Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

iis spretis, rauardum loco iniquissimo, castris inter dumeta & vineas positis, impugnare aggredi tur. Ibi tum Angli, segittis immissis, primum agmen & inde ipsam aciem ea ad quinquabinia hominum millia continebat) perturbant & F rancorum millia sex squem numerum ipsi Scriptores Francici edunt in interficiunt. In iis mille & ducenti e Nobilitate, e Primoribus quinquaginta numerabantur : Rex ipse una cum filio natu minimo capitur. Nam tres reliqui, natu majores, ut primum acies inclinari coepit, Ephoro ipλrum auctore juxta ac duce, fuga salutem quaesiverunt anno CIIcccLv I . Dum pater in custodia asservatur, etsi Carolus Delphinus, filius, Regni administrationem interim suscepit, ingentes tamen tu hae exstiterunt. Populus quipee magnis calamitatibus oppressius obsequium detrectabat. Magna agrestium manus adversus Nobilitatem coluerat , &Parisienses inprimis fremere & omnia turbare C perunt. Milites denique, quibus stipendium λl tum haud erat, omnia pro lubitu agere, rapere, ac coelum terrae misicere, plane ut miserrimo in statu res Francica esset. Eas turbas mirifice aluit fovitque Carolus, Rex Navarrae, qui, dum rebus turbidis suae consulere utilitati studet, de Regno etiam Franciae litem ac controversiam movere instituit: sed ea ad ultimum composita est. Postreismo, quum Franciae Proceres oblatas ab Angloconditiones accipere recusarent, hic cum validis. simo exercitu in Franciam transgressus agros longe lateque populatur: urbes tamen munitas expugnare haud potuit. Pax inde Bretignit, quod est oppidum uno milliari ab Autrico Carnutum di stans, in has leges composita est, ut Anglis praeter ea loca, quae jam ante obtinebant, Pictavium, Santonium, Rupellam, terram Oinensem, Erigoulis.

282쪽

Da GALLI A. 23s

goulismensem, Petri coriorum, Lemovicum, Co-durcum, Agennensem, Bigorrionium, cum supremo imperio, nec non Caletum, Comitatusque

Gyensem, Guinensem & Ponthiviensem Franci

ncederent: Regem praeterea tricies centenis a reorum millibus redimerent. Ea pax, quae inc, dit in annum cIIcccLx. quum dura nimis & iniqua Franciae esset, stabilis haud fuit. Aliud praeterea dedecus admittere Johannes Rex inopia pecuniae coactus est; filia, Galeacio vice-Comiti Mediolani in matrimonium non data, sed starpe dictu in sexcentis aureorum millibus vendita. Burgundiae Ducatum, quem stirpis priorum Du- Cum interitus vacuum effecerat, Philippo filio natu minimo Johannes Rex donavit. Ab eo Philippo celeberrimi illi Burgundiae Duces sunt Orti ; quorum deinceps provinciae ad domum Austriaeam devolutae sunt. Rex in Anglia decessit, quo prosectus esse dicitur, sive ut fidem liberaret . quod filius obses relictus aufugerat , sive quod sceminam, quam deperibat, vilere consti

tuerat anno cI cccLXIV.

g. D. Johanni successit filius Carolus V. co-2ΣΤ'

gnomento Sapiens. Is paternum avitumque erra ''Uς' 'tum & temeritatem prudentia emendavit. Cum Anglis de rei summa non itatim acie decernit: sed impetum eorum cunctando, & consilio magis quam armis fregit. 'Milites recens dimissi, quum se congregassent , itinera passim insella habebant. Nec coerceri aut reprimi eorum praedationes potuerunt; doncc tandcm in Hispaniam mitterentur, ubi tum temporis Petrus Crudelis& Henricus II. de Regno Callitiae contendebant. Tantus autem ab ea multitudine metus fuit, ut Pontifex Romanus ei, ne per terram Aventoneu-sem iter facerent, ducenta librarum millia, &.

283쪽

ingentem Indulgentiarum ut vocant appar tum , obviam mitteret. Ei bello Eduardus, Ρrin-eeps Walliae, se immiscuit, sed ex eo, pro praedida, valetudinem amictam , & marsupium pecunia vacuum, domum reportavit. Quumque, ut stipendium militibus exsolverct, tributum beneficiariis Aquitaniae imponere conaretur, ab iis apud Franciae Regem accusatur. Is, rebuS omnibus Praeparatis, quum intelligeret Principem morbo Conflictari lethali, ei diem dicit, ad quem se Lutetiae Parisiorum sisteret, calumniatus pacificationem Bretigniensem irritam esse & invalidam: propterea quod Angli conditiones haud implevissent, &ex eo tempore multa hostiliter egissent: itaque ad se quasi ex intervallo Aquitaniae dominatum rediisse contendit. Ad haec cum Eduardus Princeps contumeliose resipondisset, bellum et Rex Carolus denunciavit. lnde jeJuniis & supplicationibus publicis exorare pacem divini Numinis instituit: S cerdotes caussae suae aequitatem, Anglorum autem injuriam populo in concionibus inculcare jussit. Quo facto & Francorum, qui in ditione Anglo. rum erant, animos sibi conciliavit, &suos ad pecuniam largiter conferendam excitavit. Archiepiscopus certe Tholosanus civitatas & castella amplius quinquaginta, ut in Regis essent potestate ac fide , solertia sua α eloquentia permovit. Magnas quoque clades Bertrandus Guescelinus, magister utriusque militiae , Anglis exigua militum manu intulit, copiasque eorum passim proturbavit , & ex Lemovicibus etiam & Pictonibus exegit. In Aquitania autem maxime res Angi rum pessum ibant, posteaquam classem eorum ea, quam Henricus Castiliae Rex Francis auxilio miserat, classis ad Rupellas superavit delevitque.

Inde Pictavium captum, Rupella, magna a GaI-

284쪽

DE GALLI A. 23 lo privilegia & aura stipulata, deditionem secit.

Sequuntur Santones, Angulesmi, aliaque loca, quod Eduardus propter ventum adversum auxilia transmittere haud poterat. Etsi Angli postea, cum triginta militum millibus Caleto progressi, &transversam Franciam ad Aquitaniam usque per- Vagati , omnia diriperent: praelio tamen rei summam committere Carolus Rex uoluit. Sed tamen levioribus eos certaminibus carpendo, clades inis gentes intulit. Interim dum pacem conciliare inter utrumque Regem Pontilex omni ope studet, Eduardus Rex Angliae moritur. Itaque Carolus Rex occasionem bellissimam haud dimittendam ratus , Anglos , eXercitu quintuplici instructo, adoritur, cessitque tam feliciter id bellum, ut praeter Caletum, Burdegalam , BMonnam, Aquit niae, & Cherburium, Normanniae, Oppida, ni hil Anglis relinqueretur. Neque enim Angli propter infirmam Regis aetatem, pestilentiae grassantis saevitiam, & Scotorum incursiones, viribus exhaustis, resistere hostibus poterant. Sed tamen Britanniam minorem Rex Franciae stultra tenta-Vit. Anno cxacccLxxix. Carolus IV. Imperatoreum Lutetiae Parisiorum invisit, & Delphinum perpetuum in Delphinatu Vicarium Imperii constituit. Ex eo tempore nihil sibi suris Germanorum Imperatores in Delphinatum & Re num Arelatense vindicasse , Franci contendunt. Mortem obiit anno C IDCCCLXIX.

q. I 3. Post eum Carolus VI. Regnum iniit c. biis varietate temporum & calamitatibus insigne. Eo v I. Rege rem Francicam vehementer amixti quod ganna Regina Neapolis, metu Caroli Duinii, oudovicum , Ducem Andegavensium, filium juxta & heredem adoptavit. IS ea re laetuS, quum suppetias serre Reginae statuisici, equitum miIIta

285쪽

triginta coegit. Ad eos conducendos, praeter alios sumptus, thesaurum quoque a Carolo V. relictum,& a se clam interceptum, impendit, & Provinciam quidem , quae sub ditione Joannae erat, occupavit. Quanquam autem Joannam Carolus Duragius interim interfecerat, Regnumque invaserat; Andegavensis tamen cum bello persequi non destitit. Sed Caroli fraude quum bellum traheretur , ipsius vires diuturna mora Consumtae sunt: ipse in magna decessit miseria: nec ex tanto exercitu quisquam in Franciam rediit vivus anno CI cccxc v. Populus quoque initio Regni, indignatione commotus, vehementer fremebat. Rus enim studia ut sibi conciliarent Regis tutores, polliciti fuerant , sese eum tributorum gravissimorum onere sublevaturos esse. Sed quum ea paulo post denuo exigerentur, ac majoribus

etiam oneribus aggravarentur, eamque pecuniam

Regis asDclae, millo prohibente , impune ad se

raperent, magna cum Lutetiae Parisiorum, tum

alibi seditio coorta est interim dum haec geruntur, Comitem suum Flandri indignis modis tra Etarant. Ab eo Franci in auxilium evocati, collatis signis, rebellium ad quadringenta millia una

cum Artevillo duce caedunt anno cIIcccLXIXI I.

Illud quoque populi iram Vehementer accendit, quod in expeditionem contra Anglos susceptam multum pecuniae insumtum, nec operae pretium ullum factum erat: sanguine tot hominum, argentoque, frustra profusis. Ludovicus, Caroli fiater , idemque Dux Aurelianensis , Valentinam, . Johannis Galeacii, vice-Comitis Mediolanensis , filiam in matrimonium duxit, his legibus, ut in praesentia Comitatum Astensem , cum ingenti auri, argenti & cimeliorum vi, dotalem acciperet:& si quando pater sine liberis decederet, ad Ua

286쪽

DE GALLI A. 239lentinam Qusque liberos omnes ejus provinciae hereditariae pervenirent. Inde Franciae jus in Du-o imcatum Mediolanensem natum quod malorum praeten deinceps magnorum causis exstitit. Exin aliud Franciae insortunium evenit. Rex, cujus cerebrum 2'Due luxus adolescentiae pridem corruperat, iter in Bri- tum Me tanniam minorem faciens subito de mentis statu diolanen dejicitur. Cujus rei , praeter aestus mensis Augu- ς 'sti, ea quoque caussa memoratur. Vir quidam , vasto atque atro corpore, ei in nemore obviam

factus , im ecta freno manu, tuo pergis, inquit, o Rex ; quin subsis : nam te proditum esse scito.

Dixit, & evanuit : nec postea unquam apparuit. Paulo post puer nobilis , quum in equo obdormiisset, lanceam, quam manu tenebat, elabi sibi per somnum sinit. Ea incidit in Cus, qui Regem odii inihi proxime antecedebat, galeam. Itaque Rex id con-dtimum 1picatus, quum sest lancea peti opinaretur, ani-Bu gun mo vehementer consternatur. Ea dementia etsi postmodo nonnihil identidem remittebat, Rex ta- relianen men affecta semper & infirma mente fuit, malo sem origo. Ievibus subinde momentis recrudescente. Is casus

materiam & occasionem inauspicatissimo de Regni administratione certamini dedit. De ea quippe, quum Rex ipse ad regendum idoneus haud esset, inter se conteudebant Ludovicus Dux Aurelianensis, frater Regis, & Philippus Dux Burgundiae, patruus. Ille gradu necessitudinis propi ri , hic aetate ac rerum usu nitebatur. Ordines a Philippo steterunt, eumque pro-Regem declarant. Etsi principem deinde locum malis artibus occupare Aurelianensis haud destitit. Ita aula pessimo publico in diversias factiones scissa est. Inter haec moritur Burgundus anno CI cccxv. Parentis jus filius Iohannes persequitur, odiumque in dies magis magisque cresccbat, donec, nulla simulatae

287쪽

tae ante reconciliationis ratione habita, Aureli nensem Burgundus, immissis noctu percussoribus, in vico Lutetiae Parisiorum interficiendum Curavit anno cIPccccv II. Adversario hunc in m dum sublato , & venia criminis per vim extorta , etsi solus in aula regnabat Burgundus, odium tamen in Burgundi auxia & superstitum Aurelianensis filiorum animis hereditarium inhaelit. Ergo Francia in duas factioncs praeceps abiit: altera Λurelianensi, Burgundo altera favebat. Caedes inde, direptiones, aliaque civile bellum comitantia mala exstiterunt. Ad extromum, Burgundi factio quum a Rege & parte adversa vehementer pre meretur , parum abfuit, quin succumberet. In terea Angli, quum convuliam intellinis motibus

rem Francicam cognovissent, occasionem esse rati, ingentem in Normanniam exercitum ducunt, Haridium oppidum capiunt anno cIDccccxv. Interim dum Angli obstidione es morbis debilitati

Caletum se recipiunt, Galli exercitum raptim &tumultuarie collegerant , Anglicano quadruplo majorem. Cum eo Angli quamvis impares numero , tamen desperata propemo tum falute, extrema eXperientes acie decernere coguntur ad Agincurtium, Comitatus S. Pauli vicum eo prae uena ad lio Francorum millia sex desiderata, magna ho- Agin' minum i multitudo capta; inter quos multi Prin- v x V ' cipes viri fuere. Quanquam Scriptores Angli eam cladem multo ma)orem faciunt raro enim de

ejusmodi rebus inter historicos diversiarum partium, dum suis quisque studet, convenit. Angli pugna defatigati victoriam persequi haud potuerunt. Intellinos autem motus hostis externus &ingens clades non solum non sedavit , Verum etiam magis accendit. Burgundus cum suam factionem premi in Francia & laborare videret,

288쪽

D a G A L et A. 24 Iin Anglorum partes studium inclinavit: qui inmquenlr anno, impetu in Normanniam denuo facto, ingens operae pretium tulerunt. Ad extre mum Regina, quae aliquas adhuc in Regni admi- inistratione partes tenebat, novo malum malo cumulavit. Armeniacus, Magister equitum, quum Regni gubernacula solus suscepisset, nisi quod Regina leviter ea in speciem moderabatur; Rex, Zelotypia exstimulatus , Reginam propter nimiam vitae morumque licentiam ab aula removet, Carolo Delphino consentiente. Eam rem Regina usque adeo inique tulit, ut inexpiabile in filium Odium conciperet, & ad Burgundi partes versicas nova virium accessione firmaret. lnde belli civilis incendium exarsit: tantisque ab utraque factione odiis concertatum est, ut Angli, externi hostis, terrore neutra moveretur: qui, dum Franci in semet ipsos versi mutuis se cladibus confi- Ciunt , Normanniam & Rothomuum in ditionem suam redegerat anno Mccccxix. Delphinus radices mali funditus exstirpaturus, Burgundum ad se fraudulenter allicit, & dissimulato ad tempus odio, in gratiam cum eo redit; sed quum iterum in congressum & colloquium Mus venisset, eum confodiendum curavit. Verum ea caedes alium, atque Delphinus opinatus est, exitum habuit. Etenim, non universus tantum populus ea vehementer commovebatur, sed Regina etiam eam filii perdendi & a Regno excludendi occasionem arripuit. Itaque, Philippo Burgundi caesi filio sibi aluncto, pacem cum Henrico V. An-Henricus gliae Rege composuit in has leges; ut Catharinam V ΑΠ Caroli VI. filiam uxorem duceret, Rege vivo 2Σ rem Francicam administraret, atque Regens Fran Recessistciae tantisper diceretur: eo mortuo Regnum ipse 'ςgm

obtineret: Franciae atque Angliae Regna in poste-Σ'V

289쪽

rum sub unius imperio conjuncta essent: suae in tem cuique leges & instituta salva essent, nec de iis quidquam mutaretur. Accessit in cumulum mali sententia de caede Burgundi in Delphinum absentem lata Lutetiae Parisiorum: qua is exsors Regni pronunciabatur, & aeterno mulctabatur exsilio. Ab ea sententia quum ad Deum & gladium suum provocasset, peculiare pictavii Regnum constituit; ut duplex eo tempore Regnum, duplices item ministri Regii essent in Francia. Delphinus propter adversiariorum opes in magna miseria &aerumna versabatur: paucissimae cum eo eaeque tenuissimae opibus exhaustis provinciae stabant ἔ Andegavensis videlicet, Pietaviensis, Turonensis, Avernensis, Bituricensis & Narbonensis. SU per- Commode evenit, ut Rex fortissimus Henricus V. in aetatis ac felicitatis flore decederet. Paulo post Obiit etiam Carolus UI. anno croccccxXI I. Cujus vita, quum propter inaniam ipse ad Regnum gerendum idoneus haud esset, felicitatem Frauciae vehementer remorata est.

carol. I. Ι3. Carolus VII. quem Delphinum hacte-

H. nus appellavimus, etsi parente mortuo Regem se extemplo declarandum curaverat, ac irtissimus quisque Franciae ei sese aggregaverat , Regnum tamen magnis obseptum difficultatibus exo sus est. Dux Bedfortius, Regens Franciae declaratus , . quum Henricum VI. Henrici V. filium Regem Franciae appellandum curasset Lutetiae Parisiorum, auxilio Ducum Burgundiae & Britanniae minoris fretus, eum Regno exuere Omni e studebat. Copiae quoque eaus ab Λnglis saepius victae & magnis affectae cladibus erant : Civitates ab eo deficiebant: ipse per ludibrium Rex Biturigum appellabatur, quod in ea urbe potitamum commoraretur. Tanta quoque pecuniae &rerum

290쪽

DE GALLI A. 243

rerum, ad vitam necessariarum dissicultate premebatur, ut raro publice cibum caperet; & in ejus menta aliquando, praeter assum vervecinCm &par gallinarum, nihil appositum esse deprehenderetur. Accessit quod Proceres plerique, ambiti ne Richemontii Magistri equitum offensi , relicta aula , motus intestinos concitabant. Rursus dissensio inter Anglos Burgundosque Orta , per- Commoda Carolo accidit: qui si conjunctis viribus, uno omnes impetu, Carolum adorti essent, exitium ei brevi, ut tum res erant, allaturi videbantur. Jacobina quippe Hannoniae, Hollandiae, Zeelandite & Frisiae Homes, tacto cum marito suo, Iohanne, Brabantiae Duce, eodcmque Burgundi propinquo, divortio, Gloceltriae Duci, Henrici V. statri, nupserat. Propinqui caussam quum

Burgundus tutandam suscepisset, acerbissimum inter eum & Glocestrium odium enatum est. Et quanquam animos exulceratos mitigare Bedtortius conabatur ; Anglos tamen Burgundus occulto prosequi odio & penitus aversari coepit. Illud magis etiam intendebatur , quod Aureliam custodiae Burgundi committi Angli nolebant. Ea urbs ab Λnglis obsessa in maximas adducebatur augustias, Francis , qui milites Anglis subsidio venientes adoriri pat abavi, profligatis. Id praelium vulgo la,urnia des harancs, id est , pugna halecum , ap-gilabatur. Jamque Carolus, desperata salute, inelphinatum se recipere instituerat, quum ei ex improviso falutare quoddam sidus apparuit. Johan- pubstana erat homine agresti nata, in Lotharingia. Ea Aureli se divinitus missam venire, ut & Aureliam obsi-nςns dione liberet, & Rex ipse ejus opera Duroeotiu-ri Rhemorum coronetur , prae se ferebat. Neci sesellit: rem utramque persecit. Itaque ingens An-ἶlis terror injectus : Francis contra animus inde

Q i additus

SEARCH

MENU NAVIGATION