장음표시 사용
161쪽
retur, animadvenerent, armati audacia, libertatis asserendae consilium capiunt. Ducem Bragantiae, Regem consalutant, qui sibi nomen Iohannis IV. indidit: ejus avia olim etiam cum Philippo
II. de regno contenderat. Graviter ab Hispanis offensum est in eo, quod Duci huic in tempore haud occurrerunt; cui nempe tam speciosum in istud regnum Jus competeret, quive in magna apud Lusitanos auctoritate esset, & quanam Po iugalliae partem proprio Jure obtineret. Dum gravissimo cum Gallis, Batavis, & Catalaunis bello Hispania distinetur, satis Portugalli spatii ad ressitas firmandas habebant. Ii Hispanorum jam imperio liberati pacem quoque cum Batavis Componunt, iis conditionibus, ut quod quisque occupas set, retineret. Sed tamen haud diuturna pax fuit: posteaquam quae a Batavis in Brasilia obtinebantur oppida ab his ad Lusitanos defecerunt , quin rum in ditione antea fuerant: quod quum Ρορο iugaliorum fraude factuin esse, Batavi dictarent, hi ea re adducti bellum illis denuntiant. Et quanquam Brasiliam relinquere Portugallis necesse habebant, iis tamen multa Indiae Orientalis loca ubcissim eripuere , Malaccam, oppida in ora Eeylan insulae polita, in littoribus item Coromandelico & Malabarico, Cochin, Cananor, Cran ganor, aliaque oppida: & prope erat, ut ipsa etiam Goa eos pellerent, nisi pacem cum hoste stetis.1ent anno cI I eLx I. Johannes IV. de Titanno Ailansus c13 iactar. Regno filio adhuc impuberi, cui AI-mnsus nomen, relicto. Regnum interea, dum filius adolesceret, a matre bene administratum est.
162쪽
DE PORTu GALLIA. III& Gallus pace Pyrenaea neglecta permisit, ut
Lusitanis Comes Schombergius aliique Complures operam militarem navarent : ii praeliis nonnullis factis Hispanorum vireS vehementer amix runt; praecipue ad Extremos & Villam Vitiosam oppida. Pacem tandem,anno CIDI CLXI IX. Hispani,
Gallorum armis in Belgio impetiti, a Lusitanis expetunt: nec isti alieni a pace erant, quod si fieri uI-la ratione honesta posset, bello diuturno defungi cu-Piebant, ea pacificatione Juri suo in Portugalliam renuntiarunt Hispani. Interea adolevit Alsonsiis, ii mo ferus, & eorum, qui Petro fratri student, elogio
pessime moratus: is tenera aetate animi corporisque viribus morbo vehementer amictis, adRegnum Juxta ac Cormugium ineptus est redditus. Regnum
matri ereptum occupat anno CIOIDcLXVI. eaque
paulo post moritur: ipse Principem Nemuriensem e familia Sabaudica matrimonio sibi Iungit. Ea quum sedecim omnino menses cum eo fuisset, in coenobium se recepit , & ut matrimonium dissolveretur, postulavit anno cI IOcLXVII. non impotentiam solum Alsonsi causata, sed & uod eam ex amicis cuidam prostituere in animo habuisse dicitur, ut herede suscepto Regnum sibi in perpetuum stabiliret. Tum vero simultas Regem inter & Petrum fratrem pridem enata usque adeo inflammata fuit, ut hic, nisi fratri ejusque familiaribus occurreretur, salvum se esse haud posse existimaret. Itaque Primoribus sibi ac plebe conciliatis fratrem ad Regnum in se transferendum adigit. Alinsus contra bis centena & χ-ptuaginta librarum millia pro annuo stipendio sibi reservavit: domum item Bragantinam cum omnibus qui ad eam pertinent fructibus. Petrus amyrarustem repudiato Regio nomine Principem Portu- galliae & Alsonsi fratris, tanquam ad Regnum minus
163쪽
Prineeps nus idonei, vicarium se appellari praecepit: na- P0 kvgyi tris quoque conjugem rogatu populi & Pontificis concessu ducit. Alsonsus, ne quid rerum novarum moliretur, arctissima stipatus custodia in Terceram Insulam mittitur. Regnum adhuc quidem Petrus quietum admodum & populo applaudente gessit. .esta g, 8. Quod reliquum est, degentis terraeque ge-ziea. nio ac viribus pauca memorabimus. Hispanis sa- perbia atque animi elatione pares Lusitani, prudentia accircumspectione inferiores esse dicuntur: rebus secundis securi, advertis praesentique periculo temerarii & inconsiderati. Imperium plerumque severe nimis ac crudeliter exercent. Avaritiae lucroque deditissimi pecuniae corradendae causa omnes mundi angulos perreptarunt. Sunt, qui eos improbitatis ac malitiae incusent , quod quidem vitium ipλrum animis contagiosi sanguinis Iudaici permistione astrictum esse dicitur. Frequens alioquin pro terrae magnitudine gcns, & hominum multitudine satis conspicua praesertim, si quanta Lusitanorum copia in Brasilia, in littoribus Africanis , in India denique Orientali consederit, in animo tecum reputaveris. Exercitui tamen paulo majori citra alienam opem ex domesticis copiis conficiendo, classibusque validioribus patrio milite inliruendis haudquaquam par, satis negotii habet, ut praesidiis loca munitiora firmet, classesque mercatorias in varias oras dimittat. ii f. 9. Quod ad regiones, quae Lusitaniae nunc
Lusitaniae nomine Continentur , attinet, modico terrarum
x v intervallo circumscriptae, haud foecundae nimis aCfertiles sunt: incolae frumento plerumque imp tato utuntur. Urbibus tamen ac Vicis frequens, portus etiam ad mercaturam inprimis opportunos habet. Inter merces , quae in Portugallia natar
164쪽
exportari possunt, eminet sal, cmus magna vis ex Serubale, seu St. Hubes oppido in regiones septentrionales asportatur: item oleum, aliquantum vini, ac fructus prael antissimi omnis generis. Reliqua, quorum ibi commercium eli, ex provinciis QuS importantur. Argentifodina quoque, quae Guacaldana vulgo dicitur , argenti quentos ita appellant) quotannis CLXXI IX. reddere perhibetur: linguli autem quenti aureis bis mille sex- Centis & septuaginta tribus, Realibus octo, raνedis viginti septcm iptrum supputatione valent.) Provinciarum Portugalliae princeps est Bra- lilia , quae ingenti tractu in littore Americano porrecta in latitudinem pauca admodum milliaria patet , clementia coeli agrorumque ubertate no bilissima. Sacchari ibi vis ingens conficitur in quo quidem maxima pars vectigalium QuS terrae consistit: eo quoque scite utuntur ad cupedias 1accharatas, seu conditanea, gulae illecebras, e
fructibus nobilissimis, qui in Brasilia & Lusitania nascuntur, conficiendas. Super haec χingibe.ris quoque, gossipii, induo, aliorumque ligno. rum ad tincturas accommodatorum copia eli in Erasilia: sed quum veteres ejus terrae incolae otio
ac desidiae deditissimi, ut labores durioreS subeant, ne vi quidem aut metu subigi possint, mancipia AEthiopica Portugalli, quorum ibi & alibi commercium est non secus ac boum, emunt in oris Africanis, maxime in Congo & Angola Regnis quae labores dissiciliores sordidioresque sustinere in
Ura lilia coguntur. Caeterum , quod cum Aultrali Africae parte Lusitani etiamnum constitutum Astiea. habent Commercium, haud ita magni. momenti
est, posteaquam eis ubiMe fere impedimento fuere Batavi: & quae in Africa Orientali obtinent
loca, nullum sere siqhum Regno, Praesidibus
165쪽
autem uberrimam corradendae pecuniae facultatem
praebent. In iis Indiae Orientalis partibus, quaSintaetas Batavi reliquerunt , plus momenti politum
est. Goa, urbs ampla, omnium gentium, quae unci I- quaque eo confluunt, commerciis inprimis norm.
Caeterum, jam pridem Indiae Orientalis gubernandae ratio, quam secuti sunt Lulitam, haudquaquam probata fuit viris prudentibus d quod qui mus ter ris degebant Potiugalli, neglecto rei militaris studio, in omni libidinis ac Voluptatum genere sest
vol tarent, satis esse rati, si se sumse su
perbe aliis jactarent. Itaque in facili fuit Batavi sex maxima Indiae Orientalis parte nationem simam & in contemtum apud Omnes adductam expellcre. Illud tamen praeter Batavos praecipuum habuere Lusiitani, quod eis in China exercendi Commercii facultas data est: ubi Macao oppidum in Insula continenti subjecta positum obtinent . HBatavos quoque apud Chinenses usque adeo infamarunt, ut isti negotiandi in Ghina potestatem
adhuc quidem , quod sciam, impetrare haud potuerint in Japonia florentissimae sim Lulitanorum tes fuere: idque Jesultarum potissimum beneflcio, qui Christianorum sacris imbuere eam gentem studuerunt. Jamque quadringenta hominum millia Christianae militiae nomina dederant, ta spes
erat, mre , ut universia tandem gens ad Christi culis tum adduceretur. Caeterum, anniS abhinc Circiter
triginta & amplius in invidiam ac salticionem apud Japonensium Imperatorem adducti sunt Lusitani, Batavorum Daude, qui epistolam ad Pontificem a Jesitis scriptam interceperant: qua quidem illi aponiam sese totam an pote tem Romanae Eccletiae propediem Lusitani bantur. Ea verba ita inte retati sunt Bara i . velle I poni Jesultas Christianotum rerens conciliatorum opera
166쪽
Dκ PORTu GALLIA. . II sImperatorem de Regno deturbare: quod Pontifex ejusmodi esset homo , qui Imperia pro lubitu 2'': μ'& daret & eriperet: apud eum Hispanorum Re P μ' 'gem cui Portugallia eo tempore parebat plurimum posse. Quae res eo verisimilior visa est Japopensibus sua sponte suspiciosis, quod ingenti amore & observantia coli a novis Christianis
Jesultas animadverterent: qui, quae ab hominibus beneficis offerebantur dona, ambabus, quod Munt, manibus accipiebant. Itaque complures Provim Clarum Praesides conquesti sunt, imminui, quae a popularibus & incolis accipere consuevissent, Inuuera , polleaquam in Sacerdotes suos cuncta - Christiani recentes effudissent. Mappa insuper Geographica proposita Imperatori ostendunt Batavi , Hispanorum Regem imperium ab una par- , xe, ad Manilham usque , ab altera ad Macaoop--bpidum protulisse, ut haud dissicile foret Hispanis - provincias istas , Japouia intermedia subfugata,
-iςOnjungere , ac continenti inter se imperio co- . putare. Inde horrendum in modum civitum in. mi ιζros Christianoso, adeo ut verbis exprimi nequeant eruciatus, quibus constat aliam hominum sua sponte pertinacium Vincere & edomare conati sunt. Atque eo rem deduxerunt, ut nullus Jam. Christianus in Japouia reperiatur: in Lusitanos
. Capitis poena statuta, si iis terris deprehensi essent. Itaque Batavi in Japoniam navigantes suis inter- iidicunt,ine quam Christiani cultus significationem Gnt: & interrogati, num Chrilliani ellent, ne- viant, sed Batavos este se profitentur. Aetores dei, tuque seu Flaudricae insulae quoque in Lusitano-i rum ditione sunt: inter quas principem locum obtinet Tercera tem Madera, fertilis admodum Insula.
- . IO. Apparet itaque, Portugalliae salutem in Portueal-
commerciis potissimum positam esse, per India mi νιν Ha Oriis
167쪽
obtinet, provincias exercendis. Sed & illud ma- nitellum est, comparatione reliquarum Europae Rerumpublicarum, haud tantas csse Lusitaniae vires, . ut aut ultro adoriri quemquam, aut adimere quidquam alteri possit. Quapropter ei rei unice st dendum esse Lusitaniae videtur, ut suas opes ac
praetentem rerum statum tueatur, neve committat , ut cum ea gente bello implicetur , quae viribus maritimis potens impetum facere in remotiores provincias queat. Quod vero ad singulos finitimorum seorsim attinet, proxime quidem ibi ius fines attingit Hispania, expeditissimo in illud Regnum aditu. Sed tamen haud magnopere extimescendae Hispanorum vires Lusitanis videntur: partim quod adversus Portugalliam non amplius xxv. militum millia sustentare illi in suis finibus propter rei frumentariae inopiam possint: cujusei modi exercitum quum Portugallia quoque conficere queat, aequum terrestri militia certamen futurum esset) partim quod ad Provincias Lusit nite invadendas classem non satis magnam adornare possint Hispani. Accedit, quod' Lusitanis promptum ac paratum a Gallis aut Britannis auxilium soret: qui quidem pro virili parte prae-Cavebunt. ne Lusitania denuo potiatur Hispanus. Quanquam e re Lusitanorum non videtur esse, ut Galli aliusve instinctu temere bellum Hispanis moveant: quippe qui nullum ex eo operae pretium facturi, & gratuito labore vires enervaturi non vane comiciuntur. Galliam cur valde
reformidet Lusitania , causae nihil video: longe abest illa , nec eam sibi rei maritimae facultatem comparavit, ut genti, quae firmata sede stabili jam loco res suas in utraque India locarit, nocere magnopere posset: praesertim quum causa
168쪽
appareat nulla, quae offensam parere Galliam inter & litaniam queat. Atque illius etiam inter est, ut adversus Hispanos Batavosque erecta subsistat Lusitania. Plurimum adhuc quidem periculi Portugallis exstitit a Batavis: quippe qui non modo portus illorum infestos reddere, sed multum etiam incommodi in utraque India afferre eis possunt. Nec Batavis dissicile admodum esse videtur, Mamo oppido in littore Chinensi, reli quisque orae Malabaricae locis Portugallis ademptis , Orientis commercia disturbare. Sed tamen Lusitanis , si quod eis bellum cum Batavis incidisset, Britannorum auxilium defore, haud credibile est: eos quippe summo pridem dolore affe- Cerunt secundae nimis Batavorum in India Orientali res; qui tantas sibi opes compararint, ut non Anglis modo, sed aliis etiam finitimis nationibus adhiac quidem insolenter sese ostentare, & contumeliose etiam insultare non dubitarint.
iniquissimis temporibus Britannia, Ami- maxima cogniti olim Orbis Insula non unius paruit imperio, sed in va-h st, rias ac minutas distracta Resipublicas iu' fuit, Regulorum sere potestati obnoxias: quarum multitudo & intestinis tumultibus materiam praebuit, & ad vim externam infirmas eas reddidit. Graecis quoque ac Romanis necdum' cognita satis fuerat, quum Julius Caesar, maxima Galliae parte perdomita, expeditionem in eam
i terram suscepit. divitiarum spe haud dubie addu
169쪽
ctus. Is haud longe progressus, quum levioribus aliquot praeliis incolas lacessisset, in continentem revertitur, nullo vel exercitu relicto, vel aributo incolis imperato. Immunis deinde ac libera a Romanorum impetu Britannia mansit: donec Claudius Imperator, majore vi Insulam aggressus, aliquam Qus partem nullo sere negotio occupa-Vit: propterea quod incolae, mutua ipsi discordia in partes scissi, haud comunctis viribus communi hosti restitissent. Ibi tum in provinciae formam redacta Britannia, & assidui exercitus munita praesidio fuit: is aliam atque aliam deinceps Civitatem, magnis utrinque cladibus datis & acceptis, perdomuit. Ad extremum Domitiano imperat re Iulius Agricola victricibus copiis totam perva gatus Insulam , Caledonios ii Scoti hodie dicuntur ) magna illata clade domat. Quanquam extremam Britanniae partem, quod & aspera eL set & invia, Romani totam sibi subjicere nunquam
potuere. Adrianus deinde & Severus Imperatores a reliquis Britannis eam gentem, ad excursiones prohibendas , muro per transversiam Insulam ducto, submoverunt. Hiberniam Romani nun- quain attigerunt. Ad ultimum, Britanniam Romani, quum per quadringentos circiter annos obtinuissent, ultro deseruere, quum populi Septentrionales Australes Imperii Romani partes cssent adorti: ad repellendum eorum impetum legiones
Britannicas una cum eclectu incolarum in Continentem evocant Romani.
q. a. Nudata hoc pacto Romanorum praesidio Britannia , ac flore domestici militis spoliata, quum jam ante vires ejus sub Romanorum imperio vehementer afflictae fuissent, Picti Scotique, irruptione in provinciam fertilissimam ex terra sterili & omnium rerum egena iacta, misere de-
170쪽
Populantur eam vastantque. Etsi ad reprimendum eorum impetum Britanni Vortigernum Re vortitis gem crearunt; is tamen, quum se hostibus im-nus Rex. Parem esse intelligeret, omni etiam a Romanis subsidio denegato, Anglos contra e S eVocavit ,Anglo- Saxonicam gentem, quae in Holatorum finibus βδη ζε incolebat: pars ejus Regionis antiquum Angliae iiii
nomen etiamnum retinet: quanquam Gothos alii, vocantur.
alii Frisios fuisse dicant: mustum certe assinitaritis inter hodiernam Frisiorum & veterem Anglorum linguam intercedere memoratur. Ii cum at
quot hominum millibus, Hengisto & Hom ducibus , subsidio laborantibus quum venissent, Scoistos expellunt anno a Chr. Nat. Circiter Cc L.
Sed capti amoenitate loci terram in suam ipsi potestatem redigere instituunt, ac Britannis ipsis Jugum imponere, cui propulsando evocati antea fuerant. Britanni, re cognita, quum importunos nimis socios ac iniquos Qicere e suis finibus conarentur , ad bellum res erupit: eo bello multa hominum millia Anglo-Saxones ex patria evo Carunt , quae sibi in occupando ejus terrae imperio praesto essent: & ademerunt eorum ope initannis Saxones Orientalem primum Insulae partem. Premente deinde per undecim annos Australes partes, quas veteres adhuc incolae tenuerant, fame pariter ac pestilentia, quum in Britanniam Minorem Rex Cadwalladarus confugisset, Smones , arrepto tempore & occasione, reliquas Britanniae provincias ad unum omnes per vim occupant: Wallia provincia excepta , quam,
impedito montibus aditu subigere haud potuere.Ita Cadwalladarus ultimus Britannicae stirpis Rex fuit: cad alis quum se imparem esse Saxonum viribus intellige- ζό μ' ret, Romam profectus coenobio sese mancipavit anno I CLXXXIX. Britanniae ab Anglis Angliae no