Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

sponte corrueret. In hac sententia confirmatus a westonio, aerarii Praesecto , creditur, verito scilicet, ne accepti & expensi rationem reddere ab Ordinibus Juberetur. Antiquo etiam more receptum fuerat , ut ab iisdem unicuique Regi ad aulam sustentandam , ac personam suam cum dignitate

tuendam , certus vectigalium numerus attribueretur ; Rex suis vicissim sumptibus classem alere ad

Conservandam commerciorum incolumitatem deberet. Nec tamen ejusmodi stipendiorum annuorum concessio in successorem transmittebatur. Jam

certa vectigalia assignata quidem pro reditibus fuerant ab iis ordinibus, quos Carolus Rex primum

Coegerat. Caeterum, quum eos Rex iratus & indignabundus dimisistet; hi, ut ejus animum repungerent , quam ei concesserant pecuniae summam, quali indictam , irritam esse statuunt: rebaturque populus fore , ut, rebus ad aulicum comitatum ac personam Regiam sustentandam necessariis ademptis, Rex iple ordines denuo convocare Cogeretur. Sed Rex haec nihil morari, &non solum vectigalia more massorum exigere, verum etiam novis tributis ad octoginta librarum stertingarum millia intendere & augere. Hoc facto Rex, ut erat

sua sponte pervicacioris ingenii, pristina Reipublicae forma mutata, se suosque sine ordinum ope tueri ac sustentare constituit: id quod fieri nullo

modo posse populus existimabat. Nam, quum aes alienum ad summam duodecies centenorum millium librarum stertingarum Iacobus Rex contraxerat, quod deinde Carolus I. temerariis adve

sus Hispanum Gallumque bellis susteptis, quadringentis librarum millibus multiplicarat, quomodo sine ordinum subsidio dispungi tot tant que nomina postent, id vero haud liquebat. N que enim nova populo tributa imponere per I . ges

232쪽

ges Regni fundamentales licuit; nec per vim cogere eundem Rex potuit, exercitu destitutus: nam is, qpi Angliae praesidio erat , milite domestico Constabat, nec tantum peregrini militis, quantum ad populum rebellem perdomandum fatis esset, inferri poterat , quanquam GermanicaS conscribere copias in animo aliquamdiu habucrat Rex, ni-' hilo magis ab incoepto destitit , & Acaac natarum quarundam Jctorumque responsis edodius, nihil obstare, quo minus ipse pro imperio nova tribu ta bono publico imponeret, velligalibus insolitis

introductis, reditus annuos, quum antea quingen ta librarum millia perciperet, trecentorum millium accessione auxit. Praeterea tributum in singulas domos pro facultatibus Jusque imperavit, classem eo stipendio sustentandam caussatus, eo tributo adducenta librarum millia redacta sunt. Ad haec vetera in sylvas & nemora Jura, quae in Regiis olim postessionibus numerata,pollinodum erutis exstirpati Sque arboribus in agrorum pascuorumque formam redacta fuerant, quali pollii minio in lucem revocavit. Quo quidem obtentu possessiones pleraeque Omnes in dubium vocabantur. Sola Essexta provincia controversiam sibi hac super remotam redimere trecentis librarum stertingarum millibus necesse habuit. Atque cadem ratione cum reliquis

etiam provinciis aetum foret, ni, qui paulo poli oriebantur motus, impedimento missent. Haec & alia facinora Regem in odium & invidiam apud popu-Ιum adduXerunt. Accessit, quod Rex, quum Puritanos VChementer premeret, cujus rei culpa in Episcopo Cantuariensii Guillelmo Laud , hominu fervido, magna ex parte residebat)Pontificios contra mitius haberet. Quod quidem Puritani eo Consilio fieri interpretabantur, ut, ipsis oppressis penitus ac deletis , Pontificia sacra introducat.

233쪽

Quam & ob rem complures libelli famosi in Regem & Episcopos spargebanture iis inquirendis Cognoscendisque Quartitores constituti , quorum

acerbitate animi partium vehementius exasiperati

sunt.

Motus in g. 26. Jamque sacra ac humana miscebantur βς0 ac populus indignatione commotus ubiquet Anhlia fremebat, quum in Scotia primum apertae sedi- excitati. tionis incendium exarsit. Etenim quum Rex, ut& Episcoporum auctoritatem stabiliret, & Ρuritanismum aboleret, & paria utriusque factionis instituta in re sacra essiceret , sacrorum formulams Liturgiam vocabant in ab Episcopis componi aus. sillat, qua Presbyteria , Classes & Synodi Provimciales penitus abrogabantur, atque, ea ut servaretur, gravissimam in refractarios poenam sanxisset, tumultus ubique per Scotiam concitabantur a Pastoribus croi I xxxv I r. Accessit alia quoque caussa. Quum primum purior sacrorum cultus ab omnibus superstitionis sordibus repurgatus emoresceret in Scotia, reditus Ecclesiastici, qui ad sacrum pertinebant Ordinem , ad Regem rediere, nullo quidem suo magno emolumento; propterea quod ii Equestris Ordinis filiis natu minoribuS magnam partem concedebantur. Hi quod eam rem sibi perutilem esse intelligebant, eorum redituum spem vivi, posmessionem mortui, ad heredes transmittebant. Quin etiam ulterius progressi, sacras istas possessiones, seu integras, si magnae, seu ex pluribus coalitas, si singulae per se tenuiores essent, profano principatus & dominationis titulo insigniendas curarunt, maxime minore Jacobi UI. aetate, anno circiter ci I Lxv D. Inde

Jacobus quum hoc pacto suam aliis benignitatem claudi, & homi ncs de se optime meritos muneribus assiciendi facultatem sibi ereptam esse vide-

234쪽

Ds BRITANNIA. 18sret, omnes istas possessionum Ecclesiasticarum largitiones hereditarias irritas facere instituit anno CIDIIcxv II. Sed obnitentibus vehementer Nobilibus , a consilio dellitit. At vero Carolus ma)ori

vi rem aggressus anno CII I cxxx I I I . iis bonis ad augenda Ecclesiae Ministrorum ilipendia annua utitur. itaque illi,quorum res familiaris Regis bona Ecclesiastica ad se transferentis inlli tuto naufragium fecerat, susceptis postmodum Pastorum, Liturgiam acerbissimo prosequentium odio, partibus, seditionem jam tum gliscentem mirifice sua opera ac- Cenderunt. Accessit novus etiam pacis intestinae Alinanis turbator Alexander Lenaeas, qui antea bello Ger-Σ - - manico operam militarem Sueco navans, & quum

Joannis Bannerii supremi Ducis imperio parere nollet, in patriam reversus, sperabat fore , ut rebus turbidis quaestum ipse & compendium faceret. Ducem se professus Nobilitatem in Regem initigat, & simul hunc illius imminere libertati persuadet: atque ut consilium suum eo speciosius apud populum redderent, Religionis ac Conscientiae

utuntur obtentu rebelles, Pastoresque formulas, superiori Liturgiae omnino contrariaS , conscribendas impellunt. Gravissimum interponunt jusjurandum , adversus quemcunque atque ipsum adeo Regem, eas sese propugnaturos esse. Ei foederi quod vulgo Conνenant appellabatur maxima Nobilitatis & Clericorum pars subscripsit: Concilium quoque institutum, quod universam rerum molem dirigeret atque gubernaret. Ad eas turbas sedandas, Hamiltonium Marchionem in Scotiam Rex mittit: ipse de pristina acerbitate ac saevitia

multum remittit: quae res insolentiores etiam re

belles & audaciores fecit. Ab Ordinibus , quos Rex in spem sopiendae eorum auctoritate seditionis convocaverat , foederatorum instituta confir-

235쪽

mantur, Episcoporum ordo abrogatur, Puritanismus omni ex parie introducitur, cum magno Regiae majestatis damno. Et quum reduci ad ianitatem aut in ordinem cogi rebelles non nisi vi ar- misque possent, nec pecunia Regi, fidique mi

lites suppeterent, ad utramque rem comparandam Pontificiorum opera uti constituit: itaque & exercitum ex iis consecit. & subsidium ab iis pecuni rium accepit, ad Regis tamen sublevandam inopiam huadquaquam 1umciens. Caeterum, quum a reliquis etiam sibi suboectis exigeret argentum, Praeter ministros Regios , obtemperavit nemo. Atque quum pecuniae, iriecto terrore, facilius extorquendae ergo rumor spargeretur multa Hibernorum Germanorumque Pontificiorum millia parata instructaque Regi praesto esse, animi popularium

majorc etiam ira inflammabantur. Sed tamen utilem Regi operam praestare, multumque prosic re adversius Scotos Regiae copiae potuissent, si celeritate adhibita eos adorti forent. At spatio ad res suas cum Gallis Belgisque communicandas dato, quando ab utrisque & pecunia & arma submittebantur, postremo caullam suam Anglis usque adeo per Legatos commendarunt, probabilemque QCerunt , ut hi ad ingloriam compositionem Regem perpulerint. Sed haud diuturna pax 'fuit:.nain &Regios conditionum pudebat, & Scoti Regi di fidebatit. Interea Rex litteris, quibus Scoti & pe-euniam & duces a Gallo expetebant interceptis, ni spem adducebatur, fore, ut ea re & Scotos ceu proditores invisios Anglis reddat , & simul pecuniam, qua inprimis indigebat, ab iis impetret. Itaque indicto Ordinum conventu, litteras, quas dixi , recitat .Verum, quum eam rem parum Curarent,

Obd Inserius ordinum Concilium ex Puritanis maximam partem consistebat, qui Scolorum caunsa

236쪽

sia vehementer cupiebant, in dimittitur paulo post Conventus. Quumque Rex Scotiae Delegatum, qui litteris ad Gallum scriptis nomen suum subscripserat, Londini comprehendi jussisset, iterum ad arma itum a Scotis, & arx Edimburgi expugnata.

Itaque Rex exercitu propter pecuniae inopiam summa Cum difficultate conscripto, quum ipse in Scotos profectus, iter impeditum per vim aperire conaretur, vincitur iugaturque, fremente passim p puto ; quod milites, quibus nullum numerabatur stipendium, provinciae, in quibus constiterant, Pro se quaeque alere cogebantur. Quae item in Hibernia, Regis gratia, conscripta ab Ordinibus su rant militum millia decem, eadem , quam dixi, argenti penuria dissipavit. Una salutis spes tuit, inducite cum Scotis, & novus Angliae ordinum

conventus, qui initium cepit anno C IDI OcXL. men .se Novembri . . Paria-

f. et . Sed eo ordinum consessu erupti, quod ii,.ntum pridem in animis populi, Occultis gliscenS scintll- in Rete lis delituerat, malum. Tantum enim abfuit, utans gre. Regi advcrsus Scotos auxilium ferrent, ut potiuS, foedere cum iis icto, menstruum Scoticis copiis stipendium promitterent , ut sibi ad Ordinum Anglicorum defendendam incolumitatem praesto essent. Inde res civiles ac Reip. statum ex utere mutare, & in meliorem redigere formam, Regis autem auctoritatem concidere, ejus ministros male mulctare , Episcopos Liturgia abolita, & Ponti ficios ad unum omnes pessumdare coeperunt. Et ut haec eo facilius conficerent, Regem subigunt, ut promitteret, se non prius ordinum conventum dissoluturum esse, quam & supplicium de sontibus & maleficis sumtum, & res Anglicana ordinata penitus & compolita foret: atque adeo ut

sibi. sverbo rem dicam in quoad vellent, prorO- gare

237쪽

diaerapit

damna. tura

testini ex. ordium.

gare comitia liceret. Quo facto Regia auctoritas concidit. Atque ut periculum faceret & Regis patientiae , & suarum virium ordines, Comitem Staffordiar, Hiberniae Prorebem, reum peragunt qui, tametsi & caussam ipse tortiter dicerct, & Rexs ad eum, ut ministrum sibi charissimum Iuxta ac fidelissimum, liberandum, nihil ad summam Contentionem reliqui faceret, tamen, Inferiori Concilio plebem Londinensem concitante, a SuPCrioris Domus ordinibus capitis damnatur. Cui sententiae substri re Rex quum recusaret, & Ordinum inter se conspiratione , & furore plebis Londinensis compellitur. Exin in multos alios ministros Regios saevitum: pars in carceres comiciun tur, pars iuga salutem quaerunt: Episcopi e Comitiis Ordinum ejiciuntur: Curia Camerae, ut vulgo vocant, Stellatae, auctoritas Concilii sanctioris, Concilium denique Magnum abolentur: Regivectigal & classis imperium adimuntur. Haec aliaque multa cum summo suo damno comuncta Rex permisit, sperans fore, ut exulceratus populi animus obsequio persanetur. Inde in Scotiam profectus, omnibus eius gentis postulatis annuit: sub idem tempus Pontificiorum conjuratio in Hibernia factae latebris suis erupit, qui libertatem Romanae Religionis armis vindicare, aliisque, quas indigne ferebant, rebus exonerare se nitebantur: . ea repostea factum, ut multum ibi sanguinis immanem in modum profunderetur. Tandem res ad bellum apertum Regem inter & Ordines processit anno CIPI xLI i. Quum enim Regiam convellere majestatem ordines haud delisterent: Rex paulo severius exercere imperium, alieno, ut videtur, tem pore decrevit. Itaque sex omnino homines, qui comitiis Ordinum interfuere, proditionis ac seditionis reos postulat: eorum caussam quum Domus

238쪽

DE BRITANNIA. 189mus Inferioris ordines defendendam suscepissent, Rex multis stipatus militum Praefectis , in concionem eorum prodiens peraeerbis in eos & verbis& gestibus invectus est. illi, quum vanam sine viribus iram existimarent, haec nihil morabantur: atque haec ita esis , documento fuit subita Regis

lenitaS, plane ut veniam petere prioris severitatis videretur. Igitur quum Curia Inferior homines agrestes circum circa tironesque opificum concitasset, tanta subito coorta seditio est , ut Rex, quia tuto remanere Londini haud poterat, periculi vitandi Causili, in rus concederet. Ordines omnibus oppidorum maritimorum Praefectis, ne Regis imperio pareant, interdicunt. Et sane graviter in eo Rex offenderat, quod rebus tam turbidis portus in potestatem suam haud redegerat, quibus externa recipere auxilia potuis iet. Quum igitur caliellum portumque Hullae occupare conaretur , is quem eo cum copiis miserat Dux aditu prohibetur. Rebus in eum locum deductis, id scilicet reliquum esse videbatur, ut munerum ac Magiltro

tuum constituendorum potestatem Regi ademptam ad se ordines transferrent. Plane ut jam in propatulo esse videretur , Ordinum potet talis Regiae abrogandae, & Democratiae constituendae voluntaS. Praesertim, quum & Episcoporum a comitiis Ordinum Superiorum , in quidus Jus suffragiorum X X II X. obtinebant, rejectionem suo Rex Con sensu approba1set, & qui Regiarum partium erant, e comitiis se maximam partem ipsi subduxisssent: ut facile esset Inferioris Curiae ordinibus, Superioris Domus auctoritatem labefactare penitus at, que evertere. Multis ultro citroque & verbis &scriptis siustra commutatis, res ad arma venit, &Rex ordinesque, pari utrique cura, bellum parare occipiunt. Initio Rex ordinum copias male

239쪽

ctua capi

tura

oliverius

mulctarat, ac semel iterumve insigni affecerat clade : ob eam caussam ordines Scotos in Regem incitatos, cum quibus foedus antea percusserant , in auxilium evocant: qui quum valida venissent manu , adversa Rex fortuna uti coepit, adeo ut profligatis ad Eboracum copiis, quum & milites eum & pecunia deficerent, ad extremum ipse Confugere ad Scotorum exercitum sit coactus. Abeo-.quadringentarum librarum millium pretio quasi venumdatus & Anglis in manus traditur, hac t men lege, ut a vi ac imuria abstineant. Diversis inde locis, in custodiam datus, mutato subinde

Carcere, captivus diu asservatur.

q. 28. Atque hoc pacto Regem imperio ac sortunis Omnibus Puritani seu Presbyteriani, Religionis obtentu, everterunt. Sed quo minus frui diu dominatu injullo & malis artibus parto isti spossent, nova prohibuit secta , monstrosio Independentium nomine insignis: quod quidem nomen ex re sumtum csse videtur: neque enim

isti homines ullis certis cultus divini formulis aut praeceptis adstringi, nec ab ullo seu ecclesiasti osive politico dependere imperio Volunt : atque omnibus adeo fanaticis tutissimum eo nomine Perfugium praebent, & ad licentiam fenestram aperiunt. Ii per fervidae religionis ac singularis fianctitatis speciem quum in animos ordinum irrepsissent, omnes ad pacis compositionem vias Obiepiunt, atque os omnibus factionibus scite sublinendo non minus civilis quam militaris etiam rei summam ad se transtulerunt. Namque in locum Essextae Comitis Thomas Fat axius supremus belli Dux suffcitur, addito, qui legati Vice fungeretur, Oliverio Cronvellio, Independentium antesignano , homine versutissimo , ac vulpina plane calliditate praedito: ex eorum deinceps fa

ctione

240쪽

DE BRITANNIA. I9 Uctione supplementum inferioris Curice scribebatur. Presbyteriani quum multum Iam auctoritatis apud Ordines comparasis sibi Independentes, atque adeo rei militaris summam tenere intelligorent, ad Ordines referunt, aliquam militum partem in Hiberniam mitti, paucos admodum ad necessarios belli usus, si res posceret, in Angliarctineri , reliquos ad unum omnes, exauctorari oportere. Eam Cronvellius ansam militis gregarii ad seditioncm impellendi arripuit. cau1latus id agi, ut milites aut sine itipendio dimittantur, aut in Hibernia fame enecti ad internecionem

redigantur. Itaque milites, postquam inter se con iurarunt, non militaria solum, verum etiam civilia munia ad letrapere, Regem ex ordinum manibuS ereptum in suam transferre cultodiam ι& se illum in libertatem vindicaturos simulare :Londinum denique in suam potet fatem redigero , ac pro libidine omnia agere incipiunt. Quidquid etiam actum de pace componenda cum Rege fuerat, irritum faciunt. Jamque populus tyrannidis hujus pertaesus, turbas passim ac tumultus concitabat, & Scoti suppetias Regi laturi in Ansegi iam impressionem fecerant, quum Cronvellius obviam iis profectus, profligata agrellium tumultuantiam multitudine, Scotos vincit funditque, Hamiltonio belli Duce capto Ceterum, Cron a x vel ljo absente, ordines denuo de pace cum Rege agere coeperunt, jamque eo ventum erat, ut

haud obscura pacificationis spes astulgeret. V rum enim vero milites ab Iretonici,sCronvellii genero, incitati pacificationem disturbant, atque ordinum praecipuoS, qui ipsorum oblittere conalibus, comprehendunt. Ea re factum, ut suprema Angliae Curia ad summam paucitatem &quae draginta duntqxM .capita redigetetur: quorum pars

SEARCH

MENU NAVIGATION