Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Provinc Constem deratio.

Franci conderent, initio eae quoque Regiones ad imperium Francicum sunt adJe . Pollea vero quam a Francia secessionem fecit Germania, paucissimae earum in illius. pleraeque in hujus fide ac ditione manserunt. In hisce provinciis Proelides , Ducum sibi Comitumque titulis adscitis, non omnia quidem, sed tamen, quae fere dimidiam eorum partem exhaurirent, supremae potestatis Jura usurparunt; quod etiam reliqui Germaniae Franciaeque Principes factitarunt: ii tamen plerique lenitate potius quam severitate populos, quibus praeerant, in ossicio continere itudebant. Atque, ut omnis ex eorum animis metu suspensis scrupulus eximeretur, multis eos magni Sque commodis ornaverunt, quorum quidem

studiosissimi semper fuere, ncc ut ab iis vel latum unguem discederent, adduci unquam potuere. Ordinum quoque su ex Clero, Nobilitate , ct Civitatibus constabant in magna semper auctoritas fuit: nec ullum sibi invitis onus insolitum imponi facile paticbantur. Provinciae QuS- modi numerantur vulgo XVII. DucatuS quatuor, Brabantia, Limburgum, Luxcmburgum, &Gel-dria. Comitatus septem, Flandria, Artesia, Hannonia, Hollandia, Zeelandia, Namurcum &Zutphania. Dominia quinque, Frisia, Mechisenia, Ultrajectum, Transilulania, & Groninga.

Aiatverpia titulo Marchionatus S. Romani Imperii crat inlignis. Suum singulae provinciae ac peculiarem Regulum habebant. Postea vero complures earum seu hereditatibus, seu connubiis, sive denique pactis, sub unius imperium coaluerunt: donec ad extremum maxima earum pars

sub ditionem familiae Burgundicar cecidit : ab ea deinceps , Maximiliani I. cum Maria, Caroli dacis filia unica, conjugio ad domum Austria.

362쪽

striacam translata est. Omnes tandem Carolus V. DuS nepos, & conJunxit invicem, & imperio summa rerum omnium prosperitate florentissimo rexit. Sunt qui ei in animo fuisse dicant, provincias in unum collectas corpus in Regni tormam redigere , sed , quo minus institutum exsequeretur, obstitisse& legum privilegiorumque diversitatem, & intestinain provinciarum , quae

vel hilum cedere altera alteri, vel mutua Voluntatis conspiratione coalescere invicem , obstinate recusabant, aemulationem. Verum tamen edicto publico, ne ista provinciarum compageS unquam dissolveretur , cavit. Ccterum, imperium C Olus in Belgas tam feliciter gessit, ideo quod is populum ingenti, & eum populus mutua parique charitate prosequebatur. Carolus enim Gandavi natus, & in Belgio a Belgis educatus, ma

gnam inter eos vitae suae partem transegerat. praeterea ad genium gentis mirifice sese accommo- status.

dabat, benigne eam tractabat, nullam fastus imperiosi vel suspicionem, nedum documentum praebens : complures quoque Belgarum ad negotia publica adhibuit: plane ut in ipsius aula ea natici in magno semper honore haesta fuerit. Ceterum, Philippo II. ejus filio regnante, horrendi S motuum intestinorum bellorumque diuturnorum procellis jactata est miserrima gens: eae novae deinceps & praepotentis in Europa Reip. auspicia fuere. Ea Rest . quum magnam rerum ConVersionem fecerit, Operae pretium est, ut & turbarum illarum semina, & novae Rei p. primordia paulo altius repetamUS. q. 2 Ac primum quidem omnium constat, Belli Ita tumultuum illorum causiam magna ex parte mise giςi quae

se ipsum Philippum II. ut qui natus educatuSque in Hispania, Hispanicam gentem unice diligeret, lippua H.

363쪽

& moribus suis totaque vitae ratione superciliosam Hispani indolem ad amussim exprimeret. Eo factum, ut Belgarum in cum studium vehementer languesceret: maxime, quum postmodum in Hisipania imperii sui sedem in perpetuum collocassiet, Belgas quasi ex intervallo ne intervisere quidem dignatus. Scilicet, quod in tanta Regnorum , quae tenebat , amplitudine , & rerum quas animo agitabat. sublimitate, indignum

sua ma)ellate ratus est , ut Belgarum , gentis exiguae, quiritationibus magnopere moveretur sed fugit euin ratior populum enim tumultuantem in ossicio continere praesentia sua haud di ficulter potuisse videbatur : quum pater mus, ut motus uniuS urbis, Gandavi, eo citius sedaret, per Francisci, inimici recens reconciliati, fines iter facere, & summo se periculo exponere non dubitarit. Secundum eum, haud postremae partes Prineεps fuerunt in turbis istis excitandis, Guili clini,Ρrin- Argusio- cipis Arausionensis; erat is versuti & exercitati

η μη ' ingenii , & incredibilis ambitionis homo. Is, quum Philippus in Hisipaniam cogitaret, jamque, cui provinciam demandaret, Circumspiceret, Omni ope nitebatur , ut Christinae Lotharingite Duci administratio Belgii committeretur, i in spem erectus fore, ut Qus filia in matrimonium ducta imperii summam in se derivaret. Uerum quum neutrum ex animi sententia procederet , Margarita Parmensis, Caroli U. notha, ut

Belgio cum imperio praeesset, designata; & Philippo in matrimonium illud consentire abnuente, Auriacus indignatione exstimulatus , in omnes evomendae in Regem irae & nocendi occasiones intentus, comprobare re ipsa studebat, quantas lacessitus ad ulciscendum vires haberet. Vehementer quoque fremebant umontanus & Hor-

nanus

364쪽

nanus Comites, aliique, qui, quum apud multitudinem multum possent, incredibili Hispanorum odio flagrabant. Magna item Nobilitatis

pars cupida rerum novarum erat, sive odio gentis Hisipanicae , sive quod ingenio erant turbulcnto , sive egellate & aere alieno compulsi, quod cx aulicis multi, dum quasi inito certamine cum Hispanis pompa & omni luxus apparatu contenderent, majoresque, quam pro reditibus, impensas facerent, contraXerant. Nec satis aequus Philippo ordo Ecclesiasticus fuerat; quod, quum nova accessione Episcoporum numerum auxisset, ad eos sullentandos, reditibus Abbatiarum , ut vocant, uti instituisset: ea re vehementer offendebantur illi, quibus istorum Sacri ordinis emolumentorum aut jam concessa usiura, aut ostentata spes erat. Antistites enim seu Abbates linguli culusque coenobii Monachi suffragiis eligebant : Episcopos pro lubitu suo Rex designabat. Sed eae scintillae tam horrendum excitare incen-Muratadium haudquaquam potuissent, ni Religionis caus- Religio se accessisset, res ad imperitam multitudinem con- citandam, & speciosum rerum novarum cupidis obtentum suppeditandum etficacissima. Eorum enim, qui secessionem ab Ecclesia Romana fecerant, in immensum numerUS Cr Verat, quorum pars Augustanae, pars Hugenoticae doctrinae studium, pars denique Anabaptistarum furorem prae 1e ferebant. Ad eos comprimendos quum Carolus V. gravissima promulgasset edicta , in

quosdam etiam severissimae animadversionis exempla edidisset; magis etiam mentes ante eXulceratas exacerbavit, majoremque novis 1ectis cre-1cendi locum dedit. Quo quidem tempore Maria Hungarica, Caroli V. 1oror, eademque Belgii Gubernatrix, beniguius mitiusque istos homines

365쪽

nes tractandos esse , nequidquam censebat. Philippo autem omnino decretum erat, stabatque sententia, illam, ut appellabat, Haeresin vi armisque funditus exstirpare, sive Religionis Romanentis studio, sive quod eo pacto Pontificem,

Jus favore ac benevolentia ci ad institutum exsequendum opus erat, devincire sibi volebat. Igitur , non solum paterna renovavit edicta, gravioribusque in delinquentes comminationibus intendit, Verum etiam, quod in reos eX eorum Praescripto animadverteret , Concilium Sacrum Inquisi. Constituere conabatur, Inquisitionis Hispanicae ex-rio Hispa- emplo ad imitandum proposito: Cmus vel stilum η ς nomen ingentem pleriSque omnibus terrorem incutiebat. Enimvero res est crudelitatis plenissima, Inquisitio, ut quae paucorum sacrificulorum inexorabilium, quique in summa immanitate summam ponunt gloriam, libidini, omnium vitam , mrtunas ct existimationem exponat : ubi vel ob leves suspiciones, vel salsa crimina derepente comprehensius, haud raro poenas, etiam si innocentia in aperto sit, crimine, quod intenta' tur & accusatore , qui indicium secit, juxta ignotis, tuas. Ac Belgae quidem istud monstrum CO magis perhorrebant , quod non Plum adversus Mus diritatem nec in privilegio ullo, nec ingratia Regia, nec in cujusquam deprecatione satis firmum praesidium erat; verum etiam quod ipsorum ingenium in immodicam linguae liberi tem ὐlutum erat, & animum , quod dicitur, in fronte promtum gerebant. Adde, quQd propter

mercaturam multum eis Commercii cum peregrinis , qui pro suo quisque ingenio diversas s quebantur Sectas, intercedebat. Hispanis autem& Italis, ad dissimulationem sua sponte pronis, animi sensa occultare haud est dissicile. Sunt ,

366쪽

qui Hispanis haud invitis factum este cxistiment, ut aliquid a Belgis moveretur: quippe qui per

eam occasionem fore sperarent, ut gentem rebellem armis domarent, privilegiisque & immunitatibus abolitis, ad nutum suum circumagerent

postremo, condito ibi quali horreo quod alii &armamentario, omnis rei bellicae apparatu in structissimo, facultatem haberent belli inde in Galliam, Angliain, Germaniam, regnaque Arctoa transserendi. Illud utique constat, Principes cX- terOS magnum ad alendas gliscentes incendii istius scintillas, inflammandasque, momentum attulisse maxime, Elisabetham Anglam, quae Hispano , cujus tum immensia & toti jam Europae tormidabilis potentia erat, tantum domi negotii facessere studebat, ut sori S alios lacessere aut armis opprimere laaud temere aggrederetur.

q. 3. Jamque hae turbarum scintillae gliscebant Cardina, in animis Belgarum, quum Philippus I l. inspaniam discederet. Is totius rigiminis rationem 'ita constituit, ut Rei p. summa pencs Gubernatricem & Concilium Status csset: cui, praeter Auriacum Principem, & Comitem Egmontanum,

aliosque, inerat Gran vellanuS Cardinalis, natione Burgundus, vir prudens, & diuturuo rerum usu exercitatus P ejus consilio atque auctoritate quum Rex potissimum niteretur, Gubernatricidis Cedens Clam praecepit ut in pol terum ad ejus se consilia omnibus in rebus conformaret. Ceterum, quum in admini stranda Rep. omnia ab unius Cardinalis arbitrio pendere re ipse compertum esset, extemplo ringi & fremere Proceres Belgii, di omnibus et modis obniti coeperunt : maXime, quum Cardinalis vehementer inflaret, ut Regium mandatum de constituendis Episcopis, novisque Sectis abolendis, accurate observaretur perficere

tur Diotiirco by Cooste

367쪽

32o CAPUT UI.

turque: Proceres autem mitiora secuti consilla , tolerandas, non exstirpandas, Retigiones istas censerent. Et mox incredibili in Cardinalem odio omnes pene ordines flagrare incipiunt ; adeo ut ad extremum Princeps Auriacus, Egmontanusque& Hornanus Comites , Regi per litteras significarent, nisi abrogata potestate homo domum revocaretur, res in Belgio diutius tranquillas haudquaquam futuras. Atque eo rem urgCndo dedu-xcrunt, ut tandern Regis consensu Cardinalis agubernaculo Reip. removeretur anno cIDIOLXIV.

Amandato Granvellano, quum omnibus de rebus Gubernatrix communicaret cum Uiglio, Concilii Praeside, & Bartemontio Comite, es ad eorum st conlilia sententiasque unice conformaret, qui vestigiis Cardinalis ita insiliebant, ut vulgo per jocum jactaretur, corpus tantummodo Cardinalis abeste, animum remantisse; pristina post brevem laetitiam indignatio, & ex ea querimonia recruduit. Itaque nec discordia Concilii Status tolli, nec , quae de Religionis causa proponebantur, edicta exitum habere poterant, populo magis magisque obnitente. Gubernatrix igitur,

re cum Senatu communicata, decrevit, Egmontanum Comitem in Hispaniam mitterc, qui Regem , si quod ipse rebus exulceratiS remedium asterre possit, de praesente rerum Belgicarum statu edoceret. Eum equidem benigne excepit Philippus, sed ut quidquam de nimia, in caussa Religionis , severitate remitteret, adduci haudquaquam potuit: quin immo persuasum habebat Rex, nimia Gubernatricis lenitate factum esse, ut mali istius contagio tam late serperet. Igitur & edicta masoribus aggravata comminationibus renovari, & ad ultimum Tridentini quoque Concilii scita introduci in Belgium jussit. Nimia ista se-

368쪽

veritas, &, qui in vulgus dimanaverat, rumor, egisse videlicet Puilippum cum Carolo Ιχ. Bo-jonae de Haeresi funditus exitirpanda, effecerunt, ut Regiae voluntati palam oblittere plerique OInlnes inciperent. Initium facium a quibusdam e Nobilitate. Ii conspiraverant, ad Imfuistronem, ut vo Cant, Hispanicam cohibendam, & mutuum, si cui de Religione controversia moveretur, auxilium ferendum: testificantes interim, non alio

consilio haec a se acta eine, quam ut di Dei gloria, & Regis majestas, & patriae tranquillitas farta tectaque conservetur, Foederis , quod vulgo Compromissum dicitur, formulam Philippus Maria nixius, Dominus Aldegondae, COInposuit: et ex speciem Nobilitate circiter quadringenti subscripserunt. e bibens. Principes factionis erant Henricus Brederodius, Ludovicus Comes Nassoviae, Principis Auriacitrater , Culenburgicus & Bergensis Comites. Ii

quum anno CIPIALXv I. convenisseiat Bruxellis,

exhibito libello supplice, a Gubernatrice petierunt , ut edicta adversus Religionem promulgata abolerentur. Iis liberaliter quidem di benigne respondit Gubernatrix, sed nibit certi promisit, nisi quod se Regis super ea re sententiam exquisituis ramiaifirmaret. Bartemontius Comes, qui tum Gubernatrici adstabat, dixisse fertur, nihil ab illis hominibus esse periculi, Geuisios, id est, Mendicosi elle dictitans. Ex ea re Gensiorum celebra- Geus o- tum nomen est: 'peraque mendicorum insigneste rum RV

deris istius fuit. Interim dum haec geruntur, scri- 2.pta passim divulgantur, quae exulceratOS incolarum animos magis etiam exacerbarunt: quumque

Legati, oratum , ut edicta mitigarentur , missi, haud benigne excepti essent, nec petitionibus populi Philippus quidquam loci relinqueret, res adapertam seditionem erupit : iamque non solum X novae -

369쪽

banus multa

caede cruentus a

novae Religionis mysteria , in magna populi frequentia doceri, verum etiam templa diripi, imagines & limulacra comminui a multitudine audacter coepta. Ad eum tumultum sedandum cili Auriacus & Comes Egmontanus omnes curas intendebant , evitare tamenisuspicionem apud Regem , tanquam.ipsi omnium turbarum auctores misi ni, haud potuere. Et quanquam omnes Periculi istius lubterfugiendi rationes circumsipiCiebant, explictare tamen consilia nullo modo potuerunt. Conscripto interim exercitu, Gubernatrix, terrore juxta & blanditiis, variiSque artibus, aegros tumultuantium animos persanare instituit: ex iis complures quoque Gubernatricis gratiam obsequio& ossicio reconciliare nitebantur. Resque adeo prospere cessit, ut Gubernatrix nullo pene nego tio, paucorumque supplicio, tranquillas res & pacatas redderet. Sed tamen, increbrescente rum re, exercitum ex Hispania adventare, multi e civibus , maxime opifices metu conterriti, ad finitimas regiones commigrarunt. Ipse Auria S, rebus suis dissideus, in Germaniam sese recepit. q. q. Auctor equidem Regi Gubernatrix erat, ut ipse, sed sine magno exercitu , in Belgium veniens, aegros incolarum animos. praesentia sua clementiae plena, ad 1anitatem revocaret. Sed vicit Albani Ducis consilium , existimantis, uten dum esse Opportuna, tum Jugi Belgis imponendi, tum incutiendi aliis terroris Occa tione. Is in Belgium per finus Sabaudiae & Burgundiae valido cum exercitu prosectus, ilatim initio adventus sui montanum & Hornanum Comites, tanquam

occultos omnium motuum concitatores, comprehensos in custodiam tradit: quaecunque, icto,s perioribus temporibus Redete . quod , ut supra demonstravimus, Compromisim valgo dicebatur

370쪽

libello supplice & iconomachia acta eslent, in

eaIn partem interpretatur ut MMellatis divinae juxta & humanae laesae crimen admillam esse pronuntiaret. Concilium/deuique hominum duodecim , qui de iis factis sine provocatione omnO- iscerent, conitituit: id vulgo Concitium Sanguinarium dicebatur. Ab eo Princeps Auriacus atrique. . qui periculum fuga vitaverunt, adesse iussi, quum non compareretit, rei criminis Iaeta MMellatis judicantur, bonis eorum in fiscum redactis. Eadem severitate in coimplures alios, sed tenuioris ottia homines, saevitum. Is terror magnam hominum multitudinem effuse fugere in alias regiones coegit. Complura quoque in oppidis majoribus castella, quorum praticeps Antiuerpiente fuit, exstruebantur. Interim dum hetec geruntur, ingenaem militum manum Auriucus collegit in cicimania

corum pars Fritiam ingressi sunt, duce Ludovico Comite, eodemque Auriaci fratre; is initio statim Atemburvium Comitem , & provincim comes fraus idem, proelio vicit fugavitque. Sed paulo post LL Q0-

Albanus, Egmontanoti Hornano Comitibus aliisque securi percu1sS , adversus eum ipse ducit. nus capite Mox Auriacus valido exercitu irrumpit 'ti Bra-Pieη .hantiam ; sed, copiis desipatis ab Albario , pr

figatur. Albanus, prospero rerum succcsiUelatus, mota Colum statuam illustrem, parti decoriS monumentum, ni iussit AntWerpiae; vςrum etiam,

ut, quod Munt, suo Belgas gladio J ugularet, centesimi in singula capita omnium lacultatum , vicesimi bonorum immobili uini decimi mobilium, si venderentur, denarii tributum imposuit. Eares

Belgarum animos immane quantum exacerbavit. Janauqe Albanus, pecuniae inopia CircumventuS,mma tributa vi extorquere, Brugellanisque ea dependere obstinate recusantibus, i ac ne conspectum X a qui-

SEARCH

MENU NAVIGATION