장음표시 사용
191쪽
Regi nupserat, tamen, neglecta assinitate, auxilium latum. Per cos motus Barvicum Angli recipiunt 3 atque triginta Scotorum millia praelio victa cadunt. Baliolus Regno potitus, se cum Scotis suis in clientela ac potestate Anglorum fore, jusjurandum pro more dedit: Eduardus postquam ad aetatis maturitatem pervenit, auctore Roberto,
Artesiae Comite , expeditionem suscipit in Galliam , suum in istud Regnum jus persecuturus: titulos quoque ac insignia Gallorum Regis usurpare coepit. Ea expeditione classem Gallorum, ad Anglos littore prohibendos provectam, delet Eduardus, intersectis classiariorum triginta millibus anno cIIcccxL. Angli deinde quum Tornacum urbem obsidere instituissent, inducias sub id tempus unius .anni faciunt. Interim cum Scotis multum Anglis negotii fuit. David namque Rex adventu suo Eduardum Baliolum pulsium Regno exuerat. Exin bellum in Gallia recruduit: Angli inter alia oppida Engolisimam capiunt. Eduardus ipse, ingenii in Normanniam exercitu deducto, multis ibi & in Picardia oppidis potitur: ad ultimum, justo praelio decertatur ad oppidum Crecii, quod in Picardia situm est. Anglorum exercitus
. capitum triginta millium expleverat numerum. Gallorum copiae altero tanto maJores erant: ac aCie
triginta Gallorum millia, in quibus mille dc quin- geuti homines illustri dignitate conspicui,desiderata. Postridie quoque Qus diei, septem hominum mil. lia , quum ignari rerum omnium in castra Gallorum iter facerent, interfecta: nemini eo proelio
quamvis mortem deprecanti venia data. Hae res gestae anno ci DcccxLUI. Per idem tempus David,
Scottae Rex , impressione in Anglorum fines curri sexaginta militum millibus facta, eo consilio, ut Gallis gratificaturus Anglos bello domestico distent
192쪽
stentos domum revocaret ingenti praelio victus ipse capitur. Eodem a ino multas sibi palmas Angi i in Britannia & Aquitania victricibus armis compararunt. Caletum insequenti anno expugnatum,
praesidio non nisi genere Anglico firmant. Anno C OcccLvII. Eduardus Princeps, idemque Eduardi Regis filius, in Aquitaniam a patre misitas, ac longe lateque pervagatus insignem gloriam reportavit. Joannes Rex cum sexaginta hominum millibus Principi autem octo solum millia erant adversiis eum profectus , quum victum jam ac quali manibus com prehensum tenere se hostem existimaret , nullas omnino quamvis aequas honestasque pacis conditiones accipere voluit. Princeps copias suas in vineis collinis.sylvisque consistere Iubet : inde iu- Curtantem Gallorum equitatum lagittis repressit: hac ratione reliquis quoque ordinibus turbatis, Johannes Rex iple una cum filio natu minimo Capitur: eo proelio mille septingenti circiter
viri, sive genere, seu dignitate ius ignes, cecidere. Locus, ubi depugnatum est, duobus milliaribus Pictavia distat. Ad extremum, quum Eduardustribus deinde exercitibus Gallorum fines longe lateque populatus esset, Pontificis Opera pax componitur ad Brelignium oppidum haud procul Autrico nunc Chartres appellatur) situm : in has scilicet conditiones, ut praetereaS provincias loca-que Jam ante ab Anglis occupata, Pictones, Saniniones, Rupellas, Terram Minensem, Anguinmiensem, Petri corios, Limovices, Cadureos, Aginis nensem agrum & Bituriges, supremo Anglus imperio obtineat: Oiletum item, Comitatus Gyensem, Guinensem , & Pontivensem retineat: Eduardo aureorum s ut vulgo vocant) milliones tres Joannes Rex ad redimendam libertatem numeret : de ea pecunia filiis tribus natu minoribus, fratro,
193쪽
fratre, aliisque Primoribus Regni, numero triaginta, obsidibus datis, caveat : Rex autem Angliae, reliqua, quae ceperat, oppida restituit, de suo in Galliam jure omnino concessit. Porro, riduardus Princeps, cui pater Aquitaniae Duc tum attribuerat, Petrum Caltiliae Regem in Regnum restituit. Sed domum reversius, flagitantibus stipendium militibus quum novum popularibus tributum imponeret, atque hi conquesti ea de re apud Galliarum Regem essent, citatus ad Regem, respondit: sese stipatum sexaginta hominum millibus compariturum. Itaque bellum Λnglis Carolus V. Galliarum Rex indicit, Principem , quod nec conditionibus pacis stetisset, neque hostilia facere omnino cessasset, suo Iure atque provinciarum ei sine exceptione concessarum Principatu excidi1Ie caussatus. Inter belli paratum Eduardus & cum eo Anglorum felicitas exstinguitur. Galli totam fore Aquitaniam inpoteitatem suam redigunt, Burdigala & BMons exceptis. Rex ipse & filii tam strenui fortisque desi lario, α amillarum provinciarum dolore con fectus, decimo, quam filius obierat, mensemo
Riehar- h. I 2. Successit et Richardus ΙΙ. Eduardi Hii dus i i. cipis maxime strenui filius, qui Regnum capessi vit, annorum admodum undecim puer. Galli
ejus contemta aetate multas orae Anglicanae urbes oppidaque exinunt. Siti quoque ex altera parte irruptionem faciunt: bellum ancipiti fortuna gestum est, donec prorogatis saepe indaciis pax convenit. Eo Rege Regnum domi vehementer turba tum esti A primum in Cantio aliisque provinciis st sonem plebs Rcit, importunitate exa ris,impoliti in singula cap ita vectigalis, commota: ataque in eo jam m erat , ut rabida atque impli.
194쪽
tens multitudo obtruncare Nobiles Clericosque ad unum Omnes, Monachis ordinis, ut vocant mendicantium exceptis, in animum induceret, quum derepente Regis auctoritate simul ac roabore animi permota ad sanitatem redit. Regi auatem cum Primoribus perpetua intercessit simultas: ille enim suo imperare arbitratu, & famili res omnino defendere ac tueri nitebatur: hi contra, homines Regio favore elatos submovere, Regiamque potestatem circumscribere ac Concilii auctoritate temperare studebant. Caeterum, dimi12 Concilio , extemplo acta restandere Rex consueverat. Vicit tamen Concilii auctoritas, effecitque ut maxima Regis familiarium pars aut morte mulctaretur, aut exsilio: Rex quoque ipsie Jurej rando adactus, in administrando Regno ad nutum ac voluntatem Magnatum accommodare se
cogitur. Exin horribilis in Regem conspiratio Primorum coorta cst. Sed iis maximam partem capite plexis , factionem Rex funditus exstirpasse
Iam atque delevi 1Ie visus est. Verum enim vero Rex levi momento labefactatur omnino ac su vertitur. Res ita se habet. Ducem Norticium Regi obtrectasse Henricus Lancastriae Dux arguit: ille negare factum atque Henricum mendacii insim lare : inde ad certamen singulare quum se invi Cem provocassent, prohibiti a Rege, exsulare etiam jubentur. Henricus Lancastriae Dux in Galliam profectus, factiones in Regem concitat: magnaque hominum factiosorum; vulgo miconten os appellant) multitudo ei se aggregat, quae , ut Regno potiatur, estecturam se largiter promi sit. Itaque cum exigua manu in Angliam appulit, eo ipso tempore, quo Richardus Rex magno suo malo in Hiberniam profectus aberate igitur Hen xico spatium ad vires consirmandas datum est
195쪽
maxime, quod sex demum hebdomadis interpositis, propter ventum adversum Rex de hostium irruptione certior fieri potuit. Accedebat propri- um Regis peccatum, qui , quum quOS praemi serat ingentem confecissentiexercitum, contra quam convenerat, diutius Iusto in Hibernia hae Tens, moras intempestivas fecit, quoad copiae re Cens conscriptae , 1ubducentibus se paulatim militibus, dilaberentur. Ipse in Angliam quum VC-nisset, atque quantas sibi opes hostis compara rit, cognovisset, desperatis rebus omnibus, milites suos dimittit, vitam pro ipsius falute profundere nequidquam paratos. Eo deinceps in cust diam dato, ordines Angliae Laia castriae Dux convocat: ibi tum Richardus, de crimine non uno accusatus, indignus Regno pronuntiatur. Sed an
tequam ea sententia promulgaretur, Regnum ultro deponit: ac paulo post in carcere milCran dum in modum trucidatur anno C DcccxCIX.
Hadrieus β. 13. Hoc pacto ad Regium falligium adsicen I v. dit Henricus I U. domo Lancastriae ortuS, quem ordines Angliae, abdicato Richardo, Regem Conis salutarunt..Caeterum, si & Henrici obtentum, &Ordinum jus ad amussim exigas , veraque aestimatione metiaris, lubrico admodum loco titu' lum, quo ad Regnum sibi vindicandam Henri CuS usus est, positum esse, intelligas. Nam quod illi praedicant, Eduardum, Lancastriae gente or tum, Henrici III. Regis filium natu maximum . fuisse , propter deformitatem autem corporis Eduardo fratri posthabitum, id veluti Commentitium & anilibus dignum fabulis Jam pridem explosum est a rerum Anglicarum Scriptoribus. Initia Mus Regni variis turbis infesta fuere; sed eas dissicultates seliciter superavit. Nam quod de Richardo tu Regnum restituendo Galli inierant Coia. silium
196쪽
silium cum ipsius morte evanuit. Magna turn quoque complurium conjuratio, Richardo etiamnum vivo, detegebatur. Et quod cum Scotis conflatum erat bellum, ipsis perquam tunestum fuit. Denique & Walliae provinciae incolae rebellarunt, spe adducti, fore , ut opera factiosiorum hominum, maleque erga Regem affectorum, quorum se in-gcns ex Primoribus multitudo conjungere cum rebellibus volebat, jugum Anglorum excutiant. Sed nondum siuas copias contraTerant, quum eos Rex ex improviso adortus cruento praelio prosternit: homines sex & triginta Rex ipse sua manu con fecisse memoratur. Quum nihilo magis homines turbulenti conquiescerent, tertium inter se conJurant: sed nec ea machinatio Regem fefellit. Et qui se ex fuga ad Scotos receperant, Sque in Anglos incitaram, nec enim illi ullam unquam Angliae
vexandae conturbandaeve occasionem praetermittebant) ipsi pariter atque adjutores Scoti praeter clades
nihil retulerunt. Rex moritur anno ci ccccxI II.
q. r . Is Henricum V. filium successerem ha- Henrievibuit: qui, quam prima aetate exiguam sui exspe- v. Etationem commovisset, admotus deinde Regni gubernaculis ita eminuit, ut inter praestantissimos fortissimosque Angliae Reges numerari merito debeat. Igitur qua erat animi magnitudine bloriaeque cupiditate, maximam sibi laudis bellicae se getem in bello Gallico constitutam este advertebat : accedebat tuorum auctoritas, qui vetus in
Regnum Gallicanum jus armis persequendum esse existimabant. Itaque, missis ad Carolum VI. Legatis, ut Regno abiret, pollulat. Si fecerit, laCatharinam filiam sibi matrimonio juncturum pollicetur. Sed quod Regna temere projicere a
consuetudine imperantium alienum erat , armis
dimicandum fuit. Henricus cum exercitu in Gab
197쪽
liam prosectus, Harflorio expugnato, insignetnde Gallis victoriam refert, ad Aetincurtum Ρi- cardiae oppidum. Gallorum numerum ad minimum sextuplo majorem Anglicano exercitu fuiste, Angli prodiderunt: paulo minus millia decem
eorum caesa, totidemque capta: contra eX Anglorum exercitu vix aliquot centum milites desiderati: victoriam Henricus tum temporis haud Persecutus est. Gallicana postmodum classe ad Hussorium ab Anglis victa profligataque, Henricus exercitu iterum in Galliam ducto, quum in Normannia aliud post aliud oppidum cepi Dset, ad ultimum Rothomagum expugnavit anno C I ccccx Ix. Atque eo minus ei obsistebatur, quod in aula Gallica res pessimo loco sitae erant, Carolo VI. Rege mentis haud satis compote, Reginaque Delphino filio vehementer irascente; propterea quod is ci melia matri & comparsum a longo tempore peculium ademisset, rectius haeC& alia bello sustentando impendi cavillatus. Itaque Regina , his aliisque rebus impulsa , animo in partes Joannis Burgundiae Ducis inclinare Coepit, cumque ad luminam fortunam , ac silpremam rerum aulicarum civiliumque curationem perduxit: verum maJOr ei privatae dignitatis contra Delphinum tuendae, quam publicae salutis ab Anglorum vexationibus defendendae, cura fuit. In colloquium inde uterque Rex venit: sed vanum illud atque irritum fuit; Delphini Daude, qui spem Burgundo fecerat, mre, ut omnis quae sibi cum eo
intercederet controversia componeretur. CONVentus quoque Monteroviae indicitur, in quo Burgundus , Delphino caedis haud dubie auctore, lobtruncatur Itaque filius ejus idemque Dux Philippus paternam ulturus mortem, palam ad Pav-tes Anglorum transit, atque eo rem deducit, ut
198쪽
Henricus, ducta in matrimonium Catharina Prin-
Cipe , tantisper dum parens viveret, Galliae administrationem obtineat, certissimus Cus morte heres, ac succesIor Regni futurus. Nuptiae cclebrantur Trinae, quae est in Campania polita, a uno C i Dccccxx. pactorumque fides Jurejurando sancitur: ea deinceps etiam a tribus Regni Ordinibus Lutetiae Pariliorum rata habita. Delphinus eo citatus, quum se sistere detremiset, sententia lata. Ob caedem Burgundi, Gallia exsulare jubetur in Perpetuum : Iamque erus e medio tollendi via Circumspectabatur. Sed ille alio atque alio fugit , ct maximam temporis partem Avarici Bituri gum sese continuit: ex eo per ludibrium Rex Biturigum dictus. Interea Angli urbes oppidaque alia super alia capiunt. Tandem Rex Henricus Cotinae ad Ligerim , obsessae.a Delphino urbi suppetias laturus, morbo in iij nere correptus, ita Arcem Regiam quae vulgo Boii de Vincennes di- Citur) deserendum se curat, atque ibi in aetatis ac
fortunae flore moritur anno CI ccccxx G. Galliae
administratione Ecdsordio Duci cidemque fratri suo , Anglicae autem rei curatione Glocestria: Duci fratri alteri, relicta. f. is. Eum filius excipit Henricus VI. infans urerieu.
menses admodum odio natus. Is ubi adolevit, Vi. a Paterna desciscenS virtute, quum partas a patre provincias urbeSque omnes per ignaviam atque imbelliam amisisset, avitam gelatis Anglic ad gloriam vehementer obscuravit. itaque Carolo V L qui Henrico haud diu iuperstes erat, mortuo, Rex Galliae renui it -- Lutetiae Parisiorum.
Delphinus item , Olus V ll. deinceps dictus,
sub idem fere tompus Regem se declarandum Curat, cum fortissimus quisque Gallicae nobilitatis stet, . Scotis etiam illi suppetias venienti-K a bus:
199쪽
hus: Philippus contra Burgundiae, itemque Iohannes, Britanniae Duces, Anglicarum partium
fuere : ab iis foedus quoque renovatum est. Tum vero acriter utrinque dimicare coeptum est. Et Galli quidem primo ad Crevantium Burgundiae oppidum anno cI ccccxx I II.& insequenti anno ad Vernolium ingentem acceperunt cladem. Quumque anno C Iccccxxv. callellum S. Jacobi Beveronis S. James de Beudieron exercitu quadragies mille militum sepirent , praesidiariis militibus iri extremo discrimine opem S. Georgii Sarisburiensis implorantibus, eo audito Sarisburiensem Comitem obsessis subsidio venire rati, nominisque metu territi, extemplo sese fugae mandarunt, quemadmodum a Scriptoribus rerum Anglicarum memoriae proditum est. Ita penes Anglos aliquamdiu victoria ubique fere mansit. Caeterum, in obsidione Aurelianensi sisti quodammodo felicitatis cursus coepit. Et quanquam in ea Gallos commeatum ipsis eripere conantes profligarunt, id praelium ab Hale cibus nomen accepit) atque ipsa adeo urbs dedere 1e Burgundionum Duci nequidquam pararet,
Anglis omnes pacis conditiones aspernantibus ; tamen non χlum in obsidione urbis Comes Sarisburiensis, vir strenuus, periit,verum etiam Galli cohortatione puellae cujusdam tharingicae nomineJoannae citati confirmatique, militem Anglicanum a moenibus Aureliae feliciter submoverunt. Ea puella multis deinceps adversus Anglos rebuS praeclare
gestis magnisquet facinoribus editis Carolum Rogem Rhemos ad rincipienda Regni insignia deduxit. Tandem ab Angri in praelio leviori Capta, tanquam superstitionis ac Diabolici rea consortii
crematur Rotnomagi. Carolia coronato, quom complures ad eum civitates defectisoni, Angli suum
quoque Regem Henricum ex Angliis evocatum Regno
200쪽
Regno Galliae solenniter inaugurant Lutetiae Parisiorum cI ccccXXXI I. Eodem tempore pactae in sexennium opera Pontificis induciae haud diuturnae fuere ; Gallis loca complura staudulenter &quasi per cuniculos intercipientibus, dicentibusque, nihil contra induciarum religionem fieri, cummodo avi manifesta abstineatur. Quemadmodum nec Carolus Rex adduci unquam potuit, ut jultum cum Anglis proelium committeret; satis
habens, arte eos ac stratagematis per circuitum impetere. In primis autem rem Anglicam in Gallia oluti amixit Ducis Burgundionum ab Anglorum amicitia levi de causa desciscentis cum Gallorum Rege reconciliatio. Gliscebant nonnullae in Bedfortii Aheu, Burgundionisque Ducum animis odii ac mutuae rum no- simultatis scintillae , quum ad cas punitus exstin-
guendas colloquio Fanum D. Audomari, opportunus ei rei locas, deligitur. Jamque praestitutum tempus appetebat, & disceptari coeptum est, uter prior veniret, quod existimabant, cum, qui prior comparuisset, tacita quasi consessione se inferiorem esse agnoscere. Id vero recusabat Bed tortius: quandoquidem in re Gallica administranda prin- Cipem lozum obtineret, atque adeo sibi, in tanto dignitatis falligio collocato, causIae nihil esset,
cur fiduciario Galliae clienti concederet. Burgundus contra, se supremum esse atque unicum urbis colloquio dellinatae dominum contendcbat. Itaque colloquium intermittitur. Burgundus, rupto amicitiae Anglicanae vinculo, immane quantum Carolo Regi auxilii tulit. Accessit novum etiam malum , mors Bedsortii Ducis anno CloccccXX xv.
Sommersetius ac Eboracentis Duces quum de Principatu , uter in deiuncti locum succederet, acriter inter se contendissent, pervicit hic quidem, dignitatemque, ad quam adspiraverat, consecutus eli: