Angeli Decembrii Mediolanensis, oratoris clariss. De politia literaria libri septe[m] : multa & uaria eruditione referti : ante annos centum scripti, & nunc tandem ab infinitis mendis repurgati, atque omnino rediuiui ; accessit quoq[ue] rerum & verbo

발행: 1562년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

RIA, LIBER I. P

rum ueterum uarijs opinionibus, ad unam sese tamen sententiam tendentibus: er de moralis philosophiae libris opportunis,nec non de ueterum commentatoribuas scipiendis,ac nouis Dictionariis omittendis. Pars VII.

HActenus de eloquentiet historisq; libris.

quos opportunos magis existimaui : ad moralem accedo philosophia,in qua nominus Ciceronem nostru , quam in orationis elegatia principem arbitramuta enim uero plurima & in primis hoc in genere graeci philosophi scripserunt. Quorum seu ipse Plato seu Platonici principes, & Peripateticorum

Aristoteles,cuius extant diuina Ethicorum MPoliticorum opera, multa quoq; hic noster Graecis ita aemulatus est, ut ab eis inuenta meliora reddiderit,qui etiam per se sapientius excogitauit: & cum modo de libris Officiorum mentionem faceremus, demorali simul philosophia ratio coepta fuit,a naturaliti ordine mianime discrepante. In qua facultate si qui sunt, qui Senecae moralis opera aut prae ponere aut conferre audeant,eos arbitremini Tulliana uolumina non tractasse.Nam per Deum immor talem, qu* xandem Senecet doctrina est Omieto autem h; ne diuinum de Officiis librum,cu rori sene 'Ciceronis disciplina comparand a: neq1 uero . . 'contenderim,ad eosdem bonorum fines, eo qμ demq; fer ambos limite non peruenire. eon- dimon σ coaCurrunt enim conueniuntque non ueterrimi parassia, pro solum,sed Academici etia,Peripateticiq;. Hoc comparare.

72쪽

42 DE POLI IA LITER A is idem in c*teris omnium philosophinam moralium iudicij, qui licet aliquado sermonibus

contrarij uideantur,ad eandem tame fere senistentiam ,eundemq; finem rediguntur. Compa. rationem prius, deinde conclusionem breuiis ter apponamus. Stoici quidem,quorum Socrates maximus, bonorum finem in honesto, hoc

est, sola uirtute constitust, boni nihil asserenistes dii si decorum: quod ipsi tamen honestum, idemq; necessarium esse uoluerunt: nihil mali nisi turpe,quod idem inhonestum, seu praeternecessitatem appareret. Aristippus & Epicurus in sola asserunt uoluptate, quod horti diu a primo auditu est: ac Hieronymus Rhodius in doloris carentia,Carneades clarissim iis in naturae bonis quibusq; maioribus: Peripatetici,

in quibus ut diximus ) illustrior Atistoteles,& antiquiores Academici, quorum Plato NXenophon praestantiores,bonorum tria genora distinguentes .unum animi,idemque sublimius:corporis aliud, & id mediocre: tertium. in externorum bonorum commoditate, utiq; remotius & quasi alienum existimarunt. Di . Nomachus&Calliphon cum honesto uoluptatem ligauerunt: Diodorus Peripateticus doloris carentiam cum honesto. Hae sunt philolophorum fere omnium sententi de summi boni finibus . nam de reliquis tenuissima est auctoritas, quas si divisim colligas, prima specie longius dissentire uidebutur . Inuicem tamen hoc pacto concluduntur, siquidem a Peripateticis Stoici orationis stylo qua re magis dissentiu t,bona animi quae potiora sunt in nonesto statuentibus.nam cariera, quq ab ijsdem

. bona

73쪽

bona sentiuntur,Stoici commoda dicenda cesuerunt. At ij,qui bonum in uoluptate consti tuum,eam tam euoluptatem animi potius delectationem qua corporis esse uoluerunt,cum Epicurus ipse in eo genere princeps, mortem&cruciatus pro nihilo ducat,minimoq; cibi Apotus alimento corpus esse contentum: cuius

sentetia a Stoicis nihil differre uidetur. nec ab re Seneca multis in locis extollit, quanquam Tullio uoxEpicurea de uoluptate inhonestior uisa,ac multo minus Calliphonis, & Dinomachi uoluptatem ' iungentium.Diodorus Rhodiusq; paulo magis amouentur, boni finem in

doloris carentia terminantes,quo humana fragilitas carere non positi. Carneades a Peripateticorum consensu non longe abest,ean defere boni definitione examinans . quibus coclusionibus satis mihi persuadeo,Senecam Stoicua Tullio in bonorum circuitione non dissentiremeru in philosophicae disputationis praesta tia,Orationis grauitate, ornatu & copia haud minimo distantem interuallo. Non igitur Se necet uolumina cum Officiorum magnitudine comparada,quae uix queat cum libellis de Amicitia &senectute, paradoxisq; contendererueruntamen intra bibliotheca Neronis praecipue commendatione,cuius nobilis praeceptor extitit,& alterius Senecae tragoedi consanguini a te recipiatur,tametsi ab A. Gellio auctore peritissimo,e praestantium oratorum concilion orationis causa proijcitur. Quid uero dixerimus de ipsis bonorum &malorum finibus,de Tusculanis quaestionibus, de Academicis, de

Leaibus de uirtute ad Hortensium φ Quid

autem

ciceronis loco

lutuo, non ciuirtute.

74쪽

mlinates pro desectati

44. DE POLITIA LITER A autem aliquanto subtilius de natura deorum, de fato,de diuinatione Quid de caeteris operibus in hoc genere, uel barbarorum immanitat uel certe luperiorum incuria perditis, prae

sertimq; de Republica sex libris in quibus, ut

existimo,ipsam Platonicam politiam, hoc est, ciuilitatem superare debuerit, non ipse a Platone superari. Ad haec,qui Columellam, Catonem,Varronemq; in agri cultura, seu alio scribendi genere commendant iam enim ad naturalem descendimus philosophiam) non in inscite faciunt,ueteru stylo delectantes. In quo genere sicut quidam recentiores extitere, stylique inferioris, ut Albertus quanturnius maximus,Crescentius,& quidam alii: ita inferiores apud hos reputandi, minus ch bibliotheca nostra neces riirex quibus tamen Vitruvius de Architectura,rei novitate. styliq; sonoritate desinentius,non omittendus.Fertur & Archimedis opera traduci a Ioanne nostro Auruspa,cuius seu graeca seu etiam latina uidebimus,non dubitatur in eo artificij genere nihil tam prae stans inuςniri Sed a nostrae bibliothecae libris videmur ad mathpmaticorum scientias excedere: qtiorum est praeter haec d e geo me tria in ri th metica q: cognolcere. Ad naturale igitur, ae masis nostram redeamus: cuius lonae essulget felicissimum opus, ingens & laboriosum

Plinii naturalis historia inaretis styli disertissimi, multaque antiquitate redolentis. Quod ut correctissimum haberemus, nouistis omnes,

adiutoribus V ropense& Victorino familiaribus nosti is, qu lato cum studio ex remotis etiam nationibus multorum etaimpla conquisierim s

75쪽

A, L I B E R I. 43lierim.Is,in quam , Plinius mihi uidetur quasi

aliorum on iniuria tommentator, qui in eo genere scrip erunt. rum Felirinus: Quod si eius omnes historiae omniaq adessent literaru monumenta, quorum distincta mentio est apud

Plinium nepotem,non minoris certe admira

tionis existeret.Leonellus excepiti. Quid si etiam Pompei Trogi reperirenturi Sedis de Ρliis

nio maiore locus monuit,ut de commentato

ribus pariter diceremus super praestates auctores.sunt enim qui ' scunq; ueterum, nouos etia expositores seu dictionarios studiose perisquirat.sed hoc est ignorationem profiteri,eo que magis cum ad deuias librorum per circuis scriptiones, & imperitorum praecepta decli nant, rudibus & praedagogis, imo nullis conis uenietia,qui maxime cupiat erudiri mam qua percipiet quis piam utilitatem eX praeceptori bus uocabula describetibus, quorum proprietatem non intelligantynec an graeca seu latina sint queant iudicare tametsi dicant, Hoc aut

illud graecum est. an scilicet graecum est, & ab his magistris intelligitur,qui aretalogus ita e

nim est apud Iuvenalem)pro sermone mendaci interpretatum uelint & omnes quos modbretuli,idem errantes asseuerant rimo &ubicunque eandem in tali sermone expositionem ad Derteritis,eius libri auctorem,& Papiarum,&Catholiconum graecὶ dignoscatis .na quid areta uel arete, quod uirtutis nomen ab Homero uxori regis Alcinoi concessum est,cum mendacio proprietatis sit habiturum polim siquidesermo siue logus Vlyssis apud Aretem med

existimari, non autem aretalogus sermo men

76쪽

6 DE POLITIA LITER A dax exponi.Ita ab uno crimine & multa ui sa percipias. In quo praeterea literarum ordinusermones a se dispositos censeamus, quorum principia nescierint,si cu aspiεatione,uel nulla debeant annotari .nam indifferenter posuerue ipsam pariter K literam, quq apud Graecos pro C sit,in alphabeti ordine distinguentes, alij in Rittera,alii in Clitera numerando. Ita cum ineptijs erroribus q; ea sint plena uolumina, non ego perquiram potius,quam Donatum &Seruium Priscianumq: grammaticos eruditiores, nec potius quam Marcelli Festiq; di sertiora documenta. nam de Auli Gellij praestantia satis innui, cui Macrobium M in eodem commentandi genere , si qui ueterum optimi sunt,

associamus.

AB EODEM LEONELLO DE GRAEcRauctoribus,qui magis opportgni, praecipue de Hoamerica Virgilianaq; maiestate. Pars v III. CV m autem de Homero nunc agendum sit, & in poetis supra praecipuam

Horatis mentionem expresserimus, recordemur ab eodem nobis sapienter praecipi, Exemplaria graeca Nocturno uersanda ma Ia uersanda diurna. Iam enim in primis de Numeris extatis, babent co- spicit.Enimuero a Marone satis constat ea gradices impressi, tia Musaeum omnibus antepositum, no quod Aene.lib. Homero fuerit elo quetior sed certe uetustiore quem

tem susspicit A

Homeri excellentia Inter nos agi potest,odoctissimi uiri, quemadmodum a Virgilio de Musaeo apud inferos : Medium nam plurima

turba Hunc habet ata: ' oculis extantem su-

77쪽

RIA, LIBER K

graeci deinde poetae contemplati, uersis candi principem, S fingendi poematis magistrum habuerunt. Quo creditur a Musis nomε accepisse,cuius adhuc extant opera de nobili

bus illius gentis amoribus. Quoru & illa sunt Virgilij : Quid iuuenis,magnum cui uersat in Ossibus ignem Dirus amor Quo magis adnitIor eos, ta quidem eX nostris utriusq; linguae scientiam profitentibus , qui de Homeri uita scribetes dicere ausi sunt, Ennium poetarum fuiste uetustissimum, nec Linum Orpheum ite poetas in reru natura unqua extitisse, idq; teste Aristotelera Marone nihilominus,ac summa cum ueneratione in Bucolicis celebratos, cum iidem pariter de Homero scribentes, si leotio non praeterierint,eundem a natiuitate cae

cum illiteratumqbuisse, heroum gesta palam

modulari solitum, ut fit, uulgari cantilena, ex quo Athenieses curasse,ut literis deinceps poetarumq; carminibus erudiretur. Quorsum ista conclutio ipsi magistro contradicens,nisi uti dem falsum proposuisse fateatur, qui Homerum antiqui istinum omnium esse contende Tet,eundem aliorum poetarum carmina didiis eisse Qui profecto ut ea de tempestate ac multo supra esse debuerint, ut si non Homero superiores,non tamen inferiores aetate dici meis Ieantur. Ergo sapientius a Virgilio, qui Musaeum ante omnes praedicarit: sapienter etiam ab Horatio, Sic honos'nomen diuinis uati bus,atq; Carminib.uenit: post hos insignis Homerus, Dircqusq;.quorum testimonijs liquet, ante Homeru alios poetas floruisse.Hqc deHomero Musaeo qui uetustior: nuc de eode Homero

78쪽

48 . DE POLITIA LITER A mero Virgilioque,in eorum praestantia quid ii

descripserint,examinemus. Sic enim pro Marone libellis suis edidere: Virgilius Pieridum amor & deliciae,cuius uersibus nil uberius. nil splendidiusq; & elegantius nedum inueniri, sed ne cogitari quidem potest. Cernitis iam, o

doctissimi,in summe laudando praeceps Sc remissum Iaudationis genus. Dum enim attestatur, nil uberius,splendidiusq; & elegantius excudi posse: relinquitur ex hac coparatione suis Perata,quicquam tame ex alijs auctoribus uel esse, aut inueniri posse, aut cogitari tam elegas tamq; splendidum, licet non elegantius neq; spleaidius.Eneruatum sane & exangue in praecipua comendatione genus. Additur uero Homero aetate inferior, eloquentia par,et ii quida Graeculi id neget. Erant & alia de supremis in Maronem laudibus dicta. De Homero autem sic scriptum ab ijsdem cernitur: Vellem Homeri poemata,seu mauis picturas intelligeres. Iahoc ineptum est, ut malim Homeri poemata picturas dici, quae ipse no intelligam. ergo magis uel potius,non mavis dici debuit. Sequor Ordinem: Demum ad Maronem aciem in te deIes,uideres omnia furto subtracta, nihil tam εad illam coelestem harmoniam posse conferri. Quid haec tandem sibi uult de Homero Maro neq; comparatio 'nonne haec illi facetiae persimili suis dare: nec dare enim uis in altera par te, Virgilius Homero par dicitur eloquentia. In altera Homero asseritur nil posse comparari.Ineertior fio, quid teneam nescio. ergo cum a nobis nonnulla superius de utroq; memor

ta,rursus &haec de Homero breuiter subi j cie

79쪽

mas, qua do nuclocus est.Eius opera duo sunt maiora.Ilias de Troianoru Graecorum q; bello magnificentius: Odyssea,deVlyssis erroribus, styli eiusdem,sed materiae paulo depressioris. Ferutur & eius ingenij iuuenilis minora fuisse hymni deorum,seu diuin et laudationes,quemadmodum state nostra Pontanus pentametrice diuorum laudes cecinit. Itemq; Batracho myomachia,iocosum opus,ut poetae iunioris a iuuene quodam Carolo Aretino heroice tras

latum.De quibus opusculis si quida forte dubitant ea Homeri non fuisse,quia snt styli paulo inferioris: dubitari quoq; possit, Priapeia,

Copam,& nonulla eius generis a Virgilio prodita, quod caeteris eius operibus loge sint ali ena.Sed ex hac IliadeOdyssea j satis liquet,Maronem nostrum ueluti exemplatibus, exepta

sumpsisse, quibus de Augusti laudibus insinuado Reneae errores, bellumq; Troianoru curri Τurno meditaretur.quanquam virgilius praeter Homerum in AEneida plures etiam graeco. rum &latinorum scriptoru sit aemulatus,nota omnia ab Homero furto surrepta,ut idem cri minati conatur. Sed Apollonium praecipue in Didonis amoribus,quae una virgilij pars praestantissima existimatumcaetera uero in omni

bus libris a Virgilio posita, ta a seipso sunt pulcherrime,quam aliorum exemplaribus aptissime constituta, sed ab Homero tamen electissima.Hanc praeterea Homeri laudem Donatus uult esse praecipuam,illum caeteris post se poetis utiq; fontem extitisse. Quem ergo mare uastissimum potius dixerim , unde figmento Ium uarias rationes exciperemus Sed adebd Homea

80쪽

Homerum Virgilius praeter caeteros aemu Iatus est,ut apud latinos quod notissimia, apud graecos quod admirabile,quantum Maro, nemo tam perfecte effinxerit. Neq; uero Seruio

prorsus assentiam, Virgilium iactanti Homerum longo interuallo prosecutum,si ea de catlsa dixerit, quia de coelicolum c5slijs,diuortiq; uulneribus nouum dictu,ac de omnibus bellicis monumentis & caedibus, caeterisq; uel ad

regios mores uel ciuiles, ac nauticos pertinentibus, no tota Virgilio tractata sint: sed cuius modi picturae,ita no de omnibus, quae uel priuatim fiunt seu publice dicuntur, poeta noster

recensendum excogitauit: ut Homerus graecorum more dice dico piosissimus qui mulierum etiam salsamenta & pultes in herosi gesta contulerit: sed ut quam pulcherrima uisu, magnifica auditu, dignissima relatu forent,nec minus ad naturam accommodata demonstrauit: sicut in floribus apes, quos licet omnes circum uolant, non ab omnibus tamen, sed electissimis nectareos rores excipiunt. Itaq; nihil eme . . datius Georgicis uideas in omnibus seu grae corum seu latinorum poetarum operibus: siue ut magnificentius dicam, nihil tam emen datum, nihil tam . breue, iucundum copio sumq;, quam Bucolicorum opus: nihil tam excellens quam Mneida . Verum longior hac in parte sum. Post Homerum inter Graecorum poetas habendos Apollonium, quem modo

attigi Argonautico: Pindari,Euripidis,Sopho clis opera minora,& fabulas aesopi satis existimo. sed hoc opusculum in soluta est oratione, alias imius,alias minus inueni cur. Na de Graecorum

SEARCH

MENU NAVIGATION