Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

I O .' C A .PI UITI INO stantum autem illi negotii facessivit Sommersetius, ut , antequam novus Galliae Rector advenisIet, Lutetia Paritiorum, pol quam annos xv II. in ditione Anglorum fuerat . una cum civitatibus compluribus aliis Carolo Regi sese dederet annoc IoccccxXXvI. Quanquam, ut vicem rependeret

Glocestrius Dux , Burgundione Caletum obsidente pulso, magnas eidem in Flandria , Artesia &Hannonia calamitates intulit: nec minori clade Gallos Talbutius, summa virtute Dux , affecit. Interim, dum pactis induciis Gallia ab armis paulisper conquiescit, motus intestini semina sparguntur in Anglia. Desponderat sibi Rex Comitis Armeniaci filiam: ad eas nuptias disturbandas Comitem una cum filia Gallus in custodiam, dedit. Sustolcius inde Comes, idemque Regius eo tempore apud Gallum Orator, in)ulsi Regis , Margaritae, Renati Ducis Andegavensis, Musdemque Neapoleos ac Siciliae Regis filiae, nuptias paciscitur: Regique ut eas ratas habeat persuadet. Ei vehementer reclamatum est a Gloceis strio Duce eodemque Regis patruo: partim quod& pater mulieris Dux ti nomine tantum Rexestet, partim quod Armenianae, priori 1ponsae, magna sic injuria fieret. Verum tamen nuptiae nihilominus fiebant: & Andegavensis insuper ager cum Cenomanensi, ut siponsam dimitteret, Ga lo concessus. Sed quum Rex obnoxius uxoris praepotentiumque potestati ministrorum csIet, Regina primum in ulciscendo Glocestriae Duce virium laetura periculum eum de Regno male administrato accusat, ac comprehensum clam interficiendum curat: illata insonti caedes magna deinceps

mala Regi dedit. Galli quippe Normanniam paulo post recuperarunt annis C IIccccXLIX. quod

Angli motibus Hiberniae distenti haud valida suis auxilia

202쪽

DE BRITANNIA. Is Iauxilia mittere potuere. Insequenti anno hi exci1s. Aquitania quoque pulsi sunt, ut praeter Caletum pulsi. aliaque pauca admodum oppida circumjacentia nihil ipsis in Gallia reliquum esset: nec post id tempus unquam firmam in Gallia sedem figere potuerunt. Causa tantae tamque subitae cladis non una affertur: praelidiorum Anglicanorum icordia, Ducum strenuorum penuria, sublectorum insuperbos atque insolentes Anglorum mores odium S inprimis intestini Angliae motus , a Richardo Duce Eboracensi clam excitati. Is namque & Regis ignavia, & avertissimo populi ab imperio R Ainae animo cognito, viam sibi ad Regium fastigium in tanta rerum omnium perturbatione fastilarum esse confidebat. Adde, quod potiori etiam jure sibi Regnum deberi asserebat, materna quippe stirpe a Lyonello, Clarenciae Duce, Regis Eduardi III. filio tertio, ortus, quum HenricuSCOn tra ab Joanne Gauntio Eduardi III. quem diximus , quarto filio originem duceret. Simulabat autem , se id unice agere, ut ministros exitiosos ac nimio favore elatos,A inprimis Ducem Sommer-

setium Rex abs se removeret. Inde exercitu coacto praelium cum Regiis copiis committit: eo Dux Sommersetius cecidit. Ibi tum Eboracensis Regis Regnique Protector renuntiatur. Sed ea pax haud diuturna fuit, bellumque paulo poli iterum exarsit , in quo Dux Eboracensis victus primum in Hiberniam profugit. Verum enim vero Uarvicensis Comes Regias copias aliquanto post fundit fugatque, Rege ipso capto : itaque Dux Eboracensis Regis Regnique Protector ac legitimus Regii fastigii heres secundo declaratur, hac tamen exceptione , ut , Regium nomen Henricus, quoad viveret , retitieret. Haud vero diu eo loco res Anglicana stetit. Regina, quae in Scotiam profugerat,

203쪽

ingentem comparaverat exercitum P adversus eum

quum Dux Eboracensis copias in aciem eduxisset, ipse capitur, captivique ad unum omnes mortemul tantur. Sed novum inde exercitum filius superstes Comesque Varvicensis quum consecisseti Londinum contendunt: ibi Rex salutatur Dux Eboracensis, adolescens, nomine Eduardi IV. i

Eduardus 9. I 6. Eduardus IV. Regnum magno labore δ ν' partum majori conservavit. Henricus quippe validissimum exercitum in Septentrionalibus Angliae

partibus conduxerat: cum eo cruentissimum post hominum memoriam praelium committit Eduardus : hostium septingenti nonaginta sex supra millia triginta sex in acie ceciderunt: Eduardus enim, quod hostis numero superior esset, nullius omnino vitae parcere suos jusserat. Henricus in Scotiam compulsus , quum redintegratis copiis rediisset, iterum victus fugatusque est: ipse in Scotiam se recipiens aegre fuga salutem quaesivit. Caeterum, igninio habitu in Angliam reversus postmodum Comprehenditur, & in Turrim sita carcerem massorem Angli vocant captivus ducitur: Rex sacerdotio, quam Regno in tanta hominum factiosorum C pia administrando aptior. Sed necdum omni, quod imminebat, periculo defunctus erat Rex. Is Comitem Varvicensem Legatum miserat in Galliam, ut nuptias ibi Bonae , Ludovici Sabaudiae Ducis filiae, conficeret. Ucrum, quum Rex interea Elisabetham Joannam GraJam, viduam praecipiti duxisset consilio; Comes eam rem tam aegre tulit, ut ad Henricum Regem palam deficeret, & Cla- renciae Duce eodemque Eduardi Regis fratre in partes pellecto, Eduardum Regem armata manu ex. improviso opprimeret caperetque verum tamen,

eustodia incuriosius habita, brevi elapsus est: indo

204쪽

etsi induciae componebantur, jureiurando invicem 1ancitae; bellum tamen mox recruduit. Uarvicii

copiis victis profligatisque, ipsie profugit in Gal-Ijam : inde redintegratis copiis in Angliam reversus , quum se incredibilis ibi hominum vis cum eo sociasset , Eduardum Regem confugere in Belgas ad Carolum Burgundiae

Ducem coegit. Henricus autem Rex, per novem annos carceris squalorem perpesIus , in Regnum rellituitur. Sed Eduardus copiis Ducis Burgundiae adjutus, in Angliam postquam appulit, qui ad ipsius partes ac ductum sese applicarem, admodum multos reperit: conceptis verbis, nihil se in Henricum Regem moliturum, adjurat, bona modo hereditaria sese aditurum simulans: neglecta jurisjurandi religione, stcreto copias nihilominus cogit. Adverssis eum quum infesto agmine pro- scelus esset Comes V arvicensis, Dux Clarenciae Eduardo fratri reconciliatus cum omnibus ad eum copiis transiit. Ea res Varvicensem vehementer afflixit, & quum se haud satis virium habere inintelligeret, prohibere nequivit, quo minus Londinum Eduardus contenderet: is benigne ibi exce-Ptus est, propterea quod, ut ajunt, Londinensious grandi aere alieno obstrictus crat, nec postrein

Inas amoris partςs apud eorum uXOreS tenebat.

Henricus in pristinum carcerem quasi postliminio detruditur. Anno C i Icccpy xx l. Eduardus inde Rex, conversis in Comitem Varvi censem armis, atrox Praelium ancipiti Marte committit, ut victoria in Comitem inclinari videretur. At cieto nubibus Obducto, quum, nemine suos noscitante, legionarii infestis inter se signis concurrissent, ac mutuis sese vulneribus imprudentes ipsi consecissent, victoria prope jam explorata e manibus excidit: ipst a cum aliis multis ex prima nobilitate occidi-

205쪽

tur. Accessit aliud haud leve malum, quod comux Henrici Regis,quae firmissimas in Gallia copias coegerat, adverso retenta vento, una cum Eduardo filio adolescente sero nimis appulit: ipsa deinceps, ubi in Angliam venit, comprehenditur ; filius ne-NθΛrieu, Catur. Pollea Heriri cum quoque Regem Glocestria Ul. inter- DUX, homo Languinolentus, sua ipsius manu in-fisu. teraecit. Posteaquam in Anglia Otium motibus

fuit, Carolus Burgundiae Dux Ludovicum XI. Gallorum Regem in Eduardum incitat, ingens cx Regis utriusque inter se contentione commodum sperans. fit Ludovicus X Ι.'mala, quae siquando se cum Anglo Burgundus comunxisset, sibi eventura essent, animo prospiciens, Anglum omni ratione delinire, Burgundumque ei susipe- Etiam tacere contendit. Eoque illi majorem fidem habuit Anglus, quod, quae ipsi ad obsidionem Noviomagi nunc Nuys vocaturὶ auxilia Carolus Dux promisisset, ea haud mitteret. Nec parum ad maturandam pacificationem contulerunt amplissima. quibus Eduardi ministros Rex donaverat , praemia. Rus constabiliendae gratia in colloquium rem Ludovicus Rex deducit: nec dubitavit ipse prior in locum constitutum venire: vinum quoque distribui liberaliter inter Anglicanos milites jussit. Itaque Eduardus , nullo egregio facinore edito, inglorius, fremente nequidquam Burgundo, in Angliam redit. Adversus Scotos autem melius rem gent: quos in eorum finibus populabundus magnis cladibus affecit. Interim dum haecigeruntur, Gloceltriae Dax, quo propiorem sibi ad Regnum aditum pararet, Ducem Clarencipe, -- trem natu maximum, interficiendum curat. Ad extremum, Eduardus, quum novum adversus Galliam bellum pararet, quod Ludovicus ReX, posteaquam'pradictis periculum fraudulenta paci

206쪽

ficatione propulsasset, istam pacis conditionibus

haud curae haberet, morbo correptus obiit anno

C IOCCCCLXXXIII.

g. 17. Eduardo IU, vita functo, Eduardus U. Eduardus filius, puer undecim annos natus, Rex quidem salutatur , sed nominis inanis usiura vix per undecim hebdomadas fruitur. Richardus quippe salo eestriae Dux idemque pueri patruuS, homo omnium esseculorum sceleratissimus crudel illimusque, Regni invadendi consilium illico ceperat. Itaque Regem primum egusque fratrem in potestatem suam redigitὴ usurpata utriusque tutela ἰ amicos inde Regios spectata fide e medio tollit, Sacerdotes prae. terea impudentissimos subornat, qui fictos passim rumores disseminarent: Eduardum I V. adulteri nis amplexibus susceptum csse: Regnum Richa do jure deberi, quippe quem legitimis nuptiis natum , vel ipla paterni oris similitudo argueret. Adoltimum, Buckingi amius Dux ad Senatum Lon dinensem retulit, Regnum Richardo merito deis

ferri oportere , paucis, qui ad cam rem subornati erant, hominibus perditis, ea, quae Dux retulisset, sua vociferatione comprobantibus; ab universii multitudine Regnum delatum cile , subdole fingitur. Rex pravis artibus Regni potitus, Regem se pro-

Clamari inaugurarique anno CioccCCLXXXIII. si

mul Eduardum V. hominem innocentissimum una cum fratre miserandum in modum interfici jussit. Sed paulo polt inaugurationem simultas quaedam Regem inter ac Buckingliamium Ducem, ciuus quidem beneficio potissimum Regnum ille Con secutus fuerat, exstitit. Quamobrem aula hic excedens , animo agitare coepit,. quo pacto Regnum Henrico, Comiti Riccomontio, qui ea tempesta. te in Britannia Armoricorum exsulabat, tradi posiset. Quanquam autem in facinore deprehensus fuerat

207쪽

fuerat Buchinghamius, & a Richardo securi pedicussus, tamen quod iniverat consilium perficitur. Atque Riccomontius Comes Iam ex Britannia

Armoricorum cum classe adventabat ψ anno ex cc LXXXI v. quum adverὶ vento in Normanniam rejicitur: inde quod a Carolo VII l. Galliae Rege auxilium petebat, facile obtinuit. Ingens

quoque multitudo ex Anglia ad eum confluens fidem atque operam sacramento interposito addixit : ei vicissim sese Principem Elisabetham Eduardi I U. filiam ducturum, IureJurando Confirmat. Sed parum abfuit, quin Henracus in potestatem Richardi veniret, Petri Landesii, Thesaurarii Ducis Britanniae Armoricae , fraude & insidiis circumventus; qui magna auri vi corruptus a Richa do fuerat, quemque postmodum ipsius dominus patibulo assigi Iussit. Porro Richardus, quum Elisabetham Principem ipse matrimonio sibi Iungere constituisset , atque eam ob caussam, quam eo tempore in matrimonio habuerat, uxorem Clame medio sustulisset, differre nuptias propter imminens ab Henrico periculum coactus est. 'Is ei rei ut anteverteret, quum propere ex Gallia, . trajecto mari , in Walliam primum appulisset: magna Celeriter manu discedens coacta, acie cum Richardo confligit ad BosWorthum oppidum: in eo praelio Williamus Stantaeus cum aliquot hominum millibus in Henrici castra transiit: pugnamque multi inter Richardi milites detrectabant. Richardus ipse occiditur, ejusque diadema ipso eo loco, ubi depugnatum fuerat, Henrico imponitur, isque magno omnium applausu Rex proclamatur,

lianti eua g. I 8. Ad hoc usque tempus res Anglicana mi- usu serandum in modum convulsis fuerat, infausta illa

di fatali inimicitia , quae inter gentem Eboracen sem

208쪽

DE BRITANNI A. Is

1em & Lancastriam intercesserat: illa Rosam A bam, haec Rubram pro insigni gerebat. Quippe

Henricus I U. ex domo Lancastriae ortus Richa dum I l. de Regno deturbaverat: cujus nepotem

Henricum VI. Eduardus IV. Eboracensis vicissim de solio praecipitem egit: hmus porro fratri Richardo III. Henricus V l I. e familia Lancastria una cum Regno vitam simul eripuit. Henricus iste , ducta in matrimonium Eduardi IV. filia, & factiones Rosae Rubrae atque Albae feliciter inter se

reconciliavit, & rem Anglicanam turbis diuturnis Vehementer agitatam instaurando ad tranquillitatem sua prudentia reduxit. Quanquam ne ipse quidem a motibus intellinis immunis fuit. Ac primum quidem omnium Lambertus Symmelius, pistoris filius, pro Eduardo Comite Varvicensi fraudulenter suppositus, Rex renuntiatur in Hibernia. Eam fabulam Sacerdos quidam architectatus fuerat : cui Margarita Caroli Eurgundiae Ducis vidua, eademque Caroli IV. soror, ut Henrico molestiam exhiberet, mirifice subseruiit. Symmelius ex Hibernia cum exercitu in Angliam ubi venit, acie victus ab Henrico Rege capitur, & in culina Regia , versandis ad socum carnibus assis , sordido

Calonum ministerio praeponitur. Anno cI ccccXCI

Henricus, expeditione in Galliam suscepta, B non iam obsidione cingit. Sed quum auxilium, quod promiserat , Maximilianus Imperator haud mitteret, ad pacem cum Gallis faciendam, non Contemnenda pecuniae summa , inducitur. Interim dum haec geruntur , alius a Margarita Duce impostor subornatur , nomine Pectinsius Varbe-

Cius, qui se pro Richardo, Eduardi IV. Regis

filio natu minimo , gerebat, partesque suas tam scite ac docte agebat, ut permultos sibi assediat res in Hibernia alungeret. Inde Lutetiam Pariai siorum

209쪽

forum prosectus perbenigne excipitur, propterea quod eo tempore Gallus ab Anglo capitali odio dissidebat. Pace composita, ad Margaritam Ducem se contulit: inde in Hiberniam , & denique in Scotiam se recepit: et Rex, quum honorinpetitissimc hominem excepisset, e propinquis unam in matrimonium dedit, irruptione simul cum exercitu tu Λngliam iacta. Et res eo periculosiori loco esse videt, tur, quod per id tempus ingens in Anglia seditio propter nova & in

lita tributa coorta erat. Verum tamen non minus seditiosis. quam Scotis, strenue obviam itum illi caeli domitique: hi magna accepta clade iud tiam repulsi sunt. Pacem inde cum Anglis fecere Scoti, fide data, se nec perfugium uirini, nec subsidia. impostori Perii inito in pollarum praebituros. Is in Hiberniam , inde & porro in Cornwalliam ubi venit, declarari se Regem An gljae 3uisti Sed quuin paucos admodum, qui immota ad ipsius partes inclinarent. reperiret, & Regias copias adventare cognovisset, in templum confugit, seque Regi dedidit: ab eo in carcerem Turris Lo mediis conJectus quum effugere denuo conciretur, res novas moliturus, in furca tandem suspenius, condignas tanto cximine me nas dedit Λnno ci Iai. connubium convenit

inter Iacobum IV. Scottae Regem & Margaritam Henriai filiam: quod effecit, ut Anglia deinceps

in Scotia iub unius sceptro coalescerent. Arth rus quoque, Hcmici filius natu maximus, tharmam , Ferdinaudi Catholici filiam, inata, monio sibi junxit. Sed eo mortuo paucis post

nuptias mensibus, anno aetatis xv s. Henric , nec dotem aequo animo reddere. nec assinitans cum tardinando recens contractae vinculum disibivi cupiens a Cassiarium Henrico Alio secun

210쪽

do, puero annos XII. nato, in matrimonium

dedit , Julii II. Pontificis Rom. concessii: necdum enim cum ea concubuissὰ Arthurus dicebatur. Eam rem ingentes dein mutationes con' rsecutae sunt. Rex iste inter prudentissimos sui tempori S Principes numeratur . nec in eo quidquam reprehenditur, nisi quod subqectis multum pecuniae per Calumulas extortisse dicitur. Obiit anno

f. I9. Henricus VIII. initio Regni statim Henri- nuptias cum superstite fratris vidua facit, magis . Viit Ut parentis voluntati suistaciat, quam quod eam singulariter diligeret: dum matrimonium firmum S inconcussum stetit, Rex domi bene felicite que imperium gessit: in aula quotidie sere speetacula ludique equestres edebantur. Quod ad res externas attinet, a Julio II. Pontifice, & Ferdinando Catholico ad foedus adversus Gallum ineundum specioso Sedis Apostolicae protegendae obtentu pellicitur anno CIII XII. Spem quoque Aquitaniae recuperandae fecerat et Ferdinandus. Itaque Henricus exercitum mittit in Biscriam, ut con)uu-ctisiviribus, quemadmodum conventum fuerat, impressio in Aquitaniam detur. Quoniam autem Ferdinandus Navarrae inhians auxilia Anglis nulla mittebat, hi re iniecta domum redeunt. Anno CIPI XIII. Henricus valido cum exercitu Galliam protectus, in Tervanna ad id oppidum

Galli, commeatum, importare conati, magnam stragem acceperunt & Tomaco expugnandis moratur: illam 2lo aequavit; hoc Franciscus I. dcinde certa pecuniae summa redemit. Uerum mnim vero Henricus prospero armorum successui haud satis imminens, seu propria ac innata ad

I centiae socordia, sive quod non tam sibi quam Potitifici belligerasse videbatur, in Angliam rem

vertitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION