장음표시 사용
251쪽
ars, sed ipsa efformavit natura, praetenditur. PI ne ut propter situs opportunitatem Angli mereaturam facere per universum terrarum orbem pos
sint: ceterum, ne principatum hac in parte ubique, obtinerent, sola adhuc quidem obstitit Hollandia. Nec parum eorum commodis ossicit, quod parvo aut parabili victu haud contenti sunt. & quo, dispertitis in plures ministeriis, singuli minus graventur , multitudine altero tanto maJore, quam Belgae, naves onerant; lucrum denique exiguum Contemnunt. Hollandi contra, parci sunt, & ne
unum quidem nummum aspernantes , in commerciis traAabiliores se & aequiores Anglis praebent. Magno quoque ad divitias Comparandas auxilio est Λnglis , quod quum stricum rude & inel
boratum importent; non nisi merces ex eo consectas exportant: idem institutum in laneis mercibus servant. Nam ante Henrici VIII. aetatem lana maxima ex parte in Belgium foederatum tranSportata, ingentem Mus civitatibus, dum telas varii generis ex ea contexerent, quaestus faciendi materiam praebuit. Is autem, quem dixi, Rex, quum intelligeret, suos aeque ac Belgas istud, si vellent, Commodum capere posse, lanificia in Regno instituit & stabilivit, quae deinde mirum in modum sunt aucta, quum ingentem lanificum multitudinem turbarum, quibus Belgium jactabatur, procellae in Angliam compulissent. Multum denique ad opes Anglicanas facere videtur lex, qua Cautum est, ne quis quidquam auri argentive signati praeter decem stertingarum libras tantum ad itineris usus peregrinantibus conceditur 3 secum exportaret. Scotia haudquaquam Angliae opes msertilitatem aequat, nec quod exportari possit, Pra ter pisces sele conditos, sal, plumbum, & Carbones fossiles, quidquam suppeditat. AEbudes autem
252쪽
DE BRITANNIA. Iostem & Orcades insulae, non nisi piscium, fix undae sunt. Hibernia re pecuaria pollet, & maxime ovibus, quarum tamen lana haud ea, qua Anglicana, teneritudine & subtilitate est: de cetero agros cultissiunos & fertilissimos habet. In America quoque dirmudes insulas, Virginiam, Novam Angliam , insularum Caralbum nonnullas Rex Angliae obtinet: eas coloniis olim suis Angli irequentarant: quae nunc quoque in continente Gmana propagantur. Proventus earum Regionum maximam partem sunt, herba nicotiana, La
Charum , χingiber, indigo , lignum id est, co- Ioribus faciendis aptum) & gossypium. Hoc tempore in Jamaica insula quoque colonias habent: unde piratae Hispanis, qui in America negotiantur, ingentes clades inferre consueverunt. Angli quippe, etiamsi pacem cum Hispanis in Europa Colant, eos tamen quibuscunque possunt modis in America vexant. Tingitanam urbem hodiernus Rex Carolus II. ducta in matrimonium filia Regis Lusitaniae natu maxima, quae Infans vulgo appellatur) dotis nomine accepit. Postremo, in Insulis Bandae H aliis circum circa Indiae Orient Iis regionibus loca quaedam tenent Angli, haud
q. 3s. In Reipublicae Anglicanae sorma illud in-Forma
Primis notatu dignum est, quod circumscripta le-δε Iliς gibus est Regis potestas, ut pro arbitrio cuncta agere nequeat, ac in rebuS nonnullis consensu & auctoritate Ordinum indigeat. Eorum Angliae Ordinum conventus Partamentum vulgo dicitur: dividiturque in Domum Superiorem & Inferiorem.
Eam Episcopi & primores Regni, velut Principes, Comites, Barones: hanc civitatum & comitatuum numero LII. in quos Regnum divisum est, Legati obeunt. Rus conventus haec me-
253쪽
. , moratur origo. Multum priscis temporibus viriuirimenti ac potentiae primi Reges Nobilitati concesserant v igv propterea quod ejus ope & Angliam sibi furi CCC-rant, & plebem in ossicio continebant. Pollea VC-ro quam caput extollere, & reformidandas Negi
vires sumere Nobiles & Episcopi coepere , muI tumque Joanni & Henrico III. Regibus negocii
facestere: ad eos coercendoS comprimendOSquC ,
Eduardus I. plebem sibi alun3it, Quumque antea ex singulis Comitatibus Anglice vOCantur bini Nobiles totidemque plebeji evocarentur, qui de rebus publicis referrent ad Comitia. KCX-que initio cum Episcopis & Magistratibus, Consilio & decreto in eorum sententiam laeso, GO-mum illos quemque suam remittere consueVulet. Edaardus contra, plebejis tantummodo CONVOCatis, cum iis de Republica consultabat. Quanquam sunt, qui rem illam paulo vetustiorem elle tradant : fieri tamen potuit ut posterioribus demum temporibus in usu esse coeperit. Plebe)us quidem ordo, stabilita auctoritate opibusque firmatis, Urocerum Lordi vulgo dicuntur) solentiam Veli C- menter amixit & fregit: ceterum, Regiam quoque maJestatem , tractu temporis, mirifice labefactavit: multa inde de populi potellate dilicta cce pia. Curia inlarior penes se terum ac Imperasammam esse rata, si quid minus ex Mus voluntate Rex egisset, fremere & obmurmurare coepit. Acerrime autem auctoritatem suam ac potenatem tuentur propugnantque ordines: quippe quae non tam jure scripto quam conssuetudine antiqua continetur: itaque unum rei actam ad jus consutuendum iussicere contendunt. Ordinum conventum indicere Rex necesse habet, si quando aut CXtra
ordinaria & insolita imponere tributa, nam hodierno Regi Ordines initio ad Regnum cum di-
254쪽
gnitate gerendum reditus annuOS duodecies cenia tenorum iterlingarum librarum millium attribuerunt , quae deinde summa insigni accessione aucta fuit) aut veteres abolere legeSΠΟvaSque conadere, aut denique de re sacra ac religione decernere quidquam voluerit. In iis namque rebus Reagi nihil sine ordinum consensu & auctoritate age re licet. De aliis quoque negotiis, quae ad Rempublicam pertinent, deliberare inter se ordines sententiamque suam ad Regem referre, consueverunt: quae, donec Regis auctoritate approbetur,
invalida est & infirma. Regios quoque Ministros, auctoritate eminentes, in jus vocare & admin stratae Reipublicae saepiuscule rationem exigere iidem ordines soliti sunt: sontibus pro delicti magnitudine poenas edicunt: repraesentare autem eaS non,
nisi Rege consentiente, possunt. Atque illud sibi persuasum habent Angj i, si quid contra leges imperii aut bonum publicum actum sit, in consiliariis
tantum & ministris ejus rei culpam residere : Regem autem, dummodo pravis ministrorum consiliis ne auferatur, eum, quem oportet vitae ac imperii cursum, perpetuo tenere : quae sane opinio non adeo absiurda esse videtur. Quod si tamen ma-JOres, quam fas est, spiritus atque auctoritatem
nimiam sumere sibi Ordines Rex senserit; comitiorum dissolvendorum potestatem habet. Sed cautione heic opus est, ne, dimissis intempestive comitiis , populi animus Ostendatur. q. 36. Rei Anglicanae vires ac statum univer-Anelii sum contemplantes, validissimum esse Regnum vires.& inter florentissimas orbis Respublicas numerandum cognoscimus: quod magnum in Europa m mentum facere, & Principum Christianorum vires aequa quali lance suspendere, ac suis subniis
Tum viribus, defendere semet ipsum ab hostibus
255쪽
quibusvis potest. Nam mari undique circumfuninsula dissiciles habet aditus; nec tentare eam quisquam potest, nisi tantas vires maritimas habeat , ut classem Anglorum delere penitus possit. Quin, classe etiam superata, perdissicile adhuetiuerit, ejusmodi exercitum in terram exponere, qui tantis statim copiis , quantas conficere genSAnglicana potest, superandis sussiciat. Ab intestinis autem motibus cavere sibi Angli inprimis necesse habent, quibus & antea semper obnoxii saere, & quorum adhuc jacta passim semina vigent. Quod malum partim a sacrorum rituum diversitate , partim ab indomito gentis ingenio,& rerum novarum studio proficiscitur: sed tamen occurrere et Rex prudens ac sortis nullo negotio potest , si nihil contra populi universi voluntatem iacere aggrediatur ; cum ordinibus autem amicitiam & concordiam colere studeat: de Cetero, adhibita cautione, suae intentus saluti, turbarum concitatores, si quos deprehendat, condigno supplicio, nulla interposita mora, assiciat, ct monstra ista in ipQ quasi partu exstinguat. ΡΟ-stremo, quum circumfilius Angliae & Scottae Oceanus unam essiciat insulam. cujus vires potissimae hoc quidem tempore classibus nituntur, Parum ei praesidii in iis Rebuspublicis positum esse apparet, quae vel in locis mediterraneis positae sunt , vel rei maritimae non satis magnam i Cultatem habent. Itaque de Germania, s nisi quatenus eam respicere propter Galliam & Hispaniam necesse est in de Polonia ac de reliquis omnino ejusmodi Rebuspublicis parum laborat. Praedones autem, qui mare orae Barbaricae infestum habent, in ordinem redigere haud dissiculter potest. Atque jampridem ista piratarum manus ad internecionem re
digi potuisset. ni dedita opera conservati forent,
256쪽
ut Hamburgensibus, aliisque mercatoribus, aditus ad mare Mediterraneum intercluderetur.
A Portugallia nihil est quod Anglia sibi metuat: ea quippe ipsa potius Anglorum auxilium, adversius Hispanorum & Batavorum opes, implorare, si salva esle velit, cogitur. Nec causi equidquam est , cur Regum Septentrionalium Opibus maritimis Angli invideant, dum ipsi, inter sese capitali dissidentes odio, in diversias partes praecipites abeunt. Haud aequo tamen animo iidem tulerint, si quando aut alteruter eorum imperio maris Balthici solus potiretur, aut Bytavis ejus pro lubitu utendi fruendi Ius ac potestas estet. Ab Hispanis quoque, poliquam vires eorum maritimae vehementer imminutae 1unt &amictae, nihil Anglis periculi est; sed tamen haud utile esse videtur, AngloS hellum cum ea gentegerere , propter commerciorum , quae in terris Hispanicae ditionis exercent, amplitudinem Anglorum namque merces Hispani ad varios vitae usius aut ipsi consumunt, aut quaestus causIa in Americam mittunt. Sunt qui existiment ire, ut exorto inter utramque gentem bello Angli Jacturam triginta sui vulgo vocant) millionum&lius faciant: ac praeterea Orientis aliarumque terrarum negotiationes in magnum discrimen adducant , mari Ostendae, Biscriae, Ma)orcae & Minorcae praedonibus insesto. Bello utique, quod cum Hispanis Cronvellius gessit, naveS Onerarias mille & quingentas Anglis praedones emissarii interceperunt. Gallorum quanquam militia terrestris, ut nunc res sunt, multo superior Anglicana est, nec tertiam fere partem Galliae Angliae magnitudo opesque adaequant: maritimae tamen vires cum Anglicanis conserri nullo modo possunt. Expedit autem vehementer Anglos Galli
257쪽
rio CAP. IV. DE BRITANNIA. Hispanique opes , quasi in aequilibrio positas, ita
temperare, ne ille Belgium suae ditionis faciat: ita enim novis iisque ingentibus rei maritimae viribus armatum facile incesserit libido, conversis in Angliam armis, damna, quae Gallis olim Angli intulissent, pari clade rependendi. Sola Hollandia obstare videtur , cur mariS ac commerciorum principatum obtinere Angli nequeant: quanquam non nisi navales Batavorum copias reformidare necesse habeant: nam terrestris mi
litia ita est comparata, ut justo bello lacessere alios Resp. Belgica nequeat. Verum tamen, quaΠ-tacunque Angli imperii maritimi cupiditate flagrent, armis de eo cum Belgis foederatis decem tare haud consultum esse videtur: experientia quippe magistra observatum est , iis opes maritimas , virtutem , & belli navalis usum, post Anglicana bella, mirum in modum crevisse. Itaque quum & reliquae nationes, Hollandos ab Anglis
penitus subigi, alterumque eorum monopolium,& commerciorum summam ad se rapere, haud aequo animo laturae esse videantur: optimum factu est, ut Hollandis juxta suos ultro citroque navigandi potestatem concedant: tantum autem aliunde iisdem negotii exhibeant, ut evolare altius , majoresque sibi opes comparare nequeant: de caetero ad vires maritimas & solennes illas honorum , maris imperio debitorum, caerimonias, quantum fieri potest, amplificandas incumbant. Minime autem omnium ex usu Anglorum foret,
Reip. Belgicae jugum servitutis imponi a Gallo, ut qui & maritimis Batavorum viribus auctus,& negotiationibus Indiae Orientalis potitus, parem in toto terrarum Orbe habiturus haud esset.
258쪽
Alliam & incolis frequentem, opibus florentissimam semper fuis .ntiquis
se, historicorum monumenta produnt. Priscis enim temporibus magnam Italiae partem armiS occupa-
aliasque terras perVagata, postremo in ea Asiae minoris parte consedit, quae ipsius nomine Gallia seu Gallo-Graecia appellata deinceps fuit. Verum tamen populus validissimus, virium suarum ignarus , periculum earum facere adVersus exteras nationes haud satis potuit: nec enim 1ub unius
imperio fuit; sed in plures easque parvas divisus RespubIicas, intestinis insuper bellis plerumque exercebatur. Itaque Romanis, quamvis illi noualium hostem magis quam Gallos reformidarent, facile mit eos sub suam ditionem redigere. Quanquam invicta & incomparabilis Julii Caesaris virtus in iis subigendis potissimum enituit; satis tamen negotii decem illis legionibus, quas in eos Caesar duxerat, exhibuerunt , nec nisi decimo. demum anno perdomari potuerunt. Romani, ter ra nobilissima penitus in potestatem suam redacta, gentem per se bellicosissimam a rei militaris studio ad summam ignaviam traducere omni ope nitebantur: quod quidem consilium eis, non minus huic quam alibi, feliciter cessit. Dum enim populos a se pacatos humanitatem & politiorem vivendi rationem docent, eosdem simul paulo O a eta
259쪽
Francia unde dicta. Linguaei; allicae origo.
estaminatiores & ad bella gerenda minus idoneos reddebant. Quingentesimo circiter , postquam1bbacta a Romanis fuerat, anno, Gallia sub Honorio impcratore in Barbarorum potestatem venit . quum Gothi Italia pervastata in Gallia Narbonensi consedissent, & Burgundiones haud exiguam Galliae partem suae ditionis fecissent. Franci inprimis, irruptione facta, quum ad extremum universam Galliam imperio suo sedecissent, suum ei nomen imposuerunt, Franciamque apellarunt. Ii Germanica haud dubie gens fuere: quanquam inter hodiernos Gallos sunt, qui veterem GaIIorum coloniam falsi , & propter abundantem domi multitudinem in Germaniam olim trans Rhenum prosectam, quum per aliquot ibi secula habitasiet, postremo patrias iterum sedes quasi postliminio repetiisse, affrment. Sed tamen propius vero esse videtur, Francorum gente contineri populos, qui inter Moenum, Rhenum, Visurgim &Oceanum habitarunt, ac Taciti aetate, Salii,
Bructeri, Frisii, Angrivarii, Chamari, Sigambri& Chatti appellabantur. Hi, conspiratione facta, Francorum quae vox homines liberos significat nomen in Romanorum contemptum adsciverunt: quod suam ab iis libertatem strenue se defensuros esse confidebant. Illud utique constat, Germanicam linguam ab iis in Galliam translatam esse, quae diu post inter Primores ejus gentis usitata fuit; donec Latinae linguae, a Romanis olim introductae, paulatim assuefacti, ad extremum, Latinoidiomate contagione Germanici sermonis Corrupto, novam atque adeo hodiernam Gallorum linguam pepererunt. Nec enim illud in dubium vocari potest , veterum Gallorum nomen haud penitus deletum fuisse, sed, tractu temporis, in unam cum Francis gentem coaluisse, ita tamen, ut qui origine
260쪽
origine Franci essent, tanquam victores, potissimam gentis partem constituerint. f. a. Ut ut sit, id certe convenit inter Scriptores, Pharamundum anno a Christo nato cir' planeo- citer ccc XXI v. a Francorum gente Regem crea-rum Rex.
tum leges tulistis, remque Francicam inlli tutis praeclarissimis introductis , coni lituisse. Quanquam non eum in Galliam primum, sed Qus filium
Clodionem cognomento Comatum irrupissic me- cludio morant: is ab Aetio Romanorum Duce non semel repulsus esse dicitur. Ad extremum tamen Artesiam, Cameracum , TOrnacum, aliaque loca usque ad Suminam fluvium, suae ditionis fecisis perhibetur imperii sede Ambiani constituta.
Moritur anno salutis hnmanae ccccxLVI I. Successor Mus idemque propinquus Merovaeus, jun- Mero-ctis cum Actio Romano & Theodorico Visigo-vaeus. thorum Re e viribus, quum Attilam Hunnorum Regem e Gallia expulisset, ab una parte Moguntiacum usque imperii fines propagavit; ab altera Picardiam, Normanniam,& Parisios pene omnes, quorum terra hodie Insula Franciae vulgo appellatur in ditionem suam redegit. Ad eas res gerendas , magno ei adminiculo Juxta & irritamento tuere amictae Romanorum, praelio cum Attila commisis, vires; & quod Aetius, ob levem suspicionem, a Valentiniano tertio impera tore occisus et t. Aetium ultimum Romanorum ducem haud immerito dixeris. Nec post eum qui1- quam fere fuit, qui frangere impetum Merou rei posset. Ab eo prima Regum Francicorum 1lirps originem ducit: ea Merovingica appellatur. Obiit anno a Christo nato ccccLv Iri. Childericus ejus Chil eri'
filius ob libidinem Regno pellitur, AEgidio, qui ' '' a priscis Gallis genus ducebat, in ejus locum sus recto. Sed Childericus, spatio Octo annorum in-