장음표시 사용
321쪽
idem tempus tertia lactio in Francia prodiit in lucem , Politicorum nomine insignis. Ea . nullo religionis respectu , sibi bonum publicum curae esse , prae se serebat. Atque eo consilio Cathari- nain Reginam a gubernaculis imperii removere, Italosque & Guisios e Francia exigere se constituisse. Rus factionis principes erant Momorantii, qui suas partes in iis turbis strenue & altute agebant. Quanquam ut Henricus IV. Regno potiretur , haud parum postmodum inter ceteros al- laborarunt. Inter eos motus Carolus IX. Rex moritur, prole virilis sexus nulla ex legitimo matrimonio siusicepta. Henrieus f. a I. Rus obitu , Regnum ad Henricum III. qui eo tempore Rex Poloniae creatus aberat, Pervenit. Eo absente Regnum ingenti turbarum procella jactatum Catharina mater gessit. Henricus clam ex Ρolonia profugit, & itinere Venetiis ac Vienna facto , in Franciam contendit. IS, ubi Regnum iniit, exspectationi, quam omnibus moverat , haud satis fecit. Asseclis sitis de adulatoribus Obdoxius otio ac voluptatibus diffluebat, im-pςrio m tri maximam partem permis IO. Hugen tarum quoque opes firmiores reddebat & Alen nii Ducis, Regii fratris , ad eos desectio,& c piarum, quas una cum Johanne Cafimiro, Comite Palatino, auxilio e Germania Condaeus du- aerat , accessio, & Navarrus denique e custodia sub id tempus elapsus. Itaque pax cum Hugeu tis quinta confecta est, iniquissimis ab iis conditionibus latis. Nova sibinde factio exorta, quae ex multis factionibus novis coaluerat. Ea vulgo Liga Liga Sancta appellata , parum abfuit quin rem .ancta. Francicam in praecipitem cassim dederit. Potissimus essus concitator fuit Henricus, Dux Guisius:
qui quum se, propter opes & auctoritatem, qua
322쪽
apud populum valebat plurimum , Regi invisum
esse intelligeret , omnem in factionum praesidio spem collocabat. Ad eam rem inprimis facere tes ei & plebs Parisiensis , apud quos in magno
honore ac pretio Guiliorum nomen erat, alumento luerunt. Atque eo confidentius id consilium
sui perat, quod di in contemptum Rex venerat, di in Curia sceminae potissimum malis artibus &occultis dominabantur consiliis. Accessit, quod se stirpe Caroli M. ortum ferebat; eamque contra Jus fasque ab Hugone Capeto Regno deJectum esse contendebat. Ei rei Catholica religio praetendebatur , formula Rederis cornposita, quae tria potissimum capita continebat : ut Pontificia religio defenderetur, ut Henricii II. Regnum firmaretur ut Regni & comitiorum libertas salva ellet. Illi foederi qui nomina sua dabant, obsequium praeterea Duci, quemcuuque foederati ad foedus defendendum elegissent , promittebant: omnia haec siqnctillimo jurriurando ultro citroque Confirmata sunt. Ad incunabula nascentis factioni. Rex connivebat, sperans fore, ut prudenti dissimulatione Hugenotas facilius perdomaret. Quia
ipse etiam ei foederi in comitiis Blesensibus subscripsit , ducem se ejus & antesignanuin ferensauno si IaLXxv II. Sextum inde bellum Huge- Bellum notiS illatur . eodem tamen, quo coeperat, ania' - 'no pacem eis Rex copcessit: tametsi res Hugenotarum pessimo tum temporis loco collocatae essent. Eo bello memorabile nihil actum. Pace compo-stra Rox ad ingenium rediit, id est, pristinae sepjgritiae ac suedis voluptatibus totum tradidit magnaque pςcdniae vi per luxuriam dilapidata, nova sub lectis tributa imposuit, nimiaque indulgentia asseci i insolentes & intolerabiles effecit. itaque Moto magi. Regii odium, quanto Guisii aucto-S a rita.
323쪽
ritas & amor magis magisque indies crescere. A
cessit, quod Belgii imperium Alensonius Dux, idemque frater Regis, susceperat. Igitur Hispanorum Rex Philippus, ut Francos ulcisceretur, factionem, ut vocabatur, sanctam, tutandam suscepit. Anno cI I LXXII. septimum cum Huge- notis bellum conflatum est; in quo etsi Hugenotae infeliciter rem gesserant, pax tamen cum iis anno insequenti facta. Neque enim eos ad internecionem redigi Rex volebat veritus , ne Mus interitus reformidandas vires Ligae, ut vulgo appellant , sanctae adderet. Adhaec magnus a Germanorum equitibus metus erat: pacemque Alen-1bnius Dux , ut copiae eo citius duci in Belgium possent, vehementer urgebat. Ea pax annos circiter quinque tenuit. Interea Regis odium, exactionum acerbitate, & effusis nimis in asseclas largitionibus , magis indies magisque intendebatur : nec minorem ei contemptum hypocrisis omnem excedens modum, & quasi Monaiticam praese ferens sanctitatem, pariebat. Magna praeterea eo tempore Francico nomini adspersia labes, re
ab Alensonio Duce male gesta in Belgio, & Francica classe, quae Antonio notho auxilio missa fuerat,ad Terceram deleta. Ad conjuratorum autem vires pondus ingens accessit,nimirum Alensonii Ducis, Regii fratris natu minoris, mors , & quod omnis jam spes Regiae prolis suscipiendae praecisia esse videbatur. Ibi tum magnam Regni potiundi spem
Guisius concepit, ita tamen, ut Navarri excludendi causia Borbonium Cardinalem ad Regnum capessendum in speciem produceret. Suspicio erat Regem a Navarro haud alienum esse. Itaque in concionibus sacerdotes furere & debacchari coeperunt, actum esse de religione Catholica clamitan
tes; Guisius foedus cum Philippo percussit; qui
324쪽
ingentem pecuniae vim se repraesentaturum pro- . miserat, verbo , ut Catholicam religionem tutaretur , & Cardinalem Borbonium ad Regnum eveheret re autem vera, ut, alendo sustentandoque factiones in Francia, omniaque miscendo, eam gentem ab auxiliis Belgis ferendis averte-rct. Inde ad arma Liga sancta provolavit anno CIDIALXXxv. urbibusque compluribus expugnatis effecit, ut Rex nihil postulatorum recusiare ausus , lacris Resormatos in Francia interdiceret. Tui vero octavum adversus Hugenotas bellum Bellum repetitum praesentissimo eorum, si Regi res cordi fuisset , exitio. Navarrus etsi Ducem Joysium' 'ad Curtrasium proelio vicerit anno CIPI DLXXXVII. eam tamen victoriam haud persequutus est. Interim dum haec geruntur, Germanorum & Helvetiorum copias Guisius dissipavit , quaequum, Fabiano Dona ductore, auxilio Hugenotis veni se sent, ob Ducis amperitiam male mulctati; & quibus belli clades pepercerat, magno cum dedecore domum reversi fiant. Quo facto & Guisii gratia popularis , & publicus Regis contemptus
vehementer augebatur. Nec jam sacerdotes Parisienses e suggellu Regem convitiis consectari &publice Tyrannum appellare verebantur. Factionis capita quum praecidere Rex & Principes egus condigno assicere supplicio conaretur res ad apertam seditionem erupit; Guisio, cuJus praesidio consurati unice nitebantur, Lutetiam Parisiorum evocato. Itaque Rex noctis silentio ex urbe profugit
anno CIOI LXX xv I l I. Ceterum, compluribus in
dies civitatibus ad conjuratos deficientibus, Rex, quum jam nullam sibi spem in vi armisque reliquam csse videret, alia sibi via, quod animo intenderat , perficiendum ratus , pactionem cum Guisio de componenda controversia tacit, n-gno
325쪽
as atque adeo totius Sctsoωη bdim; -terum imuriarum memoriam se deposuisse simulans, eo Consilio, ut eum rerum mniinu securum redderet, & quasi vetemo quodam con iret. Iis at- tibus eum ad comitia Blaesiis indicta pellexit. Inter haec Sabaudiae Dux Marcirionatum Saturien-stin, qui in Italia solus in ditione di fide Fran- Corum manserat, occupat. Quum ordines , qui plerique Guisio ita studebant, ut ejus mancipio& nexu esse viderentur , vehementer mrarent,mh leu, ut Rex indignuq Regno, Gisius aurem Magister Guisius militum pronunciaretur ; Guisium & Wus fra- ψς,4 ' trem , Rex de improvissi interficiendos per insidias curat. ibi tum comurati furere,& sacrificulorum Patissensium imitinctu Regem Regno indignum naum palam clamitate. Barbsiorum auctoritatem tota sere Francia sequuta ;Meduanius Dux , ciuilii frater, Prorex Franciae Et conjuratorum Dux constitutus est. Is Regem Turonii opprimere nequidquam conatus est. Haec tanta conjuratorum potentia , di dirum , quo Henricum Pontifex percusserat, anathematis fulmen, Regem reconciliate sibi Nauatrum, di mus Hugenotarumque, quos is strum habebat, op
ra uti coegerunt. Exercitu numerosissimo collecto, Castra ante moenia Lutetiae Ρarisiorum posuit :quum urbem obsidione cingere & vi ferroque in ordinem redigere constituisset. Sed pridie ejus diei, qui urbi ex omnibus partibus oppugnandae constitutus erat , venit coenobita Dominicanus, nomine Iacobus Clemens litteras ad Regem ex urbe perserens; quas dum tradit, & Regi mandata se in aurem secreto dicturum simulat , cultrum inventre defixit: quo vulnere consectus postridie, qui erat secundus Augusti anno CIdi LXXXu III. Rex & cum eo stirps Valesia exstinguitur.
326쪽
q. 22. Henricus IV. quem Regem NaVarraesentie hactenus appellavimus, quique Regnum Franciae IV. primus in stirpem Borboniam transtulit, auspiciis Regni sui in dissicultates haud leviores iis, quas antea expertus fuerat, incurrit. Et quanquamJ re Regnum debebatur , Hugenotarum tamen , quae colebat, sacra vehementer obstabant. Quae cum retineret, acerrimi ei adversiarii , factio videlicet sacra, Pontifex & Hispanus , constituti erant. Quod si vero religionem extemplo quin-' ret, futurum erat, ut qui in fide adhuc manserant, Hugenotae destisterent ; & ipst hoc orbatus praesidio, dum iris aliud, quo niteretur, adminiculm non haberet, anceps adire discrimen,& duabus, ut *unt, sellis sedere videretur. Adde, quod minus decoram videbatur, si divinum Cultum ad commodum humanum & rationes pri vatas tam aperte convertisset accommbdassetque. Proceres tamen, qui in castris elant, post Henrici III. obitum extemplo convenerunt: & post longam altercationem Regi se dicto audientes λ- re ea lege promittunt, ut spatio semestri Pontificiorum doctrina sese institui pateretur. Sed cum Henricus certo temporis spatio se circumscribi nollet, atque in universum spem tantummodo aliquam Proceribus secisset, placuit, ut libertas religionis Hugenotis quidem salva esta, Pontificiorum autem sacra ritusque in omnes civitates quasi postliminio introducerentur , bona Ecclesiasticis restituerentur. Ad factionem quod attinet, Dux Meduanius Regium sibi nomen assumere non ausus, Cardinalem Borbonium, Henrici patruum, exacta aetate virum, & tum temporis in custodia detentum, Regem consalutat, ipse se Proregem dicit. Atque eorum quidem , qui cum factionestabant longe ma)or erat numerus. Cum Ca
327쪽
quippe faciebant plebs , urbes majores pene omnis, Partamenta, ut vulgo Vocant, Omnia, Rennensi& Burdegalensi exceptis; ex ordine Ecclesiastico plerique omnes, Hispanus, Pontifex &Frincipes Pontificii ac Respublicae, praeter Venetos& F lorentinos, omnes; sed capita inter se dissidebant. Nec ad ea in concordia retinenda aucto. titatis satis Meduauius Dux habebat. Rursus caussam Regiam tutabatur omnis pene Nobilitas, omnes superiores Regis ministri, omnes Principes &Respublicae Protestantes, veteres denique Hugenotarum copiae, quae fidelem Henrico & strenuam
operam navarant, majorem etiam navaturae, nisi
dissidere Regi propter religionis Durationem coepissent. Utraque factio capitali & internecino a se invicem odio dissidebat, in omnes exitium moliundi occasiones intenta. Meduanius Regem opprimere ad Dieppam conatuS, quum fortiter repelleretur, exiguam prudentioribus spem rei a faetione bene gerendae praebebat. Rex contra, in oblidione Lutetiae Parisiorum, etsi suburbia ceperat , nullum tamen operae pretium facere potuit. ed Henricum & conjuratorum vexationes &pecuniae inopia milites humanitate & blanditiis retinere cogebat. Jamque eis se turbis immiscere Hispani Coeperant , sperantes sore , ut per eam occasionem vel Franciam suae potestatis tacerent
aut eam in partes secarent, aut, si ne id quidem possent, frangerent saltem & debilitarent. Eorum consiliis Mainii Ducis clandestinae machinationes obstabant. Neque enim , si ipse Rex fieri haud
pollet, P ranciam in Hispanorum manus venire
volebat. Insignem inde victoriam de Mainio Du-Ce retulit ad Juriacum, adaequantibus ne dimidiam quius m boltilis exςrcitus partem copiis. Lutetiam
328쪽
quoque Parisiorum obsidione clausit: incredibilisque obsessos fames urgebat. Jamque ad extrema Ventum erat, quum Dux Parmensis, Belgii Gubernator, suo adventu obsidionem solveret. Nova subinde, atque adeo tertia factio propullulavit: turbas ciente Cardinali Borbonio juniore , si qua ratione Regno potiri possit. Rus conatibus Rex obviam eundum ratus, consilia feliciter elusit. Pontifex quoque, Gregorius XIV.
Henricum anathemate notatum Regni Iure privat, populo, ut ab eo secessionem faceret, monito ;magnique laboris res fuit, cives & populares in officio ac fide continere. Hispanus item , quid animo agitaret, apertius ostendit, Isiabellam Cluram Eugeniam filiam Philippus, ut Regina Franciae esset, obtulit. Ea occasio cupiditatem inprimis Guisii Ducis accendit , qui sub id tempus elapsus e custodia fuerat, Rege, ut aliqui volunt, non iuvito ; quod & istam comuratorum compagem non parum labefacturus, & patrui sui, Ducis Meduanii, consiliis vehementer adu fatu-rbs esse videbatur. Obsidionem Rothom ensem postquam solvere Henricum Dux Parmensis coegit; acrius in dies Hispani instabant, ut de novo Rege creando Franci, tandem aliquando , quid
fieri vellent, decernerent. Itaque anno cIIIIxcI I Iad conventum ordinum , qui ob eam caussam Lutetiam Parisiorum indictus erat, retulerunt, ut Isiabella Philippi filia, ut quae matre Franci-ca nata esset, Regina Franciae legeretur, eaque deinde Ernesto, Archiduci Austriae, nuberet. Francis peregrini Regis dominationem omnino recusantibus, Carolum Guisium, cui Isabella nuberet, proponunt. Eam rem quum moleste ferret Meduanius , ita sese meritum esse ratus, ut sibi
praeserri nemo videretur oportere; si ipse potiri
329쪽
. Regno haud posset, nec ad alium deserri id volebat. Itaque nihil ad summarn curam reliqui fe- Cit, nullasque praetermitit artes, quo impediret, ne quod eo conventu decretum in eam rem . de qua relatum esset, fieret. Ad ultimum, etiam Rex eo jam ventum esse intellexit, ut nisi religionem curaret, amam de rebus suis videretur. Id enim
ni faceret, Catholici, ejus partes adhuc Reuti, M., i. ., desectionem minabantur. Itaque Episcopis pri-Iv. talia mariis convocatis, erudiendum se Pontificiis 1, rionem Cris praebuit. Exin venia peccatorum impetrata, rei divinae, more Pontificiorum , peragendae
νζstitui. interesset , Fanum Dionysii se contulit anno
cI IoxcI II. Inde, ut degustata pacis suavitate populus majori ejus cupiditate accenderetur a inducias in tres menses facit. Nec saluberrimum consilium fortuna destituit; praesertim opinione haereseos Henrici, qua , ceu fundamento, Conjuratorum factio nitebatur , sublata. Anno exeunte, Liea san-Vitreacum & Jatinum, vulgo Meaux , civitates ' omniem primae deditionem ad Regem fecerunt, .xaetitia conditionibus utrique aequissimis utilissimisque con--. Cessis. Mox Aquae Sextiae , Lugdunum , Aurelianum , Avaricum Biturigum , earum se eXemplo dediderunt. Eum rerum secundarum successum ut adjuvaret Rex, se quod Durcottorum Rhemorum in coriuratorum manibus erat) Au-ttici Carnutum inungendum S Regiis condecorandum inlignibus, solenni ritu , curavit. Paulo
post Lutetia Parisiorum , Brissaco , qui praesidio
ejus praeerat, dedente, in Regis potestatem pervenit. Regem urbem ingressum incredibilis populi applausus & acclamatio excepit, perinde ac si nulla unquam cum eo simultas intercessisset. Ab ' spanorum praesidium vocibus irridentis multitudinis eximatum est & qectum. Exin reliquae civitates
330쪽
DE GALLI A. 283tates & Praefecti certatim ad Regem deficiunt, magna sibi commoda in conditionibus stipulantes. Neque enim Rex, dummodo tranquillum Re gnum & pacatum Ootinere sibi liceret, & Hispanos a Franciae finibuS penitus submoveret , ut- Iam conditionem abnuebat. Ipse Guisius junior fidem Regis lequitur: & Praeses Provinciae constituitur. Secundum haec bellum Hispanis Henricus indicit, ut non modo tot tantasque injurias& vexationes, quas perpessus fuerat, vindicaret; verum etiam Hugenotarum in se benevolentiam tueretur, ct insidens animo multitudinis studium erga eam gentem penitus evelleret. Atque eum fructum tot aureorum myriadum, quas in factionem sustentandam impenderat, Philippus tulit. Jamque initium belli factum erat, quum anno CIor Ixciv homo perditus, nomine Joannes Castellus, Regi, immisso in OS adversium cultro, denistem excussit. Percommode enim accidit, ut corporis inclinatione Rex ictum in gulam directum
evitaret. Et quoniam homo sceleratissimus Jesui- esuitaetarum consuetudine frequenter uius mille depre-e Fr nci hendebatur, secta illa , in Cmus ossicina dogmata perniciosissima traderentur, relegatur quidem recepti. e Francia, sed aliquot annis intenectis recipitur. Exin Pontifex, abolita anathematis nota, Regem in integrum restituit; quum antea adversus preces Nivernensis Ducis , qui venite impetratidae caussa Romam missus erat , obstinate animum obfirmasset. Videtur autem apud Henricum gratiam datae veniae inire voluisse , quum , etiam se invito, Regnum ei Calvum fore intelligeret. Inde Dux Mainiae, Espernonius , & Massiliensis Regem sibi reconciliant. Sed bellum Hisipanienseminus prosperum erat: et si in Burgundiae Comitatu armis Francicis nonnihil prosectum est : Hispanicuma