장음표시 사용
271쪽
itinere, ad Regem redibant. Denique incredibilis illa hominum multitudo, Franciam tum tGm- PoriS praegravans, hoc pacto exonerabatur, ut suos Iam cives Reges in officio continere commodius possent. Non minus tamen incommodi postmodum eae . expeditiones Regibus attulerunt, poll- quam vel Pontificum cohortationibus , vel sua ipsorum sponte adducti, ipli, omissi Regni cura, terras longinquas adire in animum induxerunt: nec enim aliud quidquam profecerunt, quam ut iu- gentem hominum multitudinem, immanitati Barbarorum objectam, stragibus caedibusque conficerent. Tueri enim illas provincias nullo modo potuerunt, nisi AEgyptum prius in ditionem suam redegissent. Peculiare autem Regnum & suis subnixum viribus constitui potuisset, si & sedes imperii , & rerum ad bellum necessariarum quasi promptuarium collocatum in ea terra fuisset. Rex moritur anno cI cv I i I. Rus filius Ludovicus , cognomento Crassus, bella cum Henrino I. Angliae Rege & cum Franciae item Regulis gessit; qui
crebras ex arcibus suis excursiones faciebant, RC-gnumque misere vexabant : iis perdomitis & in ordinem redactis decessit anno Ci CXXXVI I. Rus
filius Ludovicus VII. sive Junior hortatu S. Bern-hardi expeditionem in Terram Sanctam suscipit. sed irrito conatu. Ingentes quippe copiae, & Clade in Pamphylia accepta, & infelici Damasci urbis obsidione, & itineris longinqui molestii S, quas
perferre inter homines Barbaros perfidosque necesse habebant attritae conseditaque, reliqua pars Cladibus vehementer attenuata, nullo operae pre
tio facto, domum eli reducta. In eo quoque graviter offendit, quod cum Eteonora conIuge &Λquitaniae agrique Pictaviensis unica herede, seu zelotypia exstimulatus, seu religione ierat enim
272쪽
DE GALLI A. rascum ea tertio aut quarto propinquitatis gradu conjunctus in tactus, divortium fecit. Ea, quum Henrico deinde Normanniae Duci squi Angliae deinceps Rex factus, ejus nominis secundus) nupsisset provincias nobilissimas cum Angi ia copulavit. Multum praeterea negotii ei beneficiarii sui, & maxime Henricus II. Angliae Rex, exhibuerunt. Fatis concessit anno CID LXXX.
q. 7. Rus filius Philippus II. cognomento Au- Philippollgulius, bellum initio cum Henrico II. Angliae Augustu. Rege habuit. Ei loca complura quum ademisset, Richardo filio postea restituit: & tam λcietate,
ad Hierosolymam a Saracenis recipiendam, una Cum eo, validissimum in Barbaros exercitum ducit. Sed quo minus exoptatus expeditioni eventus responderet . obstitit dissensio ac 1imultas inter utrumque Regem exorta. Richardus quippe, insidias tibi, dum iter una faceret, a Philippo Comparatas in Sicilia, & quod is sororem sibi Jam ante desponsatam in matrimonium dare, contra fidem datam, nollet, coarguit. Philippus autem, Ptolemaide conjunctis Viribus expugnata, per Caus-1am valetudinis in Franciam revertitur, Hugone I II. Burgundiae Duce apud Richardum cum copiis relicto: qui invidia adductus impediit, quominus Hierosolyma urbe Richardus potiretur: tantum abfuit, ut ei alumento esset. Expeditione in d erram Sanctam inteliciter peracta, Philippo bellum Richardus insert: quod ductu Johannis fratris Q us deinceps continuabatur. Eo bello superior res Francica fuit, Νormannia & Comitatus Andegavensis, Cenomanensis, Turonensis , Bituricensis & Pictaviensis Anglis adempti. Ope ram quoque dedit, ut Comes Tholosanus a Pontifice, quod Albigenses in fidem ac clientelam suam recepisset, diris devotus penitus labefacta-Ρ retur.
273쪽
retur. Insignem praeterea victoriam de Otione IV. Imperatore ad Boviniuin oppidum inter Insulas& Tornacum politum reportavit. Eum quippe Imperator, Flandriae Comite in societatem adscito, cum centum & quinquaginta militum millibus adortus fuerat, dum ex altera parte Angliae Rex Aquitaniam invaderet. Quin immo Rex adversus Anglos rem adeo prospere gessit, ut Pa Ludo.i- rum abesset, quin eius filius Ludovicus Angliaecus VΩΙ Regno potiretur. Is quanquam cx Anglia pulsus erat, tamen post parentis obitum squi incidit in annum cI ccxx III in Regno admotus, Anglos
bello persequi in Francia non destitit, Rupellis aliisque locis receptis. Ludovici VIII. Regnum
haud diuturnum fuit. Moritur anno cIDCCXXV T. Ludovi- Ludovico IX. cognomento Sancto herede relisthau, cto. quod aetate ad regendum immatura esset, Blanca interim Castiliensis , ejus mater, dum filius adolesceret, rei Gallicanae praefuit: multas adversus leam turbas quum Primores Rcgni excitassent, prudeutia duce, comite tortuna, OmneS sopivit. Anno inde cI ac Liv. quum Chorasmii,
gens Persica, Hierosolymam diripuissent: Ludovicus gravi suo id tempus morbo implicatus, expeditionem se adversus infideles suscepturum, si convalui siet , vovit. Itaque voti reus religione se liberat. Pronunciari autem, priusquam ueringrederetur , ubique per praecones Jussit , ut sicut a suis vel damnum illatum, vel imuria facta foret, is nomen ederet , & sibi satis fieri pateretur. Nec fefellit: omnibus qui aderant cumulate fatis factum. In ea expeditione Damiatam quidem, urbem opere & natura munitissimam, expugnavit. Sed quo minus Cayrum urbem v stissimam caperet, obstitit Nili in vicinos agros
effusi eluvio. Is postquam ad justi cursum amnis, rediit,
274쪽
fediit, agrosque aqua destituit, Rex ulterius progresIus , quum bis signa cum hoste contulistet, utroque praelio superior discessit; sed paulo post
hostes, novis firmati subsidiis, Francos commeatu intercludunt: quos eo tempore Stomacace quo que, vulgatus per omnem eXercitum morbuS, Vehementer amigebat. Quumque Rex ab urbe Dalmata recipere se conaretur; opprimitur in itinere , exercitus occidione occiditur.ipse captivus
abducitur; sed rellituta postmodum Damiata, &quadringentis librarum millibus depentis , salvus& incolumis dimittitur. Cum reliquiis exercitus, qui ex triginta millibus ad sex millia redactus erat, Utolemaidem profectus, Chri ilianos, quibuscun
que rebus poterat, Iuvit: anno demum Cl COU.
o mum revertitur ad suos. Sub hoc Rege, Fran- Cia occasionem primum nacta est rebus se Italicis Immisicendi , tametii multum ex ea re utilitatis nunquam ceperit. Mansredus , Friderici II. Imperatoris nothus, Conrado Rege, eodemque fratre tuo occi , Neapolis ac Siciliae Regna oc- Cupaverat. Sed Pontifex, in cujus fide ac clientela Id Regnum fuit, quum alieno a Manfredo
animo esset, detulit id Carolo Comiti Andegavensi, Ludovici I V. Regis fratri. Is, Regno sine mora suscepto , Regiis decoratur insignibus Romae anno CIO Lxl. his quidem conditionibus - Primum Ut UOntilici octo unciarum auri millia pensitareti asturconem quotannis album eidem pro vectivali Penaeret, nec . se Caesarem in posteruin creari pa- Reguum teretur, neque Cum Imperio Germanico Regnum jR' UΠquam Conjungeret: superiorem enim in Italia terre YOntifex nolebat. Mansredo acie victo, &una cum liberis omnibus occiso, Carolus Regno PotituS eu. Conradinum inde Sueviae Ducem, Re-gdum avitum recipere conantem, praelio ad la-
275쪽
Cum Celanum anno cIIccLxv I I r. Vicit cepitque,& insequenti anno capitis supplicio, Pontificis instinctu , affecit Neapoli. Pontifex jam antea, quid de captivo faciendum censeret, interrogatus , responderat : Vita Conradini mors Caroli, Mors Conradini vita Caroli. Cum eo nobilissima stirps Ducum Sueviae interiit. Carolo autem Rege, primum in Regnum Neapolitanum jus Francis natum est. Porro, Ludovicus Rex infelicem in Barbaros expeditionem suscepisse non contentus, ad Tunetum quoque belli molem admovet, seu quod ea urbs Carolo statri Siciliae Regi peropportuna esse videbatur, seu quod, ca capta, Viam sibi muniturum se sperabat ad AEgyptum subigendam, ut quae, dum in ditione Barbarorum esset, omnes in Terram Sanctam expeditiones inutiles redderet. Sed magnam exercitus partem, atque ipsum adeo Regem, lues, in ea obsidione, a sumsit, anno cIIccLxx. Λ Ludovici IV. filio natu minimo , Roberto , Comite Clarimoniti, abiboniis r Πia stirps Originem suam trahit; quae hoc origo. tempore rerum in Francia potitur. philippus f. 8. Successit ellus filius Philippus Audax : sub Audax. eo Rege Omitatus Tholosanus civium amplitudine insignis ad Franciae Regnum a ectus est, posteaquam Alsonius, Ludovici IX. filius . qui unicam e)us Comitatus heredem in matrimonium duxerat , in expeditione Micana sine prole de vesperae cessit. Philippo regnante Vesperae Siculae, Hist
Rcui . ricorum monumentis celebratissimae, evenerunt;
iis ad unum omnes Franci ex Sicilia ejecti sunt& profligati. Res ita se habet. J ohannis a Prochyta, Salerno oriundi, uxorem Franci per vim constupraverant. Itaque maritus vindictae cupiditate flagrans Petri Arragoniae Regis opem ac fidem implorat, ut una cum eo Carolum expellat e SD
276쪽
cilia. Nec ab ea re reliquorum Siculorum voluntas abhorrebat, in quos Franci nullum crudelitatis aut vexationis genus praetermiserant. Adjuvabant quoque consilium istud Nicolaus U. Pontifex, metu opum Caroli conterritus, &Michael Palaeologus , Imperator Constantinopolitanus , quod ejus quoque Imperium Carolus ad se trahebat. Johannes Monachi habitu tectus, alio atque alio se contulit, auxilii petendi caussa; nec, nisi re persecta, conquievit. Prodigii simile fuit, rem toto triennio tam diversis in locis agitatam , haud
emanasse. Anno demum MccLXXIII. consilii perficiendi ea inita ratio est. Secunda Paschatis feria convenit inter commatos, ut dato ossicii vespertini signo omnes simul coorti genus omne Francorum contrucidarent. Caedes horrenda duarum horarum spatio patrata, nulla vel sexus vel aetatis ratione habita: ibi tum Siciliae Regnum Petrus Arragoniae Rex occupat. Et quanquam Pomtifex eum Ecclesiae hostem Iudicavit, circummissis, qui ad nomina bello sacro danda homines in concionibus passim hortarentur, & Carolum praeterea, secundum Philippi filium, Arragoniae Regem declaravit , ac Philippus ipse, sit filio Regnum traderet, eo ingenti Cum exercitu prosecius est, nihil tamen profecit. Philippus cessit e vita anno cI ccLxxxv. Ejus filius & successor Philippus Pulcher, bello Anglis temere illato anno CIoc xxXXI I. Burdigalam eis di maximam Aquitaniae partem eripit: sed pace inter eos composita , mox reddere ea loca ncccsIe habuit. Inde Flandriae Comitem bello persecutus , qui, quum Anglorum instinctu conaurationem adversus eum
cum multis e Primoribus Regni fecisset, oppida ejus urbesque pene omnes expugnavit. Sed quum Flandri vexationibus Francorum incitati rebellase
277쪽
sent, ae praesidium Francicum intersecissent: Rex, ad eos compescendos, exercitum Roberti Atrebatensium Comitis ductu mittit: sed ad Cortracum proelio tunditur iugaturque, viginti Francorum millibus desideratis. Rus cladis caussa potissima fuit, quod equites effuso cursu provecti in fossam improvide praecipitavere. Flandri octo calcarium inauratorum millia, tanquam opima spolia, detraxisse caelis memorantur. Quanquam autem Flandrorum vicissim millia viginti quinque in acie Ceciderint, anno ci ccc Iv. Regem tamen , eXercitu mox sexaginta millium hominum coacto , pacem sibi ac pristinum statum reddere coegerunt. Templa- Templariorum quoque ordinem Equestrem, opi-riorum bus florentissimum, Philippus, consentiente Pon-d.l.ius , delevit. Obiit anno cincccxiv. Rus filii ' ' tres quum Regnum ordine, alius post alium , tenuissent, sine prole mascula moriuntur , nullis Ludo.i- alioquin rebus praeclare gestis insignes. Ludovicus
ous X. X. cognomento HuttinuS, fratrum natu maXimuS, migraVit e vita anno C Iocccxv I. Rus fratri Phi-phi Pput lippo Longo controversiam de Regno movit Jo-''ε ' hanna, fratris defuncti filia , civius Caussam inprimis egit avunculus Burgundiae Dux, sed vicit lex Salim. Hoc Rege , in extilium Judaei ejiciebantur e Francia , quod hominum leproλrum opera sontes passim veneno intecisse arguebantur. Moca osα ritur anno MCccxxx r. Eum frater III. Carolus I v. IV. cognomento Pulcher excepit: eo Rege, Lombardi & Itali, foenoris iniquitate infames, e Francia expulsi sunt. Bellum quoque cum Anglis in Aquitania geri coeptum erat; Ιed Isabella Regina,
Caroli sorore, conciliatrice, pax brevi composita est. Excessit e vita anno cI cccxXvIt T. q. 9. Rus obitum tempora multorum anno
278쪽
Dn GALLI A. 23 Iquibus res Francica in praecipitem data casum, propemodum concidisset. De Regno inter se contendebant Philippus Valesius , Philippi Pulchri fratris filius, &Eduardus III. Rex Angliae, Philippi Pulchri itidem ex filia nepos. Ille Jege Salica nitcbatur. qua filiae omnes a Regno prohibentur. Hic nihil primo legi derogabat; pertinere autem eam ad mares, ex Regiis Francici generis siliis natos, negabat: jam vero propiori omnino necessitudinis gradu quam Philippum conjunctum se esse cum defuncto Rege. N cc ullum asterri. exemplum posse, quo sororis filius a statris filio exclusus a Regno fuisse comprobetur. Sed Franciae Proceres secundum Philippum pronunciarunt, partim Roberti Comitis Artesiae hortatu, partim quod Franciae Regnum, ceu adventitium, pendere ab Angliae Regno nolebant. Eduardus quanquam repulta injuriam, & ex ea iram initio dissimulans, accersitu Philippi, sacramentum etiam nomine provinciarum, quas in Francia benefici rias tenebat. dicere non dubitavit; res tamen postmodum ad bellum apertum erupit. Eduardum
quippe indignatio stimulabat, quod quum jusqu-randum daturus esset, coronam, sceptrum, &calcaria deponere Iussus erat. Accedebant Ordinum , ne Ius iuuin firmissimis subnixum rationibus temere remitteret, dehortantium voces. Nec
minori studio bellum suadebat Robertus Artesiae Comes, Philippi Regis amnis, qui, quod ei de
vindicanda Artesia assensum non erat, gravissimas cum Rege inimicitias gercbat. Interim dum Philippus Flandros in Comitem suum rebelles ma- no praelio ad Caletum victos occidione occiit , ex sedecim hominum millibus ne nuncio quidem tantae cladis relicto, anno CI CCXXVI II. Angli initium belli faciunt anno cI cccxXXVI. Id
279쪽
quum annos aliquot, cladibus illatis acceptisque gelium, induciis identidem dirimeretur: Eduardus cum exercitu in Normanniam appulsus belli molem Lutetiam Pari fiorum transfert, &Fran-Praelium cis non toleranda superbia insultat. Ceterum, ad Abb - Εduardum , in Flandros per Picardiam Conten-
dentem , Philippus insequutus est , & collatis signis cum hoste conflixit ad Abbatis Villam. Eo praelio victoria penes Anglos fuit, fortunae potius
beneficio, quam virtute, propterea quod FranCicus miles eo die magnis itineribus defatigatus ad praelium ineundum non satis alacritatis habebat. Genuelisis item miles. quum nullus sagittarum usus, arcubus pluvia corruptis, esset, pedem referebat. Eum Alenconius Dux, proditionis caussa fugere ratus, cum equitatu citato cursu insequitur,& in medium invectus agmen, pedibus conculcat. Ita ordines primum perturbati sunt. Tormentorum praeterea aeneorum habebant enim rius generis tria quatuorve Angli ante aciem colloCata j fragore ingens Francis terror iiajectus est: ne- e enim ante id praelium hoc armorum genus in
rancia visum aut auditum fuerat. Accessit, quod ex Franciae Primoribus multi alieno a Rege animo essent, atque adeo eum clade assici haud aegre
patiebantur. Ea victoria eo gloriosior Anglis fuit, quod ipsi quemadmodum Gallicarum rerum
5criptores testantur) numerum militum viginti quinque millium tantum, Galli centum millium expleverant. Ex iis peditum millia triginta, equites mille & ducenti ceciderunt. In iis Johannes BOhemiae Rex fuit : qui, etsi luminibus orbatus erat, tamen ab amicis duobus, qui ejus equum, in medium receptum , ex utroque latere , suo quisque equo, alligaverant, in hostium aciem , qua confertissima erat, deductus, strenue pugna,
280쪽
verat. Ii cum praelio occubuissent, postea , ita uti erant illigati, deprehensi sunt. Insequenti die horrenda tacta est caedes eorum, qui omnium rerum ignari, in castra subsidio venerant. Caletum inde Angli expugnant : eam obstidionem Phili pus, duciis eo centum & quinquaginta militum millibus, 1blvere nequidquam conatus est. Eam Delphi-jacturam nonnihil postea Iolata est Humberti Du-R xv. .
cis Delphinatus postremi munificentia. Is quippe I 6
Regi caetera inmrtunatissimo eam terram donavi liam. ea conditione , ut filius Regis natu maximus in perpetuum Delphinus diceretur. . Nam a Sabaudice Duce, qui ea tempestate vixit, capitali odio dissidebat Humbertus; itaque sesie Jam ante in fidem& clientelam Regis Francici commiserat. Postea- 'quam vero filium unicum casu occiderat, moer re confectus-, coenotiio se inclusit, terris ditionis suae Philippo Regi concessis anno CID CXLIX.
Russilionem quoque & Montem Pessulanum , pactis interpositis, redemit: Philippus invisissimum Francis vectigal salis, ubi tam care sal & aqua
marina venit, primuS introduxit. Ex eo auctor
legis Salicae per Jocum ab Eduardo dictus. Diem
f. ro. Esus filius successor Iohannes in bel-I nnes. Io cum Anglis fortunam magis etiam, quam ipse pater , adversam habuit. Induciis enim exeuntibus, quum denuo ad arma itum esset, Johannes cognito , Eduardum, ex Aquitania cum duodecim militum millibus egressum, agros longe lateque depopulatum esse, eum cum omnibus co .
piis opprimere in itinere instituit. Et as sequitur ad Mauperthusium oppidum duobus milliaribus Pictavio distans. Quanquam autem Edaardus & ν-. damna resarcire, & de injuriis ei satisfacere con-pia, ditionibus aequissimis paratus erat, Rex tamen, vium.