

psius antiquitatis usum ,quoquo pacto liceat, ita sedulo decet aemulari,& prudenter essingere, ad nostramq; dicendi consuetudinem penitus inducere: quemadmodum ex uestimento Prius caligas,demum aut capitis forte tegimeimmutando resarciendoque conficimus,ut de patrio inueteratoque gentium more,unde editi sumus,no barbarorum ritu loqui uideamur. Caeterum ut uoto tuo satisfaciam Carole,Salustium,Ciceronem, Caesarem modico temporis interuallo & uixisse&scripsisse crediturminiet autem alterius scripta prius uiderit, incer tum est,nec ad rem pertinet.nam & scripta ab alio prius edi,ab alio antea scribi uel emenda a

Tipotueriit. Salustius iam quasdam scripserat historias,

SEARCH

MENU NAVIGATION