장음표시 사용
341쪽
urbe secessit anno cra I xvi x. uide Cardiuviem sementia publice lata Senatus Condemnat, majoremque asseclarum multitudinem cum sua cauGsa conjungit. Thuronius quoque , qui copiis Francicis in Germania ea tempestate praeerat, sectam Senatus Patillaniis sequutus est: sed quum exercitus pecunia delinitus a Rege tu fide permaneret, Profugere ab eo coactus est. Ea controversia quan quam ad Fanum S. Germani iterum composita est, Mazarinum tamen adversarii artibus occultis & machinis impetere non destiterunt, instinctu maxime Condaei, qui Funditores quoque in
suas partes traxerat. Hi, quum diversa spectarent atque ob oculos haberent . di Cardinalem Funditores funditus perdere, Condaeus autem vires ejus imminuere tantummodo nonnihil decrevisset: Cardinalis, lamine discordiae inter eos astute spadiso, Condaeum in Funditores incitat. Hi itaque in gratiam cum Cardinale redeunt. Enimvero Cardinalis temporis opportunitate utendum ratus, Condaeam, et usque statrem Contium, & amnem Longevillarum Ducem in carcerem coriecit anno CIMacL. Ibi tum ira multitudinis magis accendi& quasi oleum flammae infundi. Principum istorum captivitatem plerisque omnibus indigne ferentibus. Burdigala quoque urbs , captis armis, ad apertam erupit rebellionem ; Hispani item eam occasionem haud dimittendam rati, Londinum & Portolongonum, oppida Italiae, ex Fran-
Cis capiunt. Ingentem praeterea terrorem Parisiensibus Leopoldus Archidux ex Belgio veniens incussit. Cardinalis etsi Turonium, qui ad Hispanos defecerat , acie vicit ad Rothelium; odium tamen in eum magis indies magisque crestebat: magnaque vi & impetu Funditores, Senatus, & Dux Aurelianensis, ut Principes calcat ellimerentur, instabant.
342쪽
instabant. Itaque quum vi nihil profici videret,
cedendum tempestati, procellamque Imminentem, si vinci recto cursu nequeat, obliquo su terfugiendam ratus, Principes dimittit. Ipse Bria Iam se ad Electorem Coloniensem recepit anno Cro ID LI. Exin ex Senatus Parisiensis decreto Galliae finibus in perpetuum interdicitur. MaZ rino remoto, Condaeus Regnum liberius & im-Punius turbare , foedusque cum Hispanis inire Coepit. Inde ad bellum apertum erumpenS, quum Burdigalam se contulisset, Hisipani, Barcinone per eam occasionem capta, totam Catalauniam subegerunt. Ibi tum Cardinalem Regina ad se revo-Cavit; exercitus Regius, copiis ab eo coactis firmatus , acriter identidem cum Condaro conflixit. Sed quum ne tum quidem , quod in Maetarinum Senatus Funditoresque conceperant, odium pia Caretur, consilium cepit palam profiteri ac denuntiare, se otii ac tranquillitatis publicae causis Regni finibus excessurum ut ita omnis motuum' intestinorum invidia in Condaeum recideret. Comsilium feliciter cessit. Jamque populus, omni meu tis & oculorum caligine discussa, videbat, Regis Regnique salutemCardinalem, privatum compen dium Condaeum quaesivisse. Dunkerka quippe &Gravelinga per eas turbas amissae. Condaeus, quum se gratia populi excidisse intelligeret, in Belgium se cum exercitu recepit, Hi sipanosque sibi alum xit. Inde in aulam Cardinalis quasi postliminio rediit: ex eo tempore summam rerum , nemine prohibente, quietus obtinuit ad vitae excessum usque. Lutetia in fidem venit: Funditorum factio sopita : Dux Aurelianensis ab aula se subduxit: R Eius in carcerem cominus: Burdigala in ordinem redacta:anno cro IIcLIII. Anno insequenti bellum Fraucus denuo movit in Hisipanos: Mon-
343쪽
medium non sine magno labore & sanguine capitur: Atrebatium obsidione liberatur: sed ad Ualencenas & Cameracum Franci victi sunt, strage utrobique ingenti accepta. Anno CIDIDCLI IX. foedere Francum inter &Cronvellium icto, Dunkerha a Turonio Anglisque obsidione cingitur; eam quum solvere Ioannes Austriacus & Con-daeus niterentur, victi fugatique calamitatem ingentem acceperunt: urbs Capta Anglisque Concessa; abiis postmodum eam Rex redemit, quadragies centenis stulatorum millibus anno ID DcLT IT. Eodem tempore Gravelinga recepta. Postremo pax inter Francum Hispanumque confecta , ad montes Pyrenaeos, interpretibus pacis principibus utriusque gentis Ministris, Maetarino & Ludovico Haroto, anno cI I CLII. in has legeS, ut penes Francum Russino, &loca pleraque omnia , quae in Belgio cepisset, manerent: Regi Maria Theresia, Philippi IV. filia, nuberet, Cum Con-daeo rediretur in gratiam: quo quidem omnis rerum moles diu nitebatur. Anno insequente Ma-χarinus diem obiit supremum. Is inter alia hoc Regi monitum moribundus reliquisse memoratur, ut Regni munia ipse obiret, nec ex asseclis aut gratiosis quemquam rerum summae praeficeret , aut sese ei dederct. Operum Regiorum primum fuit,
ut aerarium reditusque ordinaret. Anuo CID I DCLX I .
ejus rei initiumfecit a Foucquetto , aerarii Praefecto : eum deduci in carcerem Jussit, acerrimis Quaesitoribus constitutis in eos, qui quum pecuniam Regiam athuc tractassent , ea in privatos usus conversia se collocupletaram; ita compilatoribus pecuniae publicae, ceu fungis aqua turgidis, emunctis compressisque, ingentes in fiscum Regis opes dimanarunt. Anno cIPIdcLX1. in
publico Oratoris.Suecici, Nicolai Brahaei, ingrese
344쪽
su Londini, inter Francorum Hisipanorumque
Legatos contentio de ordine servando in rhedarum processu exorta est. Francici rheda vi represeia & loco cedere coacta est. Ex ea scintilla ingens belli incendium exardescere facile potuisset,
ni Franco Hispanus satisfecisset, permisissetque, ut ubicunque Gallici Legati essent, ibi Hispanici
se domi continerent, nec solennibus cerimoniiSinteressent. Eam Hisipanorum declarationem ita interpretati sunt Galli, oportere videlicet Gallicis Oratoribus , dignitate & honoris titulo pari insignitis , Hispanicos semper & ubique cedere.
scitur, de concedendo Ducatu Lotharingiae, hac tamen lege, ut illi alia vicissim praedia in Francia traderentur, & stirpe Borbonia exstincta, ipsius familia in Regno succederet. Id pactum quum mox irritum facere Dux niteretur , eum Rex ludificationis impatiens Marsalium oppidam dedere vi coegit. Eodem anno Romae imuria & contumelia afficitur Legatus Gallicus, Dux Crequius, a vigilibus Corsicis; eam Rex tam iniquo tulit animo, ut Avenionem Pontifici adimeret. Verum m controversia postmodum composita est Pisae, Conciliatore Magno Hetruriae Duce, Legatioque
amplissima Lutetiam , Regi satisfaciundi caussa, decreta. Sub idem tempus Franci opes suas &aditum sibi stabilire in perpetuum Gigerii, quod
est in ora Barbariae politum, conati, non sine Clade repelluntur a Barbaris. Anno III CLXIV. Im
peratori Rex militem auxilio adversus Turcam misit: is in praelio ad Fanum S. Gothardi commisso strenuam & fidelem operam navavit, ma gnumque, non tamen omne, ad victoriam momentum attulit. Nihilominus tamen Imperator Pacem cum Turca componere festinabat, veritus,
345쪽
ne interea Belgium Gallus invaderet. Quo mi nus autem parem gloriam auxilia in eandiam
missa eonsequerentur, impedimento fuit indomitus di effrenis Gallorum pugnandi aestus rea expeditione Besortium quoque Ducem amisere. Anno Cio II xv. Anglos Batavosque inter se committit Gallus, eo consilio, ut dum illi vires maritimas, quas tam iniquo patitur animo, bello navali attererent; ipse interea Belgium subjugare, nemine prohibente , posset. Anno cI IOCLxv II. Flandriam infesto exercitu ingressis, Caroloregiam, Insulas, Tornacam, Duacum, Corteracum, Λlo denardum, aliaque loca capit, obtentu Iuris suti in Brabantia appellatur in D umionis , quo jure suae uxori Belgicas Provincias deberi contendebat: etsi in pactis dotalibus illud ipsa remiserat. Inde Burgundiae Ducatum sub ditionem suam redegit:
eundem tamen, locis primum munitis solo sequatis, restituit: quae in Belgio ceperat, loca reti--A- nuit: ita enim pace Aquisgrani composita cautum qui g ' erat anno cx Iacra rix. Ad eam pacificationem 'μμ' amplectendam multum momenti habuit triplex
illud foedus, inter Suecum, Anglum & Rempublicam Belgicam ictum, ad Provincias Hispani-
-Belgidas tuendas. Quanquam Anglum ad defectionem ab isto foedere Gallus postmodum omni ratione sollicitavit, persuasitque, ut Comunctis viribus intolerabilem Hollandorum arrogantiam ejus enim vitii insimulabantur armis frangeret atque domaret. Quanquam enim initio Rex amicitiam cum Belgis Foederatis coluit , postea tamen Regem illud primum offendit, quod, ipὶ emussi , pacem Hollandi fecerant Monasterii
inde, anno cro1 cravis. Provincias Hispanico- Belgicas tueri ire animum induxerunt: quumque
podia Rex validis copiis in urbes recens captas
346쪽
venisset, magnam classem per contumeliosam Regis urendi libidinem ei ob oculos obduxerant. Tum vero triplex illud foedus Rex perinique fe- 'rebat: nec desiunt, qui Anglos i Muriae in Chattam acceptae necdum oblitos. & spe pacis ex animi sententia taedae obtinendae delectos, ideo tam proclives se ad foedus iIlud ineundum praebuisse existiment, ut ubi Hollandos in eam lacietatem pellexissent, Gallum in eos quam fieri poteit acerbissime incitarent. Ad ultimum Francus, una cum Anglo, Belgium Foederatum adortus, feliciter rem gessit, & mirificos terra progressus fecit: tribus provinciis , Geldria , Transinsulam ,& Tra)ectensi, in potestatem rediatis : jamque nonnulla in Hollandia loca occupaverat , & in penitiora se inlinuatarus, praelidio firmaverat. Ca terum, Q us socius , Episcopus Mouasteriensis , Groninga, re infecta , discessir. Covordiam inde amisit. 5ed Batavi in mari fortunam benigniorem experti , quater cum hoste prael io navali commissis , insigne virtutis & peritiae rei maritimae documentum dederunt ἐ quum Francicae navos contra, ut quidem Angli praedicant , haud fatis ossicium facerent. Praeter invidiam excrescentis nimium , in tanta rerum gestariun felicitate, magnitudinis Gallorum, ea quoque caussa haud postrema fuit, cur Regem ordines Angliae postea pacem cum Batavis seorsiin facere tantum non Cogerent, veriti scilicet, ne, ubi vires suas maritimas ipsi in bello adversius Batavos exhausissent, in debiles & ad resistendum impares Gallus arma subito converteret. Primo belli anno avertere quidem Gallum a Belgarum finibus Imperator &Octo-Vir Brandenburgicus, conati sunt,sed frustra: nec aliud, nisi in quibusdam Germaniae provinciis vastitatem effecerunt, Turoniumque ad Germaniam
347쪽
maniam pariter invadendam elicuerunt. Is agros vastando, maxime in Westphalia, magnas incolis calamitates intulit; ita ut Brandenburgicus pacem cum Gallo faceret Uossemii anno cro IacLXXIII. hac conditione, ut sibi loca munita Cliviae restituerentur. Eam autem pacem , postquam Oppida sua recepit, Brandenburgicus deinde parum morabatur. Anno insequente Trajectum ad Mosam, urbem natura & opere munitissimam, Gallus expugnat: insigne Gallicae virtutis & in Oppugnandis urbibus dexteritatis documentum. CaesiareaniSContra irtuna fuit in Franconia adversiis Turonium, iter eis intercludere conantem; eo quip-Pe cluso, quod coeperant ad inferiores Rheni oras, iter pertendunt: Hispanisque & Principe Auriam sociis alunctis Bonnam intercipiunt. Exin Gallus, poliquam Naerdam Batavus ex hoste vi recepit, Dioecesi Ultra)ectina & reliquis, praeter Gravam & Trajectum ad Mosam, locis Belgii
Foederati, ultro excedit: neque enim is ad tot loca praesidio firmandatutandaque, &simuljustum exercitum adversus hostes educendum e castriS , par esse poterat: fierique facile potuisset , ut qui in stativis erant Franci, omni cum Belgicis Castellis commercio intercluderentur. FrancuS inde
ab Hispano & Imperio Germanico hostis declaratur. Atque ita subducta ratio erat , fore Videlicet, ut vires Germaniae, Hispaniae & Hollandiae in unum collectae Francos in ordinem coge rent, atque adeo ipsam belli sedem in hosticum transferrent: sed eo res deduci nullo modo potuit. Philippi burgum equidem ex Francis Germani receperunt, eosdemque Augusta Trevirorum expulerunt , Crequio Marescallo magna clade
allaeto: sed eas clades anno cx incinx IV. Ger
manis h ranci . ad Sintethemium, inde in Alsatia,
348쪽
eollatis subinde signis , quodammodo reddidere,
ut Germani se praecipiti iuga trans Rhenum recipere cogerentur. AC Germaniam cis-Rhenanam belli calamitas misere haud dubie foedasset , ni Thuronium, fortissimum illum Heroem , repentinus casus sustulisset. Itaque Galli, quo consilium ducis amissi spectaret, ignari, non sine Cruento certamine referre gradum trans Rhenum coacti sunt. Eo bello maxima damni pars in Hispanum redundavit. Burgundiae Comitatus ademptus , Messinae Galli ultro intra munimenta recepti : navesque Belgicae Hispanis in Sicilia laborantibus subsidio missae; praeter clades nihil retulerunt , Ruytero etiam, sortissimo illo Praesecto maris , amisso. Messinam tamen Franci postea sua sponte deseruerunt. Munitissima quoque opinpida , Limburgum , Condeum , Valencenas , Cameracum , Yperam , Fanum S. Audomari, Ririum, aliaque Gallus in potestatem suam redegit. Gravam equidem Auriacus Cepit: Caeterum,
in proelio ad Senemam primum , inde ad F. S. Rudomari commisso, postremo in obsidione Tra- Iecti ad Mosam cladem nonnullam accepit. Ad Pax Nec extremum, finein huic bello Gallus cum magna sua gloria comunctum imposuit. Belgis Foederatis quae ceperat reddidit. Ereptum Hisipanis Comitatum Burgundiae, & munitissima quaeque ac praestantissima Belgii Hispanici loca retinuit. In Germania pro Philippiburgo Friburgum accepit. De reliquo, pacem Nestphalicam & Hamiensem in pristinum statum restituit: ita suum quoque Sue-
I. as . Naturam & indolem gentis, cujus res gestas breviter perstrinximuS, contemplantes, in-ιEh ζ'
gentem primum frequentiam in ea notamus, tota Gallica-
quippe F ancia hominibus adeo redundat, ut mul-- titudine
349쪽
titudine laboret sua, urbibus etiam , oppidis &vicis quasi obsita. Ac temporibus quidem Caroli
IX. amplius vicies millena hominum millia, seu, ut vulgo vocant , milliones viginti tributum in singula capita dependiste memorantur. Nec desunt, qui dicant , rationem a Richelio initam propositamque, qua Francia ex domestico milite, siquidem omnes , quotquot arma ferre possent, conscriberentur, peditum sexiescentena, equitum Centum & quinquaginta millia conficere possit. Bellandi quoque avida gens omni memoria fuit. Priscis autem temporibus Galli primo fere impetu ser es, primaque eorum praelia plusquam Virorum longiore certamine, ubi sensim resedissent animi , postrema plusquam foeminarum fuisse, notabantur. Itaque adquirere provincias , quam tueri, facilius ipsis fuit: praesertim quum rebus secundis obcaecati negligentiae se traderent. victisque contemptim habitis grave imperium & intolerabile redderent. Caeterum, postremis bellis dubium reliquerunt, plusne in sustinendo hostium .impetu victoriaque persequenda constantiae, an inciendo praelio ardoris ipsis inesset. Nobilium ingens multitudo existit in Francia, qui rei militari operam dantes, vitam ambitioni donare, & gloriae consequendae caussa sanguinem profundere, pensi nihil habent. Superioribus temporibus pe- deliri militia parum valebat Francia: itaque Sc torum Helvetiorumque opera plerumque utebatur. Nunc vero praestantissimum quoque peditatum habet, & in praesentia Franci , scientia inprimis& dexteritate oppugnandi loca munita, reliquas
nationes omnes antecedunt. Regem haec natio
amore di observantia incredibili prosequitur, Vitam opesque, dum suam ipse dignitatem tueri valet, libentissime pro eo profusura. Praeterea at cri
350쪽
cri sunt ingenio ct hilari Galli, ad omnia m menta eventuum prompti, parati, Versatiles, maxime iis in rebus , quae ad exteriorem cultum pertiuent, ita ut &invellitu, & se ilibus & actionibus omnibus singularis & nativus decor appareat. Quae dum aliae nationes, ad gravitatem natu ra proclives, imitantur, turpiter scie dare, ac sere ludibrium aliis & fastidium debere consueverunt. Magni quippe refert, sitne, quod agas, nativum, an adstititium. Ad omnes res artesque iidem
aptissimi juxta & impigri sunt, sive litteras, sive
mercaturam, sive opificia, subtilitatesque mechanicas spectes, eas praesertim, quas non tam operosa, quam ingeniosa manus naturaeque celeritas Commendat. Caeterum, vitio genti vertitur levitas, quae se in Juventute maxime, hominibusque i peritis , non sine maxima aliarum nationum m
lestia ac taedio, exserit. Tum, quod ex iis multi libidinem sibi quali gloriae ducunt, formosarumque amplexus, etiam innoxii, vana ostentatione Jactant. Denique, quod sub specie libertatis , licentia & ingens morum solutissimorum colluvies imprudentibus obrepit. 26. Terrae, quam potentissima gens inco- Retullit, peropportunus est situs: in meditullio quippe Ditici totius Europaei orbis Chrilliani polita, & amici- ,
tiam rerumque omnium Commercia colere cum ventus.
omnibus nationibus: &. nequis unus totam subigat Europam, prohibere poteti. Alteram partem mare Mediterraneum , alteram Oceanus alluit portus utrobique & multi sunt, & ad naves complures rccipiendas admodum idonei. Loca quoque mediterranea compluribus iisque non exiguae magnitudinis euviis, qui naves pati possunt, intermittuntur .,Accedit ingens aquaeductuS, Cata- radiis duodecim munitus, quo quidem hodiernus