장음표시 사용
351쪽
Rex Garumnam Audamque flumina, & per ea
mare Mediterraneum Oceanumque, inter se commisit: magnam singula opportunitatem ad com
mercia habent. Λdhaec in orbem fere collectae sunt Regni istius Provinciae, & continenti quasi ambitu comprehensae, ut singula loca sibi invicem praesidio esse commode polunt. Montes Pyrenaeos adversus Hispaniam, Alpes contra Italiam pro munimento habent. Sed ab ea parte, qua Germaniam Belgiumque attingit, Francia nuda admodum & aperta hostibus est. Itaque Belgium saepenumero ipsam Lutetiam terrore implevit. Quapropter Franci munitissima quaeque Qus regionis
loca in potestatem suam redigere omni ope conten derunt, ut fines suos ab ea parte firmarent: & vero superiori bello ex animi sententia res successit. Eandem ob caussam Lotharingiae quoque tantopere inhiarunt, ut se adversus Germaniam munirent , Rhenumque , veterem Galliae terminum, imperio suo paulatim adjicerent , quod unum ipsis deesse ad persectionem terrae suae videbatur. Praeterea, inter felices illas ac seniles Orbis terrarum partes numeranda Francia est , quum propter aeris inter frigus aestumque nimium medii temperiem , tum ob uberrimum rerum omnium , quae ad vitae humanae usus commoditatesque pertinent, proventum: nec enim ullus sere in tota Francia locus est, qui non aliquid ad vitam sustentandam utile proferat: adeo ut non incolarum solum usibus sussiciat Francia, sed peregrinis etiam magnam rerum copiam suppeditare possit.Merces exportantur potissimum hae : vinum , vinum adustum, accium, sal, innumera pannorum laneorum juxta & sericorum genera, ct quidquid ingeniosa manus ad vestitus humani elegantiam finxit, cannabis, tela velis texendis idonea, & item
352쪽
cannabina , charta, Vitrum, Croeus, amygdalae, livae, cappari , pruna, castaneae, smegma, &limilia. In Normandia & Ρicardia nullum nascitur vinum : itaque quoddam potionis genus ex pomis expressum vulgus adhibet. Metallorum exigua est copia : auri argentive fodinae nullae. Sed illud incommodum & incolarum solertia & cxterorum stultitia abunde compensant: incredibile enim dicta est , quantam pecuniae vim in Franciam, Velut in Oceanum fluvios, derivarint merces Fran- ' cicae ; maxime, posteaquam textrina conficiendis pannis sericis introduxit Constituitque Henricus IV. Sunt, qui subducta ratione statuunt, pretium , quod a peregrinis Galli quotannis accipiunt, pro pannis varii generis, & pro indole gelsetis, novitatis quandam gratiam prae se ferentibus, et es a ta mode) florenorum Gallicorum millioanum ut ita loquar ) X L. pro vino X V. pro vino
adusto V. pro sale X. &c. summam explere; Memoriae quoque proditum est a Fortrrio , Anglo, anno CIDI CLXIX. merces, quae in Angliani quotannis e Gallia Importantur, earum, quaSabringlis vicissim recipit Gallia, aestimationem amplius decies sexiescentenis florenorum millibus superare. Constat item, eos mercibus, quas Hispanis divendunt, magnam argenti Americani partem ad se trahere. Minus tamen, quam pro Opportunitate, usus rei maritimae viget. Ejus rei haec esse caussa videtur, quod Gallica gens non admodum magno e)us studio tenetur, & commer,cia Indice Orientalis juxta & Occidentalis ccnstabilire aliae nationes occuparunt. Igitur Rex, etsi naves bellicas centum & amplius instructas habere perhibeatur, tantas tamen classeS, quantas Angli & Batavi, couficere nondum potuit, penuria, ut quidam suspicantur, sociorum navalium. Ne-- V que
353쪽
que enim satis est, semel tantum naves ea., qua par est, hominum multitudine instructas habere,
ni , susterio bello, subsidia, quibus desideratorum numerus suppleatur, circumspiciantur. Sed fieri potest, ut Rex Gallorum apparatum navalem & ordinare accuratius, & mMoribus firmare incrementis prius velit, interim, velut in specula, ad omnia subito cooriendi & rei bene gerendae momenta intentus. Extra Regni sui fines imperium Franci haud late patet: nisi quod in Insiulas Caralbicas, easque, quas Tormes appellant,& Septentrionalem Hispaniolae partem, ColoniaS nonnullas deduxit. Nec parvi momenti est piscatio, quam in ingenti illo maris dorso ad Ter-- ram Novam exercent: magnamque Castorum
copiam capiunt in Canada & Nova Francia. Rationem quoque inierunt, quo pacto commercia Indiae Orientalis institui possent; sed irrito, ut eventus adhuc docuit, consilio: neque enim B tavus , suis ibi opibus fretus , committet, ut in iis oris ea gens emergat. Postremo, quantae Galbae opes sint, vel illud documento est, quod reditus ordinis Ecclesiastici, qui duas quincun S, atque adeo plus quam dimidiam totius Franciae Partem obtinere dicitur , millionum ut ita loquar ) CIV. & quinquies centenorum millium
imperialium summam explere memorantur. Rex quotannis milliones circiter CL. florenorum Fran- Cicorum percipere hoc tempore perhibetur: quum superiori seculo Franciae reditus millionum novem aut decem, Henrico autem IV. regnante, XUI.&anno III cxxx II. LXXVII. numerum non excederent. Ratio tantae differentiae non una esse videtur: est enim partim ab immutata pecuniae Fariantis aestsmatione, partim ab incremento ingravescentium onerum exactionumque publicarum pros
354쪽
prosecta; potissima tamen caussa fuisse videtur,
quod ex eo tempore plures conficiendae corradendaeque pecuniae rationes ei cogitatae sint in Fran
g. 27. De Rei p. Gallicanae sorma illud notan- stetimi dum est , complures olim Duces praepotentes , nis Gau. Comites & Dominos ibi exstitisse , qui ingentesiψῆν possessiones, tanquam Rinis Clientes beneficiarii, habebant. Regi sponte, non coacti parebant, Obsequium subinde , pro lubitu, detrectantes, &prout plus minusve virium Regibus ad eos coe cendos erat; ita magis minusve dicto audientes se praebere solebant.Iis postmodum ad unum omnibus exilinctis , possessiones istae , ceu membra dis)ecta, denuo copulatae cum toto Regni corpore sunt. Neque hoc tempore Ducatus & Comi latus Franciae aliud quidquam sunt, quam praedia Nobilium tam illustri dignitatis titulo a Rege insignita , omni summ* potestatis aure ac juris
dictione destituta. Quumque antiquo more recept una esset, ut filiis Regiis certae assignarentur provinciae, quarum ipsi titulo insignes erant, hodiernis temporibus certi ipsis reditus attribuuntur, una cum illustri Ducatus alicujus aut Comitatus Domine , ad vanam tantummodo pompam &ostentationem; fit enim saepenumero, ut ne glebam quidem terrae, curus se Dominos Acribunt, possideant. Adhaec post interitum veterum Ducatuum, multum sibi auctoritatis potes iisque Pri-
moros Regni sumserant: ii ad ultimum a Richelio & Maetarino in eum liatum redacti sunt, ut jam adversus Regem ne hiscere quidem ullus e. Ium audeat. Magna quoque ordinum sit erant tres . Ecclesiasticus, Equestris, & Civium, quitertius ordo appellabatur: auctoritas olim fuit, Regiam potestatem admodum circumscribens. Ve-V a Ium
355쪽
rum, quum jam inde ab anno CIII cxxv. nullus ordinum Conventus Indictus esset, auctoritas eorum & potestas pridem evanuit. Multum etiam negotii Regibus facessebant ii , qui Reformatorum facra colebant, tantisper quidem , dum ipsis vires ad resistendum suppetebant. Sed, Ru-
pellis expugnatis, ita debilitati sunt & amicti Re-
formati , ut vim facere aut damnum afferre nullum possint. Quanquam Rex nullam adhuc vim ipsis ad duranda facra adhibuit: permultos tamen , spe pollicitationibusque honorum ac Regiae benevolentiae, ab avito Divini Numinis cultu ad Pontificiorum sectam pellexit. Partamentum quoque Parisiense consiliis Regis saepius obsistere con-1uevit, dictitans, de summa Reipubl. Regem sine ejus auctoritate agere nihil posse: sed ab eo, qui nunc rerum potitur, Rege, ei tantummodo juris dicundi provincia , & earum rerum, quas referre ad id consilium Regi placuisset, cura demandata est. Praeterea Ecclesia Gallicana nescio quam immunitatem a potestate Pontificia ostentat,& quod sibi in eam juris Pontifex vindicaret, omne ei deberi negat. Atque eam ob caussam Episcopos & Abbates Rex pro lubitu designat. Quae quidem omnia ad opes & amplitudinem rei Gallicae amplificandam haud parum faciunt, dummodo ad gubernaculum Regni Rex clemensJuxta & prudens sedeat. q. 28. Quibus adversus finitimas gentes munita viribus res Francica sit, nobiscum reputantes, nullam totius Orbis Christiani Rempublicam esse deprehendimus , quam non , si quidem seorsim egus & per se habeatur ratio, aut sequet Francia, aut superet. Superioribus equidem temporibus ab Anglis vexata misere & amicta fuit: verum enim vero bonam Francia partem Λngli jam
356쪽
ante obtinuerant, & in quibusdam provinciis adhuc Principes, si non summo nullisque legibus Circumscripto , laltem aliquo dominabantur imperio: & peditatu Francia non admodum valebat,& mirifica denique atque in lita , quibus tum
Angli utebantur, arcuum vis ingentem hostibus terrorem incullerat. Quae quum nostris temporibus plane immutata sint, terrestris Anglorum militia cum Gallicana ne conserri quidem potest, sive multitudinem spectes , sive virtutem. Diu quippe ab illis armorum ac rei militaris usius intermissus fuit. Nam bella civilia multitudine promiscue & tumultuarie collecta magis, quam justis exercitibus, gerebantur; quibus quidem malis intellinis vires Mus gentis vehementer sunt attritae. E contrario omne suum studium, alacritatem, ac virtutem denique omnem Angli ad militiam maritimam contulerunt ; & ex ea parte Gallus adhuc quidem cum Anglo ne comparanduS quidem est. Nec tamen bello maritimo magnum adversius Gallum Britannus operae pretium fecerit. Tametsi enim classis Gallicana penitus pro- figata soret, Angli tamen , quum Jam recepta culum, in quo belli 1edem constituant, in continente nullum habeant, exstensionem facere in animum haud temere inducent: quin etiam naves praedatoriae Gallorum magna eis damna allaturaevidentur. Quod si eveniret, ut semel tantum insignem in mari cladem Angli acciperent, & navibus appulsis Franci exstendere in Angliam pol-1ent, magnum sane salutis discrimen Angli adituri essent, paucorumque dierum res foret: etenim , quum interiora Angliae, nullis firmata castellis aut locis munitis, ad Omnem inJuriam pateant , in certaminis aleam summa rerum com mittenda foret. Superiori seculo multum quoque
357쪽
negotii Gallo exhibuit Hispanus , cujus potentia adeo incubuit Galliae, ut ab ea se aegre defendere posset, & semel iterumque iniquam inire pa-Cem cogeretur. Uerum , ut omittam , haud instructum fuisse Gallum ab idoneo peditatu , Hispanicam genicin tum temporis iumma rei militaris gloria opibusque floruisse, quod Jam nunc ad aleam potius, laedasque voluptates ac malaS ar tes, quam ad armorum tractationem, animum
applicuit; ut haec, inquam, taceam, illud inprimis rem bene pensiliantibus in mentem veniat Oportet, eo tempore, Belgium sub unius conjunctam imperio, & in summo felicitatis flore fui se, magnamque virium accessionem Carolo Imperatoria dignitate factam. Hoc vero tempore Belgium, in multas partes scede dilaceratum, Vix habet, unde, quae ipsi reliqua sunt, loca munita praesidio firmet. Eodem serme modo res sese habet cum Neapolitano Regno, & Dacatu Medio. Ianensi. Provinciae quoque oram adversuS Hispanorum impetum munire Gallus nullo negotio potest. Atque Hispani satis magnum Operae pretium fecisse videntur, si prohibeant, ne per RusMonem, aut Navarram, aut Bajonam Gallus in Hispaniam irrumpat. Italia nec vult nec potest ullum aperto Marte detrimentum Gallis afferre: satisque benigne secum Fortunam egisse arbitratur , si prohibeat, ne eos Alpes aliquando transgressos otii Italiae turbandi libido capiat. Hollandis in Oceano Franci pares haud sunt, iis in locis, ubi illi quidquid habent virium maritimarum , &contrahere & adhibere, classemque rebus necessariis ornare possunt. Praedando autem ingens in mari damnum Hollandis afferre Galli possunt. Ceterum, qua utilitatis & emolumenti spe bellum cum Gallis temere ac citra necessitatem suscipere Hol-
358쪽
Hollandi debeant, non video. Nam terrestri militia , cx omnium gentium colluvie collecta , parum proficient. Helvetiis, ipsorum separatim silleliniae, habeatur ratio , ad bellum Gallo interendum, ullamque molestiam creandam, & vires desunt,& voluntas; fatis quippe benigne secum agi cxistimant, si pecuniam subinde, opera navata, promereri a Gallo queant. Ab eis igitur quod metuat , nihil est, dummodo ne temere ad desiperationem adigantur: ita enim, societate cum aliis inita, movere aliquid, & Gallo negotium facessere haud dissiculter possint. Sola Germania par Germa- esse Franciae, & increscentem ejus potentiam quasi nixa sequi librio suspensam tenere posse videtur tardines quippe Imperii, dummodo mutua animorum consensione consipirent , vireSque conJungant, cxercitum Gallicis copiis & numero superiorem, nec virtute inseriorem conscribere, & in longum trahere bellum ac sustinere paribus opibus possunt. Verum, Ut nunc res sunt, fieri vix posse Videtur, ut Ordines, pari quiSque animi contentione, bellum diuturnum suscipiant, & susceptum pari item constantia conficiant. Neque enim fieri unquam potest, ut eadem omnes seu salutis seu utilitatis ratio ad bellum elusmodi gerendum impellat. Quin immo plerique verentur , ne sibi ipsa diuturnitas belli domi perniciosa foret, etiamsi, quod ad rei summam attinet, superior rcS Germanica esset. Nam si adversa utantur tortuna, quin miserrima futuri conditione sint , dubium
g. 29. Quod si ponamus, a compluribus simul n. .ctis hostibus Galliam impeti, illud primum observan-aliorum. dum est, nonnullos RegeS ac Principes ita comparatos esse, ut armorum societatem inire adversus Galliam, ut nunc quidem res sunt, in ani-
359쪽
mum nunquam inducant. Neque enim, hoc rerum statu, Portussallus cum Hispano, cum Dano Suecus, cum Ρolono Austriacus contra Gallum se unquam conjungent. Nec ullo tempore Principes italiae cupido auxilia ferendi seu Caesari seu Hispano, Gallum oppressuris , invadet nisi quis ipsos servitutem & exitium ultro quaerere exiitimet. Nihilo facilius Anglus ac Belgae
Foederati adduci poterunt, ut societatem contra Galliam faciant, quia, dum alteruter eorum bello cum Gallis implicatus est, alterius interesse videtur , ut neutrarum sit partium, & commercia interim sua ac rem maritimam, detrimento alterius, quantum fieri potest, augeat. Nec facile crediderim , Principes Germaniae, maxime eos, qui vulgo Protestantes appellantur, auxilio fore Caesiari, ut Gallum frangat penitus & in Ordinem cogat: pessimo quippe loco eorum & civilis potestas & iacrorum cultus positus esIe Videretur, ni foris praesidium, quo nitantur, habeant. Igitur haud civiculter adduci nonnulli Germaniae Principes posse videntur , ut, sustepto cum Gallis bello, saltem ab armis se contineant,
voluntate in neutram partem inclinata. Neque Helvetia temere consilia cum aliis aut operam
consociaverit, ut vel Austriacus Hispanusque ad nimiam evehantur potentiam, vel de suo gradudniciatur Gallus: atque ita Austriaci sociorumque Qus impetum Gallus sustinere nullo negotio poterit. Illud vero in medio relinquam, utrum Gallo Suecus. & item fortasse Polonus, hac in parte praesto futuri sint, necne; cum modo vires ipsis ad aliquid movendum suppetant. Tur- Garum autem auxilia respicere Gallum, nisi adoxtrema consilia descendere . necessitatc cogatur,
mihi haud fit verisimile: experientia quippe ma-
360쪽
Dg BELGro FOEDERAT . 3I3gistra didicere Principes Mahummedani, sese, si
quando se Christianorum bellis immiscuerint, pace deinceps inter eos iam, ex tuis, nec ul- Iam sui aut suae utilitatis habitam rationem esse. Ceterum, Galliae vires haud tantae esse videntur, ut omnes Christiani Orbis Respublicas evertere& in suam redigere potestatem queat. Principatum quidem inter Principes Christianos tenere, sed non in omnes Iulus dominari potest; quinimmo, si imperium foris in magnas nimis & longinquas provincias proferret, futuram esset, ut ipsa Regni viscera enervarentur. Verum tamen, Respublicas & provincias minores, quarum opportunus est Regi litus, in magno versari discrimine, ne ab eo aliquando subiugentur, 1ecundae Regni florentissimi res haud dubium relinquunt.
Rouincias, pervulgato Germaniae A- Pristinus ferioris nomine insignes, prout aut cis Rhenum. antiquissimum terra status. rum amplissimaruin , Galliae & Ger
maniae , terminum, aut trans eum, positae erant, ita partim ad hanc, partim ad illam antiquitas referebat. Trans-Rhenanas pro
vincias una cum reliquis Galliae partibus Julius Caesar sub imperium populi Romani redegit. Exin Batavia quoque & insulae Zeelandiae sela in deditionem Romanorum permiserunt, ita tamen, ut iniquo scedere socii verius, quam ipsorum subjecti imperio essent. Quinto a Christo nato seculo, quum novum in Gallia Regnum