Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ad suae quisque Provinciae Ordines reserunt, di

ex eorum voluntate in Conuessu omnium ordis num sententias dicunt: ii Delegati 0rdines Generales appellantur. Quin etiam systema quoddam potius quam civitatem lingulae Provinciae referre videntur : singulae enim Musdem Provinciae civistates ita se gerunt invicem, ut non tam certis

imperantium ti parentium legibus descriptae, aut plurium in pauciores dominationi subjeine, quam pari omnes scedere Iuncta esse videantur. Multa quippe in Consessis Ordinum provincialium occurrunt . quae non sententiis plurium, sed una nimi omnium consensu decerni debent. Quare fit, ut istae Provinciae ac civitates haudquaquam ' tam firmis inter se vinculis cohaereant, quam quae unius subsutat imperio, nisi quando eos Commune periculum, aut boni publici ratio comungit. Porro, frequentiorum civitatum amplitudinem, hellua inultorum capitum, plebs deformat: quae in furorem acta mirificas ciere turbas potest. Ita que Magistratus id inprimis operam dare oportet,

ut, undevictum quaerat . multitudo habeat; ne fame compulla tumultuetur. Occulta quoque aemulatio inter Hollandiam & reliquas Provincias intercedit. Illa quippe, ut quae& opibus praepolleat,

di maximorum ouerum publicorum partem sola fustineat, primas sibi deferri exoptat: hae contra pari omnes jure libertatis censeri oportere obstinate contendunt. Λmstelodamensem maxime civitatem occultis odiis prosequuntur reliquae civitates , quod ea omnia ad se trahat, & , ne ad principatum aliquando adspiret, justam metuen-ν Irie.=. di Caussam praebursie Videtur. Nec alia res aequa-Arausic-. bilitatem Reipubl. magis conturbat, quam Prin- 'sis, cipis Λrausionensis metus, a quo magnum libertati periculum imminet: quod di plebis multit

Di ili

402쪽

do, & terrestris militia, & Ecclesiasticorum ordo studium ei suum ceriatiin addixerunt. Nam Palloribus invisi sunt Arminiani, ut qui Barnevel- danae factionis, a Principe Arausionensi alieni nsimae, partes sequvndur. Itaque Optimates, quem in civitatibus jure obtinent principatum, non tammen sine metu gerant, omnesque actiones ad Principis nutum & voluntatem plerumque accommodant. Ejus quoque rationes bono publico vel ideo adversantur, quod quum bella terretina haudquaquam e Republica sint , ipsc , tanquain supremus belli Dux, praesidio peregrinae & obnoxiae militiae fultus, non alio tempore, majori auctoritate polleat. Igitur , dum eo modo constituta Resp. eli, nulla seu otii intestini , seu publicae securitatis perpetuitas sperari potest. Quin immo fieri haud dissiculter potest , ut Arausionensem principatus invadendi cupiditas incestat. Equidem quuin summum ei imperium a Geldris descrretur anno Ci Dio LXXv. haud obscure indicavit, P. modo reliquae contentirent Provincix, nequaquam Saulis exemplum stcdturum esse, qui ne Oblatum divinitus Regnum invitus acciperet, inter dolia se abscondiste, SS. litteris memoratur.

Verum tamen, quuin tot tantasque civitates, contra voluntatem suam , in obsequio contineri haud in proclivi sit , prudentibus persuaderi nequit. multum utilitatis ex summa potestate redundatu rum ad Principem fuisse. Nam si castellis eas aut praesidiis coercere velit, nihil aliud quam . commercia brevi pessum daret, quae nec vim pati, nec sub unius dominatu admodum florere pota sunt. Proinde satius & magis e re Principis esse Uidetur , ut, refrenata ambitione , eo quo fungitur munere contentus sit, praesertim, quum, dummodo astu rem colat, & ad popularem sen-

Z a sum

403쪽

sum se prudenter accommodet , ad ninin v seste suum circumagere Rempe possit. Num Vers Rei pol

ejusmodi Praelectus adeo hecess2ritis'm, vst hocarere neutiquam possit, in utrainque partem disputatur a multis. Qui id amrmant; insere hunc in modum 'argumentantur : populum' unisis imperio certis lithitibus circumscripto antiquitus asesuetum tuisse : pertinere enim ad setotius Reip. splendorem, tum ad Magistratuum , qui singulis civitatibus praesunt , auctoritatem, compesci& opprimi factiones motusque populi: tolli &removeri penitus ea, quae seu ex optimatium', iseu populi principatu dimanant , ineommoda,

ct rei bene gerendae impedimenta; vcseir, in rebus decernendis tarditatem , in sententiis dire dis dilIensionem , in exsequendis cunctationem , consiliorum denique & arcanorum: in va tis proditionem & similia: quae quidem hos in medici

relinquimus. 4nter naevos Reip. illud qlioque numerandum est, quod tantae hominumn illitu dini, quam domi alimenta non iuppetant foris aliunde petere -ae ' inter exterosi & v icturis quaeritare & opes parare necesse sit. QuoA si Contingat, ut commeatus subvectione & commercias Batavi intercludantur , prope exitium Respublica est ι nec vero eas commoditates ita fixas hahent, ut earum posssessione dejici nullo modo possent. Jam vero Sectarum de Religionum diversitus haud Obscurum Reip. male constitutae argumentum est. Sunt tamen, qui velint, inter reliquaq caustis, quibus, tantopore res Batava emoruerit ,'Sectarintnquoque multitudinem esse numerandam ; quippe quae incolarum frequentiam, rem ad robur λ ans

plitudinem Reip. inprimis utilem I mitificis .

cessionibus augeat. . Primas quidem tenet Religio, ut vocant, Resormala: reliquae Sectae non tam

404쪽

Permittuntur , quam tolerantur; Ρontificiis conni vetur ; ita tamen, ut & in osticio contineantur , ct ab omni licentia cohibeantur ι verentur quippe

Batavi , ne qui Pontifici se quasi in servitutem

addixerunt Sacerdotes, secreta cum Hispano cod silia agitent. Sed tamen haud comperias, in Batavia, ob diversum Divini Numinis cultum, civem civi aut odio este, aut inJuriae expolitum.

Quam ob caussam nonnulli dictitarunt: in aliis regionibus plus quidem Rei p. prodesse Religionem ; in Batavia mi uus nocere. Magnum denique incommodum incolis rerum, quae ad vitam pertinent, caritas affert, ex: vectigallum, quae rei Penuariae imperantur, magnitudine proficiscens ἐex eo enim tributi genere reditus suos Belgae F oederati maxima ex parte percipiunt. Fama tener , Amilelodami triginta vectigalium genera dependi Prius oportere, quam apparatum piscium ferculum, Cum embammate , apponi in men1a pollit. In tanta tamen tributorum magnitud: ne prohiberi haud potuit, quo minus pere alieno ReSp. obrueretur. Sunt qui commercia relanguescere paulatim contendant. Rus rei complures afferuntur caussae : pace quippe Monasterii confecta, alias quoque.nationes samino studio animum ad mercaturam applicuisse: pretium mercium indicarum vilius abundantia fieri: Societatem autem necesse habere, ma)ores indies sumtus ad Commercia conservanda facere: quum antea quinquet tantum aut ad suminum sex naves onerariae cx Indiis redierint ; nunc ad viginti domum reverti: itaque mer-Ces in conditoriis diu repositas emptorem requirere, nec statim Juilo pretio vendi posse : tumque annis abhinc aliquot tantum rei frumentariae

proventum fuisse in Gallia, in Hispania , in Italia, in Anglia, ut perparum eo deportare Bata-

405쪽

vi poctnt: quum ipsi stumento , quod e mari

Balthico deportare consueverunt , aromata sua Inaxima ex parte permutare soleant. Novis deuique, quas pomoeriis suis adjunxerunt Λmstet qamensius accessionibus, ingentem pecuniae vim subtractam commerciis csse: luxu item & magnificentia indies ingravescente opes exhauriri. Caus fas acceptae, intex initia superioris belli, calamir talis investiganti, ea potissima fuisse videtur, quod Batavi nimio negotiationis studio effoeminati, neglecto armorum usu, virtutis etiam militaris stiritillas pene exstinxerant: item, quod nullam ab hoste terrcstri irruptionem metuentes, vires marritimas tantum firmarint. Porro, praestantissimos quosque militiae terrestris Duces ac Praefectos dimiserant: suffectis in eorum locum suis ip siorum filiis , qui nullum in re militari usum habebant, Oec praeter pacem & otium quidquam spectabant

Anno quippe CIOI Lxv. bello cum Anglis exo to, veterani milites Anglicani,&anno cIa I LXI IX. Gallici exauctorati sunt, quibus nationibus robur exercitus terrestris nitebatur : & vero nihilominus eum dilabi & ad nihilum redigi necesse fuit, ut qui, dempta Principi Λraulionensi belli summa. Duce legitimo destitutus fluctuabat. Ad haec,

nimia securitate obcaecati Batavi, nec Gallorum' Regi tantum vel animi, vel virium forp. ut bellum ipsis inferret, quum eis Imperator & Hispanus haud dubie auxilium laturi e&nt: nec cum Gallo Anglum se con)uncturum esse credebant. Accedit, quod mari debellatum iri cum Anglosperabant, antequam terra tria quatuorve oppida Gallus cxpugna1let. Antiqua scilicet belligerandi ratio ob oculos versabatur, quum satis magnum se orae pretium fecisse milites existimabant, si singulis e peditionibus singula cepissent oppida :. l quum

406쪽

quumque Grollae expugnatio aut Sassae Gandavensis magnis litterarum monumentis Celebraretur. Denique sunt, qui velint, quosdam non moleste passos, terret tribus praeliis aliquid calamitatis acceptum esse: ea enim re & fidem Principisnet virtutem in suspicionem & invidiam adduci ,& auctoritatem Gus opesque frangi posse credebant , quippe quem summae Reipublicae, domi

militiaeque. praeficere inviti coacti esssient. q. 22. Reliquum est, ut de finitimis gentibus Beleio agamus, quidve ab iis metuere aut sperare Bata. qVi cui vi debeant, breviter ostendamus. Iis maximum βης 'periculum a vicinitate Angli impendere videtur :cujus unius opes maritimae formidabiles illis ad hoc usque tempus fuerunt. Is quum imperium maris & commerciorum summa ope sibi vindicarenitatur, indigne fert , novam Rempublicam , a

parvis profectam initiis, &, ni Anglorum sustulta praesidio esset, brevi collapsuram, ad id fastigium

adscendisse, ut & in occupandis Indiae commerciis ei antevertere, & negotiationem Anglicanam ubique conturbare inlitterit. Nam Angli ingenio sunt arroganti & ad luxuriam lautitiasque proclivi. Batavi contra nulli magis, quam lucri cupiditati, indulgent; & parabili victu contenti, nullas unquam impensas inutiles faciunt: quare fit , ut & minore pictio vendere suas merces possint,& peregrini cum illis negotiari malint, quam cum Anglis. Itaque utilitas publica possulare videtur, ut caveant Batavi , ne Anglum unquam temere lacesIant, quin etiam ut apluitria demittendo quandam obsequii speciem haud gravate

praebeant: vires interim maritimas cum cura firment : ut, si quando Vel navigationem eorum

vel piscationem obturbare Anglus inllitueret Oa- Iidam ei classem opponere possent , denique ut

Z s eadem ,

407쪽

3σι . KC A P u.T. ,VI. ieadem, quast Angli exercent, opificia artificiaque, si non madori, laltem pari itinito perpolire itudeant, ut merceS aeque aut magis affabre tactae,& simul vilius venditae, plures reperiant em Ptores. A Gallis multum periculi Belgis Foederatis

est terra. Galorum quippe conatibus quoniam jam inde a multis annis obstiterunt . in magno apud eos odio sunt. Itaque terrestres inprimis Partes firmis praelidiis munire, & ne vicini Germa niae Principes tranlitum per tuas terras hostibus dare, nedum socia arma jungere Velint, perpetuam cuin illis amicitiam colere necessarjo debent. Belgium quoque Hispaniense, tanquam firmissimum fuga libertatis propugnaculum, omni. Ope tutari. eQs Convenit: quo, ceu pignore, deviu-ctus Hi*apys cum Belgis Foederatis itare Contra Gallos necesse habet. Praeterea deligere debet Duces Praefectosque, majori, quam superioribuS temporibus ae rei militaris usu exercitos. Hollandiam item, qua ad Geldriam spectat, adversus hostiles impilius maioribus firmari munimentis Oportet. Cetexum ut denuo cum Gallo societatem contra Batavos ineat Anglus, adduci se, meo quidem Judicio , haud facile patieturis atque occurri ei rei ab ipsi si Batavis potest. Peratile quoque fuerit, .manibus pedibusque obniti, ne vel auito majores vires maritimas Gallus sibi Comparet , aut consilium de stabilienda negotiatione Indiae Orientalis perficiat. Et quandoquidem omnes totius EdrDpae opes mercibus operibusque affabre factis derivantur in Galliam, eniti Batavos oportet, ut aut Masdem bonitatiS ConcinnitatiSque merces reliquis nationibus subministrare queant, aut saltem merces Gallicanas s quae quidem artificum manu,conficiuntur a suis terris prohibeant. Ab Hispano nihil periculi Batavis terra marique imminet :

408쪽

minet: viribus elusi bello Belgico mirutus exhau-itis. Quin via imo uiriusque spriis interest, ut concordibus animis S volunt tibus, unctis Gallum avexandis subigendisque Belgii IIovinciis prohibeant: prae&rtim quum haud multum sit reliquum factum , quod Hispanis cripere Batavi possent. Nam ad Qccupandam Amer m , aut tuendam occupatam , haud satis virium 'cit. Equidem classi, quae argentum Americanum in Hi1paniam portat, cili Batavia incommodare nonnihil pollunt :iis tamen Hispani vicissim reddendo mare praedonibus infestium , haud parum detrimenti afferre possunt. rasita ni nihil negotii facessere Batavis possunt, quin immo ab his illi maxime sibi metuere iaceelle habent quod eaeit Brasiliae, &eorum quE Lusitanis reliqua facta sunt, in india Orielita si locorum opportunitas, ut ea invadendi cupido imici Batavis facile queat, & modo G callo detur, vires ad ea in potestatem redigenda haud denituras crediderim. Quum quasi horreum Bataviari & penuarium sis illa classiis terrarum pars, quae mari Hal hico intermittitur, id operam dedere Batavi, ne quis Arctoi orbis Rex tantum sibi

virium compararet,'ut Q muris imperio solus.

potiretur Did quod eo fatilius prohiberi hoc tempore potest , quod linum Bothnicum Suecus &Danus: inret 1 e partitii sunt. Constat utique, quibus artibus utrumque Regem Batavi luserint. Cum reliquis gentibus amicitiam eos colere expedit, ne ullo loco commerciis excludantur. lis in locis,

in quibus quasi tuli dominari in foro, aut primas mercaturae tenere nequeunt, ita se compara.

re debent; ut seu mercium bonitate vilitateque, seu dexteritate negotiationis ac humanitate emptores alliciant, atque adeo maximam lucri par tem soli auferant. Atque hac via, utpote compen

diaria

409쪽

diaria & minus invisa, facilius divitias tibi comis

paraveris , quam si reliquas gentes navigatione Aut commerciis per vim prohibere instituas. Fieri autem nullo modo potest, ut monopolium sibi Batavi vindicent aut tueantur. '

CAPUT VILDE HELVETI A.

-Ui communi miseriorum nomine continentur populi, Gςrmanorum olim imperio subsecti fuere. Cet rum, qua occasione , quave caussa impulsi, facta secessione in novam acveculiarem Rempublicam coierint, breviter exponam. Urii, Suitii , & enderwaldii , exiguae sane civitates, seae Sylvestres, stu Vallium Civitates,de rite adduineeden vulgo appellantur a

liqua libertate & immunitatibus ipus, ut fertur , a Ludovico Pio, Imperatore, concessis, gaudebant: ab eodem tamen Praefectus ieci Boo in datus , qui judicio rerum capitalium praeesset. Certa quoque quibusdam ejus terrae coenobiis constituta Jura erant, quae tamen de libertate publica haud multum derogabant. Porro magna Nobilium frequentia apud eos degebat: ii, opibus auctis, insolenter se efferre, di populumimuriis di vexationibus exercere coeperunt ζ m Time, quum, dissidentibus inter se imperatore &Pontifice, hujus sere partes Nobilitas, illius multitudo sequeretur. Eas Nobilium ac populi contentiones magnum illud Interregnum . Friderici II. mortem consecutum, au1it: doimc nino cI ac M

410쪽

re ad arma deducta, Nobilitas e finibus regionis

miceretur. Verum, re a Rudolpho I. Imperatore Composita, plerique exsulum in patriam redierer Atque hae civitates libertatem suam sartam tectamque retinuerunt , donec Alberius I. gubernacula Imperii susciperet in Germania. Is civita,

tibus istis perinfensus fuit , sive quod adversarii Mus , Adolphi Nassovii , rebus studuissent , seu

quod ipse, praeter alias, quibus inhiabat, praedas, has quoque terras hereditariis domus Austriacae possessionibus alicere statuisset. Itaque monasteria & complures e Nobilitate λllicitavit , ut se in potestatem ac ditionem Austriacae familiae deiaderent. Idem a tribus illis, quas demonstravi, Civitatibus petiit; sed frustra. Exin Praefectos ad eas misit, qui, quum praeter morem antiquum in arcibus munitillimis ledes suas ac domicilium Constituissent, civitates initio benigne & humaniter habitas conciliare Austriacae genti nitebantur. Verum, quum illud haud succederet, eas premere olnni vexationum genere cceperunt. Nec querelis , quas eo nomine ad Imperatorem detulerunt amictae civitates, quidquam loci relinquebatur. Jamque immanis tyrannis eo dementiae di Cam an in uolentiae progressa fuerat, ut Geislerus quidam, Underwaldiorum Praesectus, homo procax idem &ciarrogans , pileo perticae praelongae' imposito, Althormi in medio foro palam ediceret, ut praetereuntes, nudato capite, dc flexis poplitibus , eundem honorem haberent pileo, quo praesentem dominum consueviss 'nt. Scilicet explorare eo pacto civium in se animum homo protervus voluit, ut quos dicto audientes, quosve immorigcros haberet, intelligeret. Forte evenit,

ut pileum stipiti impositum quidam e civibus, nomine Guillelmus Tellius, saepius praeteriret, neG

SEARCH

MENU NAVIGATION