장음표시 사용
181쪽
x'ph q. T. Henrico mortuo, Stephanus Boloniae Co- mes, Rroris Henrici filius in Regnum celeritate multisque pollicitationibus adhibitis irrepit: quan quam ipse una cum ordinibus jurejurando fidem Mathildi obstrinxerat : quod vero variis iisque ineptis eludere cavillationibus conabantur. Is, ut Regnum sibi firmaret, conciliavit sibi Ordinum animos beneficiis, ac tributi remissione; munitas quoque arces aedificare Nobilibus concessit, magno suo in posterum malo; filium denique Eustachium cum Constantia Ludovici Crassi Regis Gallorum filia connubio junxit. Is Rex turbulentum perpetuo Imperium gessit. Scoti primum,& Nobiles deinde, castellis freti, multum ei negotii exhibuerunt: Scoti tamen insenti clade perdomiti sunt. Maxima contentio ei intercessit cum Mathilde Augusta: ad eam in Angliam veniem
tem quum magnae concursiones fierent, aliis super alios in eius castra transeuntibus, Stephanus in praelio ad Chestriam capitur. Londinensibus, ut Eduardi Regis leges in usum reVocaret, P tentibus, quum illa recusasset, ab ea ad hostes illi deficiunt: & arctissima obsidione Oxoniae Circumdata vix imminens periculum effugit. Interim dum haec geruntur, ex carcere Stephanus Rex clabitur: nec prius tumultuandi finis factus, quam und Hemicas Vige limum aetatis annum Henricus Mathi Idis fi- lius attigi1Iet. Is quatuor ingentium provinciarum dominus, Andegavum paterna, Normanniam materna hereditate adeptus, Viennam & Pietaviam uxorio jure , habebat enim in matrimonio Eleo- noram Guillelmi ultimi Viennae Ducis filiam acheredem,) possidens, quum Angliam quoque sub
imperium suum redigere instituillet, cum exercitu in Angliam appulit, & nullo paene negotio id quod instituerat, inecit. Eustachio Stephani Regis
182쪽
gis filio repentina morte oppresso, inter utrum que ita convenit, ut Stephanus Rex eum siliuni& heredem adoptaret. Quod posteaquam Steph nus fecisset, paulo post moritur anno C IDCLIV. Eum igitur excepit Henricus II. qui inter alia prae- Clara iacinora, callella, Stephani concestu exstructa,
ab Episcopis Nobilibusque dilui Jussi. Regno
per annos duodeviginti feliciter & tranquille adminiitrato, eum cupido incessit, Henricum filium inaugurandi, & in Regni societatem adici lccndi; ut eo firmiorem ipsi succestionem redderet: nupta illi tuerat Margarita, Ludovici Junioris Gallorum Regis filia. Res ea magna Henrico patri incommoda attulit: Henrico quippe adolescenti persiuasum eli, parentem Regno te penitus abdicasIedc in filium traiilluhsse. Gallorum quoque Rex iu-v Id a percitus iniquo animo ferebat, tantas regiC-ncs a Britannorum Rege in Gallia teneri. Nec Scoti quidquam magis, quam Angliae depizedandae Occalionem , i cxpetebant. Itaque Henricum Il. Galli Scotique una cum Henrico Juvene simul aggrediuntur. Sed feliciter utrique repulli sulit: Scoti inprimis ingenti eo bello affecti clade Hun-tingtoniae quoque Comitatu exuuntur. Pace cum Gallis compolita, secundo Henrici filio Richa do Adela, Ludovici filia, desponsatur. Cum ea deinceps Rex pater amore captus stupri consuetudinem habuisIe, eamqin: ob causam nuptiae R ehardi filii disturbatae ab illo fuisse memorantur. Id Richardus squi mortuo Henrico', fratre natu maximo , proximus Regni hcres exiliterat) adeo inique tulit, ut adversus patrem insurgeret. Philippus Augustus Galliarum Rex, discordiae istius occasione usus, Maus oppidum capit. Ea res Henrico Regi, praeterquam quod se ab amicis, uxore, liberisque destitutum videbat, tantum doloris
183쪽
attulit, ut paucis diebus post prae maerore. diem
obiret anno C IIcLxxxix. Henricus iste Hiberis
niam quoque subactam Angliae Regno adjecit: eam ipse & insequentes Reges titulo Comitatus obtinuerunt usque ad Henricum II X. qui, excusso Pontificis jugo , ut ei aegre faceret, Hiberniae Regem sese appellavit: contendente alioquin Pontifice , in Christiano orbe nemini ultro Regium adsciscere nomen , nisi a se concessian , licere. Pontifex, jus suum, quod sibi per vim sumserat, tueri postea conatus, illud honoris insigne Mariae Reginae solenniter detulit. Multum praeterea negotii facessivit Henrico Thomas Becherus, schiepiscopus Cantuariensis. Is Sacerdotes, Regio instituto, delictorum caussam dicere in judicio civili pcrmittere noluit, contra divinam majesta tem esse, caussatus. Memoriae proditum est, Thmma isto per vicum quendam equitante, quum caudam equinam protervi rustici amputassent, eorum liberos similiter caudatos esse natos. 8. Richardus I. qui Henrico patri in Imperio successit, inconsiderato religionis servore adductus expeditionem ea tempestate in Terram Sanctam suscipit, cum quinque & triginta militum millibus, comite Philippo Augusto, Gallorum Rege : & Cyprum quidem insulam in itinere subegit , quam cum Guidone Lusignano deinceps ipsius in Hierosol3mam aure permutavit: in Ptolemaide expugnanda quoque praesto fuit anno cI cxco. ibi quum Leopoldi, Austriae Ducis, vexillum praefixum primum esset, illud tolli Richardus, & suum ipsius in Qus loco collocari jussit. Sed quum jam spes esset potiundae Pr pediem Hierosolymae, Gallus in patriam redit, posteaquam Richardi provincias & terras a se domi haudquaquam vel minima re violatum iri
184쪽
eonceptis verbis juraverat: cum sequitur Odo seu Hugo, Dux Burgundiae: inde animus Saladino crescere coepit. Atque Richardus, Gallos in Normanniam incursionem fecisse percipiens,pacem cum baladino facit. Sed terrestri itinere in Austriam ignoto habitu contendens agnoscitur: agnitus ob contumeliam Ptolemaide illatam in custodiam datur, & Imperatori traditur. Ita in carcere men 1es omnino xv. detentus librarum millibus centum redimere libertatem necesse habuit. Domtim reversus , miram Regni perturbationem offendit: neque enim Galli solum in Normanniam impetum recerant; sed Regnum etiam Joannes frater affectabat; quem tamen brevi, ut veniam delicti peteret, Iubegit, Gallosque etiam strenue repressit. Vulnere, quod in obsidione exigui Galliae oppidi acceperat, consectus, paulo post vita fungitur
anno CI cxc Ix. Eo mortuo Ioannes frater Re-Iobὸ 'gnum occupat: de quo controversiam ipsi eo tem- ' ε'pore faciebat fratris ejus natu majoris filius Arthurus, Britanniae Minoris Comes. Is quum per Ie virium haud satis haberet, ad Gallorum Regem Confugit, cui omnes Angliae vexandzen ca-iones exoptatissimae erant, quique complura Oppida in Normannia & tractu Andegavensi ceperat. Facem den: que Cum eo turpissimam fecit Joannes
1ororis Eteonorae filiam, L. adovico Philippi filio in matrimonium daret, & oppida a Philippo expugnata ad unum omnia , Jultomago excepto pro dote assignaret. Inde Iabellam, Comitis Engolismar filiam heredemque uxorem ducit, Hugoni Comiti de la Marche antea desiponsatam. is ad eam injuriam vindicandam, viribus cum Ar- thurio , Britanniae Principe , & Gallorum Ret econiunctis, tractum Turonensem &Andegaven
185쪽
sem invadit. Johannes autem hostes ex improviso opprimit deletque, & Arthuru in P rincipem ipsum capit, qui paulo poli Rothomagi in carcere perni. Sed Constantia mater erus de morte filii acculationem inliituit apud Philippum Gallorum Regem, utpote in cuius clientela fiduciaria Johannes Rex propter possessionem provinciarum Gallicarum esset: ita Henricus in Jus vocatur. ut ob Arthuri Caeri dem capitis caussam dicat. Ille ad constitutam diem non comparens, sententia lata, omnium in Sallia possestionum clientelarium svulgo lauda vocant ) exsors pronunciatur ex in totam ei Normanniam adimere Rex Philippus instituit; treCentis & sedecim annis postquam a Rotione Normanno subacta fuerat. Galli Juliomagum svulgo Angers) quoque oppugnautes , sunt strenue a Joanne Rege repulsi; itaque induciae in biennium factae sunt intra quod tempus Scotos una Cum Hibernis Wallisque rebellibus in ordinem Johannes coegit. Exua bellum cum Gallia denuo exarsit: & Joannes Rex exercitu suo victo fugatoque iterum cum Gallis inducias paciscitur. 1nklix ille bellorum eventus vehementer Joanni Sauctoritatem apud Primores Angliae labefactavit, qui ipsum sua sponte propter tributorum magnitudinem odio prosequebantur. Itaque coitione facta pristinam libertatem repetunt: & a Rege spe vana lactati, quum ad apertam seditionem res
evalisset, a Ludovico Philippi Gallorum Regis filio auxilium petunt. Ad quem in Anglia appulsum magni undique concursus fiebant: Johannem Comprimere holles parantem vita destituit. Moritur quippe dolore confectuS anno CI ccXUI.Ηεntleu, f. 9. Successit ei filius Henricus III. eui teneralia. aetas & miserationem apud plerOSque commovit,
ct paternam exstinxit invidiam. Gallos quoque
186쪽
Guillelmus Comes Pembrocensis, idemque tutor us, ad Lincolnam fundit fugatque, & quae eis e Gallia subsidio missae fuerant. Copias praelio navali delet. Eam ob rem Ludovicus abdicato in Angliam jure domum sese recepit. Henrici Regnum querelarum ac motuum intestinorum ple num perpetuo fuit: qui ex advenarum potissimum Colluvie munera opesque ad se rapientium di manarunt. Trecentos quippe Italos , qui sacris ibi beneficiis perseuerentur, simul eo Pontifex misit, qui usque adeo in bona incolarum grassabantur, ut annui reditus summam sexaginta millium maris carum sui vocant , ) argenti explerent : quantam ne ipse quidem Rex eo tempore percipiebat. Itaque is, in assid9is illis exactionibus , propter prolusionem, pecuniae inopia perpetuo premebatur. Porro, filia Comitis Provinciae in matrimonium ducta, ad ea us propinquos Iocupletandos magna argenti vis consumta est. Ad ultimum, bel- Io Regem inter & Primores conflato, Henricus jus suum in Normanniam, Andegavum, Agrum Turonensem, Cenomanum, Gallo, pretio tre- Centorum millium librarum , remisit : Rex ipse primo statim praelio capitur. Caeterum filius, Edu-ardus Princeps, Coacto denuo exercitu , & Simone Montirtio Leice striae Comite eodemque factiosorum antesignano caem, Regem liberat, &turbas penitus omnes sedat. Foris memorabile nihil Henricus gessit, praeterquam quod duas in Galliam expeditiones suscepit, sed frustra. Obiit anno cincCLxxi I. Successit Eduardus filiuS, qui, quum Eduardus eo tempore in Terra Sancta estat, anno demum L. interjecio domum reversus Regnum placide acquiete capessivit. Per eum Wallia penitus con
187쪽
odii Ad' regnante Anglos inter & Scotos bellum mer Psebio, tissamum odimnque implacabile exarsit, quo pGrotito. trecentOS Circiter anno, utraque gens nuserandum in modum collista Jactataque tuit. Origo irae haeCfuit. Alexandro III. Scolorum Rege sine prole mortuo, complures, qui Regnum ambirent, erant ijs se arbitrum ingerit Eduardus Rex; maJOres suos caussatus, dominium Scottae supremim seu ut cum vulgo loquar in obtinuisse, eodemque Clientelae fiduciariae vinculo etiamnum sibi obstrictos esse Scotos. Causa cognita compertum est, Regnum potiori Jure Joanni Baliolo , Comiti Galluva- censi, & Roberto Bructeo deberi. Sextum Jam annum controversia disceptabat lir , quum Brucaeo secreto ad se evocato Eduardus promittit, sese Sco-tiam ei aludicaturum, modo iusiurandum CliCn- telare vulgo homapiam appellantὶ dicere in animum induciret. Erucaeo id recusante, & si inulostendente, se non usque adeo regnandi cupidum esse, ut ea gratia patriae libertatem labefactare V lit , Joannes Baliolus conditionem accipit, atque adeo Regnum Scotico consequitur. Is paulo tost, disceptantibus inter se Comite de Frise, &Genrite Albernethana, quae illius fratrem occiderat , hanc sententia lata abii vir. Ergo adiCuriam Anglicanam provocat Comes. Eo etiam Baliolus Rex accitur, ut una cum Angliae Rege in Concilio Magno sedeat. Jamque causIa agi coepta erat, quum ecce Baliolus surgere jubetur, ut redderet sentcntiae suae rationem. Ca9ilam dicere Per procuratorem cum instituisset, prohibetur, ac eodem in loco, ubi rei conlittere Conicverunt, , stare ipse caussiamque orare cogitur. Eam, ut interpretabatur, ignominiam, Scoti tam iniquo tulerunt animo , ut Joannes Baliolus domum reversus Eduetudo Regi declararet, sese jurisjurandi
188쪽
tanquam iniqui religione haud teneri: neque enim in sua manu esse, ejuscemodi promissis sese obstringere. Simul redintegrato cum Gallis foedere, bellum Anglis denuntiat. At vero Eduardus Rex. impetu in Scotiam facto, captisque oppidis munitissimis, ac Scotis una cum Rege I Murando adactis, ipsum in Anpliam captivum mittit, firmissimo in Scotia praesidio relicto. Id praesidium paulo post a Scotis, Guillelmo Vallesio, Equestris ordinis homine, caetera egeno , duce, profligatum cst. Eduardus Rex ex intervallo rediens, quadraginta Scotorum millia occidione occidit ad oppidum Forkirct : ibi tertium eos sacramentum apud se dicere jubet. Caeterum, Robertus BrucaeuS , Ea-lioli competitor, neglecta lurisJurandi religione Regnum invadit: clades utrinque data est & ac-ccpta. Sed quum Eduardus Rex ipse adversus Robertum infesto agmine proficisceretur, eunt morbo Ccrreptum n C intercepit capc vii. Bellum quoque cum Gallis Eduardus antea gesserat. Quippe quum circa Normanniae oras praedati e1sent
Aquitani, Eduardo subjecti, hunc ceu clientem suum fiduciarium Philippus Pulcher RcX in curiam ad se citat: atque quum se sistere detrectaret, Omnibus, quaS in Gallia obtinebat, beneficiariis possessionibus seuda barbari vocant eum mulctat. Burdigalam quoque, aliaque loca damnato adimit Adversus eum cum Flandriae Comi te & Adolpho Imperatore foedus Eduardus icit. Caeterum, intellis copiis in Flandriam quum veni siet, cognita Omnium ibi rerum perturbatione, inducias cum Philippo Rege facit, atque illius filiam Eduardo filio despondet anno cI ccxcvra. Iudaeos idem Rex ex Anglia Cecit , bonaque
proscripsit, tanta cuique bonorum portione reli-
a , quantam suis ipse humeris asportare posset.
189쪽
Eduardua I. IO. Eum Eduardus ejus nominis II. filius excepit, qui, ut primum Regni gubernacula sulcepit, nuptias cum Isabella Ρhilippi Pulchri filia,
sibi patre adhuc vivo despontata, celebrat. Aquitaniam & Pontivensem Comitatum titulo dotis recepit, quae parenti olim Qus Galli maximam partem eripuerant. Cum Scotis intelicissime pugnavit c proelio ad oppidum Baianoksboroug commis so a millibus Scotorum triginta, Anglorum Centum millia victa fugataque ; tantusque fugientibus
terror im ectus est, ut adversus ternos Scotos vix centeni Angli constitere, eorumque excipere impetum auderent. Ex eo tempore Angli acie interiores perpetuo fuere, nisi quod quum in Hiberniam Scoti impetum recissent, eos Angli inde pepulerunt. Itaque Eduardus inducias cum iis facere necesse habuit. Domi quoque ingenti turbarum procella Iactatus est : propterea quod Primores Regni Gavestonem , hominem intimae apud Regem admissionis, eique in primis carum, & eo mortuo Spensios e medio sublatos cupiebant. Res tandem in bellum erupit: eo stacti victique Primores capitis poenas dedere. Regina ipsis exin in Galliam profugit, indeque in Hannoniam: propterea quod Regis animum ab ea Spensit abalienarant. Inde cum exercitu rediens, dato in custodiam Rege, Spensios ac complures alios interfici Iubet. Rex abdicare se Regno, idque Eduardo filio diferre Magni Concilii decreto coactus, alio atque
alio tranSterri, miserrimeque haberi; textremo mi Prandum in modum necari,semestri spatio post quam Regnum ipsi abrogatum fuerat, anno C I DCCCXXV I I . Eduardus f. II. Eduardus III. per aetatem imperio haud LII. 1atis maturus erat, quum ad eum Regnum deferretur : itaque eo impubere pleraque imperii munia a matre , & qui apud eam gratia plurimum
190쪽
valebat, Rogerio Mortimerio ad mi ni strabantur. Ea sub initium Regni ignominiosam cum Scotis pacem iniit; quippe in conditionibus erat, ut Principatu Eduardus omnique in Scotos jure cederet: Scoti contra, quidquid in Cumbriam & Northumbriam Juris haberent, ut eo decederent. Hac re multisque aliis offensionibus factam est, ut paucis interjectis annis Regina in aeternum conderetur Carcerem , Morti merius patibulo suspenderetur. Exin nova bellorum atrocissimorum seges inter Anglos Gallosque exstitit: tribus Philippi Pulchri filiis, Ludovico, Pnilippo, &Carolo, sine prole demortuis. Edaardus quippe Galliae Regnum sibi tanquam Regis ultimi lororis filio deberi asserit, ar
gumentatu S, ut maxime matrem Regno prohi-Ius An-
di esse non posse. Sed Philippus ValetiuS, quam- Regnum Vi S uno propinquitatis gradu remotior, serat enim
Philippi patruelis ) Rego um tamen ab Ordinibus
Galliae obtinuit , Legis salicae obiciatu, & alienae ominationis odio commotis. Nec parum Camrern juvit Roberti, Comitis Artesiae, contentio. Eduardus inde ad sacramentum nomine Aquitaniae, quam obtinebat, apud Uhilippum Regem dicendum citatus comparuit; licet aus suum istius facti prae)udicio vehemepter labefactari videretur. Sed & Juvenis erat, neque in Anglia otium ab intestinis motibus ivit. Ambiani quum templum iniret & diademate redimitus , & gladio succinctus, & calcaribus munitus; haec omnia deponere, & flexis gcnibus dicere Iusjurandum jubetur. Eam rem acerbissime tui it Eduardus, cum ingenti tu posterum Galliae malo. Paulo post Regnum sibi debitum a Rcge Scciniae adhuc Juvene Eduardus Baliolus , Joannis B lioli filius, poscit: ci ab Eduardo Rege, etsi h us soror Davidi Scolorum