Angeli Decembrii Mediolanensis, oratoris clariss. De politia literaria libri septe[m] : multa & uaria eruditione referti : ante annos centum scripti, & nunc tandem ab infinitis mendis repurgati, atque omnino rediuiui ; accessit quoq[ue] rerum & verbo

발행: 1562년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

RI A, LIBER. rasone quam uenationis, ut rebatur , accesssset, quo commodius cum eius loci pastoribus colloquium pertent ret, ipsum Comitem ei aliquando dixisse contra armatis equi ribus praecedentem, Non tu hinc abis φ Sciti tu ut tibi res sese habeat φ si quicquam hodie sue alias hic turbae feceris, faciam ut huius loci dieiq; meique semper memineris . ac illa

cum uenationis causam, armaque uenatoria,&eis se pastoribus fretum ostentaret, ut ferarum indicibus,dextera elata adiecisse Comitem fertur : Scis quam pastoribus & uena tione fretus φ Ductor edico tibi, si te hac in sylva offendero posthac, peris i. ut orationis meae seriem intelligas : nihil est quod dicas, Alium quaerebam, iter hac habui. Haec licet populari sermone a Comite Alberico comminata, sic alter refrediens exhorruit, ut non ab homine plebeio, sed prudentissimo

duce ac strenuissimo uiro relata uiderentur. Sane sunt Terentiana praecepta omni homi

num generi perutilia,omni fere negocio con gruentia. Sed quid de Terentio uulgus, caeterisque sentit bonis auctoribus φ ita cum a dolescentia potissime amoribus distrahatur, multi illius aetatis ad ultiores insuper uiride

lusi sunt, dum ea, licet inhonesta , studerent aemulari, quae a Ierentio in bonarum Ierum euentum concluduntur, adeo citharistrias puellas amare, rapere eme Ie, non in

doctorum putauerunt bene ue dictum a Mi tione: Postrem balii clanculum patrem quae faciunt , quae fert adolescentia , ea ne me

caelet, sonsucisci stium . Nam qui men-

52쪽

bio mendosac. DE POLITIA LITER Aistiri aut fallere insueuit patrem,tanto magis audebit caeteros . pulchre uero,led illud deformiter,si tanto magis coram caeteris eorum lasciis uiae, petulantiae q; non puduerit, quam parens facile fert. uerum enim uero Comici longe alia est intentio, materiam naturalem eligetis, moxumq; communium,atq; ita uersatilem, perinde ac muricem ferreum quacunq; ieceris stantem,ut omni aetati ac humanitati queat accomodari. Est apud me libellus dictorum in Terentio Plautoq; notabilium, cum lego non pu quam non de Charino,uel de Chqrea, seu Pamphilo, aut Parasito,uel Eunucho: nam quid de interloquetium nominibus curem ' nisi quod uocabula graeca alia gratia salutetie,alia amoralium negotijs tractare uideor, in quibus de re pariter militari, ipsa'; strategemata percipi possint. Quod si quis mihi forte recitet, Dum animus in dubio est, paulo momento huc atq; illuc compellitur:aut, Ingenium omnium hominum a labore procliue est ad libidinem .ueI. Homo sum, humani nihil a me alienum puto: siue, Ita esse comparatam hominum natura omnium, aliena ut melius uideat ac iudicent qua sua. Sunt autem huius generis & ponderis apud Comicum infinita : non quidem inter seris

Ilos amatoresue contentiones audire uidear,

sed de omni hominum senere naturas &rationes afferri. Quid illud admirabile φFIomo homini quid praestat φ stulto intelligens quid

interest Nam quantum imperator imperatori praestat, rex regi sed me continebo, ne de comoedia disputans,in trascediam uertar immoderatius, ut Donatus ait,qui quan-

. quam

53쪽

RIA, LIAE R I. 2squam admoneat in comoedia, mediocres duntaxat hominum fortunas uersari, paruos im-Petus leuia pericula: tanta tamen in huius Comici insinuatione essicacia est, ut de maximis smul rebus possis & uaria saepe ratione con cipere. Itaque stylus eius uolubilis interdum,

nonnunquam constans, multicepsq;,non exquisitus,elegans tamen &suauis : non uenu

sius lasciuusq;,formosus uero,cotinens & grauis. Ad hoc iuxta naturam scribere Terentiu, uel ex hoc intelligas, cum Demeam rusticum& durum semel induxerit, se contra natura facere, quod Syrum blande alloqueretur, cum proterve ut assueuerat, compellare debuisset. Illud profecto oper preciu est cognitu in carmine trimetro iambico, tantam oratoriae fa cultatis industriam seruare, nec inficiante Donato,ut in laudando,criminando,cogratulan-dO,expurgando,cosulendo,simulando ac dis

simulando, iste sit poeta solertior. Videtur apud mediocriter doctos facile intelligi posse, quod idem de Marone ferunt, ideoq; communiter ab omnibus fere ludi magistris lectitantur:sed nisi Donatum prius euoluerint, quanquam & in eo multa deficiunt,aut Graecorum poetarum familiaritatem,rhetoricael artis Mfgurarum cognitionem habuerint,eum penitus no intelligant. Idem in ossiciorum libros dictum uelim, quorum supra mentio facta: sed de Ciceronis praestantia multa dicenda foret. Est enim id opus naturae simul Muirtuti consentaneum,hominem ad optimos mores, ciuiles & imperatorios pariter inducens: quod arrogantiam,ambitionem, ac maxime solitudi-

54쪽

M DE POLITIA LITO Aisnem ut offici js inimicam: ad hoc seu auariti 1 seu profusam largitionem non liberalitate tamen docet effugere: praeterea rem uxoriam cRrare, familiare ς familias auget e,honores, magistratus plebeiosque fauores sine inuidia ac quirere. Cuius disciplina a Terentiana tamen differt, quamuis uterq; in morali philosophia plurimum polleat: quod Terentius callidiore fieri docet, & in qu rendo tolertiorem, quod ex illo praecipue dicio colligitur: in escare ne . scis homines, nunquam rem facies. quo mihi Terentius familiarior existimatur, & in perdiscendis gerendisq; mundi uicissitudinibus accommodatior, cum mortalium genus considero in uitia pronius, apud quos rapere, fallere, per libidinem cuncta agere frequentius est: dc illud ab eodem in meretrice dictum nihil praeter precium dulce est e,quam quod de duobus honestis, quid honestius cogitandum . nam da utilibus ita utilius existimatur,ut eodem teste Cicerone utilitate omnes expetamus, ad qua toto impetu rapimur,adeb ut Terentii doctrinam Diogenis praeceptionibus rectius com pares. plurimosque sibi obsequentiores inuenias:de officijsueto Antipatri doctrinae,eique

consentaneos bonos uiros rariores. Praeterea

hoc in loco si uultis a me quam breuissime depraestantissimorum numero concludi, Virgilium semper dixerim,Terent tu,Ciceronemq;. Sed Ciceronis multa sunt opera,omniaq: per utilia,atq; Salustium excellere. de quo historico plura a nobis alio loco dicenda, quo caete ros liberius prosequi ualeamus. Neq; enim fere praeter hos quatuor alij ab eruditi ssimis

55쪽

tur,quo bene memineritis, in aliorum aucto rum lectione non eandem ubique seruari proaprietatem Tum Felirinus:Perge,quaeso Leo nelle,reliquos etiam nobis enumerare, quandoquidem ex Thoma tuo Reatino abs te nu/per nostro ordine donato, memoratiuam arte

didicisti, ne tanquam in pauperis domini bibliotheca commoremur. Sequar igitur, Leo qnellus excepit, numerum in catalogi speciem recensere,qui bibliothecam instruant,& a poetis rursus incipia. Opera Ouidij, maius meta morphoseon,& minora cuncta habenda sunt. Maius si quidem ad omnium pene fabularum cognitionem, quas & philosophum & orato rem scire non inutile est. Afferunt enim fabularum recitationes, & ut AE pi Graeci sunt, in

ter grauium sententiarum commemoratione, uoluptate aliquando,liberioremq; nobis aperiunt beneuolentiae capessendae occasionemrminora aute ad carminis instructione. Deniq; scde Ouidio,ut Terentio modo dictum,intelligamus,non ideo perlegendum, ut ardentio res in libidinem essiciamur.ipse satis enim est

sibi,quod exilio poenas luit. Sed quis lege det

amantibus ἶ imo uero per eius promptissim poetae familiaritatem carmina sua saepe canta do,& ipsi uersus componere moneamur. Sed hoc a teneris annis experiendum .nulla certe a magistris metrificandi doctrina dari potest huiusmodi sedulitate praestantior. Subinde omnia Horatii opera tenenda sunt. non eandem habere uidentur Camoenarum dulcedine aetate nostra elegijs & heroicis tantum assueta, li'

56쪽

x3 DE POLITIA LITER AMeet priscis forte temporibus ea Lyricorum genera summe delectarent, qu'd ex Martialis e tiam carminibus comprobatur. Sed ad poeta erudiendu siue eum qui poeta fieri cupit, plurimum confert, praecipue de poesis artificio ad Pisones. Utitur&ipse epithetis, quae nos adie tua dicimus, gratiosis atq; facilibus. Eadem

fere epithetorum comoditas ex tragoedijs Se necae decerpenda . neque enim idem Seneca fuit, quamuis ambo Cordubenses, qui moralis philosophiae opera conscripsit, ut multi opinantur nominum similitudine decepti nec styli disserentiam aduertentes. At Martialis duos inquit Senecas. Iuvenalis Satyricus ut h/ben dus est in bibliotheca, sic etiam intelligendus. Turpe quidem uidetur, plerosque multa scientiarum genera profitetes, eum ignorare auctorem celebrem, sisertissimum,acrem facetishi-mu,ac in philosophia morali copiosum. Acuit

enim eius lectio uehementer ingenium, uirtutem excitat, mentem eleuat, uerae laudis gloriam, & nominis claritatem primis nobis comedat: nec minus in humanis negociis quam Terentius instruit, solertesque reddit &indu

strios. Nam in primo statim limine uigilans,

ardensq; praeceptum. Semper ego auditor tan

Iam nunqua ne reponam φ Ad id enim uidelicet laboris nostri summa contendit, ut ne no

his ipsis latis continue discendo legendoque, sed alijs tandem scribendo, nouaq; fingendo prodesse ualeamus. Denique etiam Pertio deis lectabilior est ipse Satyricus, in eoq; orationis genere longe copiosior: quem si Quintilianus ante eum natus agnouisset, de Persio creditur nullam

57쪽

RIA. LIBER I et

nullam forte mentionem editurus. Caeter ob potentiorem in uitia dicacitatem,non publice adeo legendus, sed in bibliotheca tracta isdus est Si qui uero Plautum praeter Terentiu' diligunt,non temere faciunt. habent enim maiorem Ied laxiorem, & si dici fas est lasciuiore quam Terentius eloquentiam, habent iocos plurimos & sales. vix in Terentio aliquando ridetur, quoniam ludos eius &risus perinde

ac idem ipse si histrio iniecta quadam calliditate reprimit: in Plauto autem tot facetias Sclepores inuenias,ut sqpenumero ridere neces se staverum omnia Plauti uocabula non sunt imitanda, quae decentius Comico stylo conueniunt. Terentius ad imitatione aptior est, quoniam iniebus communibus communi quoq; sermone fungitur. Plauti aetate hac uiginti comoediae possidetur, cum paulo antea uix octo legerentur,& eae non omnino perfectae: qua

rum AmphiciIonia, Aululariaq; ita uulgatae,risuq; completae sunt,ut quidam eas memoriter recitarint: tum Captiui, Asinaria, Miles gloriosus,& paucae gratiores habitae,&eae pariter non ubique perfectae. Tullius Truculentum, Pseudolumq; commendat. Terentius, Commorientes, qua fabula adhuc caremus. sed in qualibet multa sunt iucunda. Statius pariter in familiaribus com plectendus est, dc Iuuena lis praecipua commendatione, qui de Romarinis in eum plaudentibus dixit: Curritur ad uocem iucundam,& earmen amicae Thebaidos, laetam faceret cum Statius urbem.&Virgilia ita quoad potuit imitatione, quanquam non tam stγlo quam materia secutus est,ideoq; inferiora

58쪽

ιο DE POLITIA LITER A feriore lyra. Huius duplex opus: Thebaidis maius,& minus Achilleidis, multae delectationis opusculum: ergo & Tibullus itidem, licet in pentametro luscipiendus est, quonia ab Ouidio celebratus: decet enim eosdem & nos ha- 'bere commemorandos, qui ab antiquis laude dignissimi exculti sunt. Celebrantur & Catulinius, Martialis, Propertius, Claudianus uterq;s

cuius minus opus de raptu Proserpinae no in iucudum . nec omnino Lucanus excludendus

historiae Romanae dignitate, Lucretiusq; antiquitate uenerabilis. nam de nimia Ennij antiquitate, seu styli eius ratione satis notum: ca interos uero, quos non cotemnendos ponimus,

ex ijs dicimus, qui facile reperi utur. nam Mar sum & paucos,licet a Martiali commendatos, quis familiares habeat,uel ad bibliothecam replendam, magis quam polienda opportunos arbitretur φ ut Gualterium de Alexandro, qui Curtium superasse credidit, cum sit inferior:

ut Auroram atque eius generis auctores,quorum ideo nomina nunc omittimus, ne uel in

.uidiosa quibusdam, uel certe nobis ridicula sit recitatio: quos ita cotinendos intra bibliothecam Veronensis noster instituit, ut cum opus foret aliqua do minoribus amicis libros comodare, ex eoru grege no immerit 6 mutuemus. AB EODEM LEONELLO, DE eloquentiae studijs, praecipue ex Tullianis operibus rutepistolis,orationibus rhetoricis ad Herennium, ac geminis oratoribM. Pars IIII.

CVoniam uero de poetis apud Latinos satis dictum, ad caetera eloquentiae studia proceda

59쪽

it damus. Iam primum enim nulli dubita, om/nia Ciceronis opera commodissima, quod in eis sermonum proprietates obseruantur. Vninde Quintilianum sapienter admonuisse con stat lium se sibi profecturum scire, cui Cicero ualde placeret. In primis igitur ad perdiscendam tabellariam elocutionem , Epistolae familiares perlegendae.Elocutionem uero eam diiscimus ipsius ore magistri, quae in uocabulorunon solum expolitione consistit, uerum etiam colligatione seu dispositione partium orationis. Quippe cunctos licet 'Dictionarios euol- Alij dleuthio Uas,nequaquam tamen sermonum concinni- ctionaria. sed

talem excipies. Ergo epistolae simul addis et utrans barbadae,non uocabula singillatim inquirenda. Est autem apud Tullium epistolaru usus longissio mea communi apertaq; scribendi consuetudi Q ς;. ne dis entiens,& qui nullis sit concionariae o rationis partibus obligatus: ut exordio, divi insone,& id genus. Falluntur namque arbitrantes,ut sunt paedagogi plerique, epistolam non Ornatissi me coponi,nisi oratoris exordio pret- fulgeat. In quo genere sunt Cassi odori episto. lae,qui Boetii quoque temporibus atque ijs de uixit auspici j s. Sunt & nonnullorum epistolae ita principioru ambagibus inuolutae, ut quid ipsi sentirent, fortasse nescierint: sed Tullianae

Plinianaeq uideantur, in quibus a narrationafrequetissime statim incipitur, ab exordio au tem rarissime. Quarum quidem Tullianarum nonnullae pulcherrimae, aliae etiam interpositionibus graecis adornatae, praecipue ad Atti

60쪽

DE POLITIA LITER Α- ει nostri librari j eas dictiones aut corruptissime scriptitent,aut inanes relinquant. Caeteruin omnibus Tullianis epistolis certissima exepta sunt conficiendarum eleganter epistolaru : . quo magis illoru di1ciplinae reprehendendae, etiamsi uictus causa committerent, qui proporpylaudiuer sitis in ' epistolandi uel ornandi genere qui bum nouitate busdam effiguratis gradibus, quasi memoriae fugiendam. artificialis imaginibus ita sese facturos pollice' tur,ut breuissimo itudendi labore omnem penitus oratoriam artem exhauriant. Hoc uero

est uelut rudes adolescentulos in Tullianis artibus non expolire, sed expilare. quemadmodum ex aliena prouincia praecones quida plebei superueniunt, bullatas literas magno populi concursu prae se ferentes, alios autem me cicinarum genera profitentes uideas: quorum alteri omnium animas delictis & poenis absolutas,ad coeloru reῖna transmittunt: alteri omnes corporum debilitates protinus ablaturos persuadent,cum prius e stolida plebe pecunia sint emuncturi. Itam nisi familiares Epistolas sedulo usu perceperis, ex eisq; passim decer pendo & aemulando quotidiana exempIa tentaveris , frustra Sophistarum opem implores, in arbuscularu picturis rhetoricales nidos redificantium. At enim quas ad Atticum & Quinis tum fratrem separatim edidit, non tam ad scribendi instructione necessariae uidentur, quam . temporum illorum cognitionem, prqcipue ad Ciceronis rerum historiam accommodatς. Plinij minoris epistolae, quarum nuper centu Sc. uiginti quatuor cum prioribus inuentae:&panegyris, quam de Traiani laudibus ediderat,

SEARCH

MENU NAVIGATION