Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

C A p . VIII.

quum obstinatos & jugi impatientes magnis Praesidiis in ossicio continere necesse habeat: sumtibus autem, quos facere ad milites praesidiarios sustentandos oportet, rependendis incolae propter egestatem impares sint ; nullum operae pretium facturus cile videtur.

CAPUT VIII.

Riscis temporibus Germania non una continebatur Republica, sed in plureS ac modicos Principatus divisa fuit, separatos invicem & diffunctos , Ssimul suprema sigillatim pote itate de- tamen, ut maXima ex parte populari' regerentur imperio. Quanquam initio nonnulli populi etiam Reges habebant, quorum tamen maJor suadendi auctoritas, quam imperandi potestas fuit. Ad ultimum, sub Francorum imperio , in unum omnes populi CorpuS Coaluerunt. Quosdam ex iis Reges ex stirpe Merovin-gica orti, compluribus in Germaniam expeditionibus susceptis , perdomuerunt. Universiam au-ς x0ἰοβ tem Germaniam Carolus Magnus in ditionem suam redegit. Is , quum eadem tempellate F ranciam , Italiam , Romam & aliquam Hispaniae partem teneret, eis provinciis Praesides seu Gubernatores sit Comites aut Marchiones, of dicebantur in praefecit: ita tamen, ut majora libertatis simulacra Saxonibus relin.

que Antiquissimus inperii

422쪽

querentur. In Saxonia , ut populus efferatus in ossicio eo facilius contineretur, EpiscopoS complures constituit, qui imbutas Christiana Religione mentes ad mansuetudinem traduccrent. Ludo- Ludovi-Vicus Pius, Carolo genitus, tres habuit filios , μμ P-ψε Lotharium , Ludovicum & Carolum. Ii quum

imperium Francicum inter se dividerent, Ludo-I.udovi- vico tota obvenit Germania cis-Rhenana, & aliquams Rex item portio Germaniae trans-Rhenanae, ob vitu*ς φδ

feros ut a nonnullis perhibetur colles. In ea 'φ' Ludovicus summum tenuit & nullis legibus definitum imperium : ut superiorem neminem, non fratrem natu maximum, nedum minimum , cui Gallia obtigcrat, agnosceret. Atque eo primum tempore, res Germana in Regni peculiaris, nec nisi unius imperio obnoxii, formam radacta est. a. Posteaquam Carolus Calvus, Rex Fran-Carolo

eiae, idemque titulo Imperatorio insignis, excessim RRς evita, Carolomannus, Ludovici filius, Italiam infestis copiis ingressus, eam subigit, & simul Imperatoriam sibi dignitatem vindicat: quanquam idem sibi nomen Ludovicus, Caroli Calvi filius,Rex Franciae, sumserat, instinctu Pontificis. Carolo-Caiolus manno in Regno Carolus Crassius, frater natuc Risus. minimus , successit, qui Regnum Italiae & Imperatorium nomen juxta tuebatur. Sed abrogato et Imperio, Proceres Germaniae Arnulphum , xRul ejus quem dixi, Carolomanni filium, Regem Phμδ' creant anno IIcccLXXX v II. Is, in Italiam profectus, nomen & insignia Imperatoris sibi adscivit anno IIcccx IV. de quibus gravissi ina inter Berengarium, Formulienium Ducem, & Uieonem, Spoleti Ducem , contentio ad id usque tempus fuerat. Arnulpho anno I cccxcIX. exstincto, Qus filius Ludovicus, cognomento Infaus, Odo. iis subrogatus est. Eo regnante, incubans Germaniae e Aa s cala ians.

423쪽

calamitas omnem a rebus Italicis curam & cogitationem avertit. Arnulphus quippe, quum S uteboldum hemiae & Moraviae Regem, tum temporis rebellantem solus perdomare haud possset, Hungaros , feram ac barbaram gentem, in

auxilium cvocavit: atque eorum ope Suente l- dum in orditiem quidem coegit: Verum ea res male vertit. Hungari amoenitate Germaniae capti,

eam infesto cum exercitu invadunt, ac foeda &immani populatione longe ac late deformant. Ludovicum quoque Regem acie victum ad Augustam Vindelicorum stipendiarium fecerunt anno IIccccv. Tanti dedecoris caussa fuit, & immatura Regis aetas, & publica Primorum Germaniae discordia, & privatum cujusque amplificandae potentiae studium. Hungari , quanquam eis tributa quotannis penderentur , tamen populationibus Germaniam longe ac late vastare haud destiterunt. Ludovico vita functo , Conradus , DuI Franconiae, Rex sublegitur. Eo regnante , Otharin-giae, Sueviae, Bavariae & Saxoniae Duces viribus aucti, suae quisque, cui praeerant, terrae summum ae perpetuum imponere Principatum instituere; RNge ad obsequium eos redigere nequidquam Conante. Sed Henricus maxime, Saxoniae Dux, Opibus inter ceteros eminebat. Conradus, ne issecessioue facta tandem seorsim a reliquis Germaniae Proceribus consilia caperet, VerituS, jam morti vicinus auctor Principibus fuit, ut Henricum Regem crearent. Eius conlilio obtemperatum est. Itaque Imperium a Carolingis ad Saxones transiit

anno I ccccx IX.

g. 3. Henricus cognomento Auceps Hungarorum iurorem compescuit. Eos namque, quum in ζenti manu irruptionem in fines Germaniae fecillant, tributum exigentes, Henricus, cane sca

bioso

424쪽

bioso per ludibrium misso, cruento praelio vincit ad Merseburgum : eo prael o octogetata hostium millia ceciderunt. Hoc Rebe, Oppida cis- Rhenana maTima ex parte aut a fundamentis cxstructa, aut moenibus circumdata sunt. Sorbes & Uanda-los gentem Sarmaticam 1eu Slavonicam in qui magnam Germaniae partem ad Albim tenebant, domuit Henricus , & ex Milaia , Lusiatia, &Marchia Brandelaburgica profligavit. Rebus in Germania pacatis, & composito Reip. statu ,

moritur anno i Dccccxxxv I . Henrico successit Otho Otho.

Magnus . filiu, . Is inter rudimenta Imperii , domi cum divertis Germaniae Principibus, quum rebellionem iccissent bella atrocissitna gessit, cum iis maxime, qui, quum sic stirpe Carolin-gica orto, cise praedicarent , Regiam dignitatem in Saxones translatam esste aegre serebant. Prospere quoque pugnavit cum blavis & Danis. Hun- garos, Germaniam denuo populationibus pervagari ausos, acie vicit ad Augustam Vindelicorum , ac tanta affecit clade, ut ex .eo tempore ne hiscere quidem contra Germaniam auderent.

Jamque diu italia magnis agitabatur turbis, dum

alii atque alii principatum & tyrannidem occuparent : quum Otho evocatus venit, atque Italiae Regno & imperio Romano juxta potitur: ea quidem lege , ut utraque dignitas in perpetuum penes Regem Germaniae soret , nec ad eum in saccessores transmittendam novis suffrag is aut electione opus esset: neve line consensu & auctoritate Regis Germanorum Pontifex crearetur. Otho insignibus Imperatoriis decoratur Romae anno.I cccci x II. Sed novae dignitatis accessio haud magnum Germaniae studium attulit, quum motus alios super alios Pontifices excitarent: qui quidem ev:tari eo minus potuere, quod ibi nec calli I-

425쪽

castellis arcibusque munitis , nec firmis ae permis tuis praesidiis licentia rebellium refraenabatur. Itaque exercitum eo duci, quotiescunque Italis res novas moliri, aut miscere aliquid in mentem veniebat, ac robur Germanici militis Iuxta & pecuniam frustra conteri, necesse fuit. Exiguos enim

fruinis Reges ex Italia percepisse videntur: nisi quod, quum in Italia essent, hospitaliter excipiebantur , omnibus rebus, quae ad cultum victumque Regis ac totius aulae pertinebant, gratis subministratis. Otho anno I ccc LXII v. moriens

Otho II. Othoni II. filio Regnum per manus tradidit. Et inter initia imperii quidam turbulenti Germaniae Principes multum negotii exhibuerunt. Secundum haec, Lotharius, Rex Franciae, Lotharingiam subigere nitebatur, Igmque parum aberat quin Caesarem ex improviso opprimeret Aquis ani: at vero Otho Galliam valido cum exercitu ingressus, per Campaniam Lutetiam Parisiorum usque penetrat. Inde tamen regressus magnam in itinere calam,

talem accepit.

Pax tandem Rhemis conficitur, ea lege , ut Lotharingiam Caesar retineret. Exinde in Italiam cum exercitu prosectus, Graecos , qui Italiam subegerant, initio quidem acie vicit fuditque; c terum , eam calamitatem hostes ingenti clade rependerunt Imperator quippe, a Romanis & Beneventanis copiis per summam imbelliam & perfidiam in acie. subito deis tus, ipse in hostium v nil potestatem. Sed fuga elapsus, quum gravissimum supplicium, ob perfidiam, de utroque populo sumsisset, paulo post maerore exstinguitur Oxh0 iii anno ioccccLxxx III. Otho III. Qus filius tempus , quo imperium tenuit, maxima ex parte in sedandis turbis Romanis exegit. Crescentium Comtulem Romanum, quia principatum affectaverat,

capi

426쪽

Capitis damnatum , ex infelici arbore suspendi jussit. Ipse autem postea per insidias .viduae Crescentii, quum venenatas ei chirothecas dono misisset, exstinguitur anno cror. Is quum sine liberis deccssisset, ad Henricum i I. cognomento HenricvllClaudum, Saxonica stirpe prognatum, eundem-ιλ' que Bavariae Ducem, imperium desertur. Cum eo contendit de Imperio Egbertus, Thuringiae Landgravius; verum is, dum Regnum affectat,

vitam amisit. Henricum tumultus Italici vehementer exercuerunt. Boleslaum Poloniae Regem , magnis cladibus affectum, in ordinem coegit. EG- sis in Clericos Monachosque largitionibus id consecutus cst, ut post obitum in numerum Coelestium referretur. Moritur anno cIOXXI v.

q. q. Henrico II. sine sobole mortuo, Con eb, .radus Saliquus, Franconiae Dux, a Principibusa': οῦ Germanicis subrogatur. Ea res, inflammatis invidia Saxonibus , magnum bellorum incendium excitavit. Germaniae & Italiae motus Imperator, multis magnisque molestiis ac laboribus defunctus , tandem feliciter sedavit. Regnum a Ru-dolpho, Regum Burgundicorum & Arelatensium ultimo, qui sine prole decessit, legatum occupat.& cum Germaniae imperio conjungit: posteaquam 'Eudonem, Campaniae Comitem, jure suo, quod sibi in illud Regnum vindicabat, cedere coegissetunno cIIxxxiv. Bella cum Polonis &Slavis fortiter & prospere gessit. Obiit anno Ci xxx x. In ejus locum suffectus est Henricus Niger, filius. Σ Ι , quum multum ei negotii facesserent Hungari,

ct Pontifices turbulenti, Imperatoriam maJellarem adversius omnes egregie ac fortiter tutatus est. Rebus humanis eximitur anno cIPLvI. Ejus filius Henricus IV. diuturnum quidem , sed Varia re- AEn larum vicissitudine magnisque molestiis eXercitum , cus Iritenuit

427쪽

tenuit imperium. Caussa tantorum malorum inter alias haec fuit, quod tenera aetate sex enim silanorum puer erat) & patre orbatus, non λlum nullis bonis artibus ac virtutibus ad ingenii cultum tanto fastigio parem, instituebatur a tutoribus, sed ipsum etiam imperium ab iisdem male ad mini strabatur. Sacerdotia maxime & munera

Ecclesiastica nundinantes, dignis & indignis juxta vendebant. Henricus quum adulta iam aetate

intellexisset, Imperii opes in manibus Ecclesiasticorum esIe, praedam tam opimam iis se erepturum esse, haud obscure indicavit: eam ob causesam inexpiabili eaus odio universus Clericorum ordo flagrare coepit. Nec minus infello in eum animo fuerunt Saxones, propterea quod diuturnam ipsorum licentiam multis sceleribus infamem, caltellis passim exstructis refraenare institu rat: item quod, Imperii sede in Saxonia constituta, e Saxonibus tamen perpaucos ad munera Reip. adhibebat. Denique multorum quoque Ι'rin- Cipum animos a se abalienavit, quum , ipsorum spreto consilio, negotia publica maxima ex parte ad suum ipsius arbitrium ad in inistraret. His ali. . isque causis impulli primum Saxones , rebellione facta, quum diuturna & cruenta bella cum Imperatore gessissent, victi tandem domitique sunt. Sed multo majorem tempestatern Hildebrandus seu Gregorius Ull. ejusque succetares ex itarunt. si quum pridem aegre tulissent, Pontificis ac reliquorum Clericorum sacrosanctam auctoritatem Augusti imperio obnoxiam esse: Hildebran. dus bellissimam sibi occasionem Ecclesiasticae t bertatis vindicandae sibi datam existimabat, Caesare Iam gravissimis in Saxonia bellis implicito , atque omnibus pene Principibus Germanicis inviis. Speciosum rei tegendae Obtentum praebebat

428쪽

DE IMPERIO GERMAN Ico. 383

cum adolescentia Caesaris , probris vitae anteactae & luxu infamis, tum in muneribus Ecclesiasticis mandandis, non tam pietatis & eruditionis, quam gratiae aut largitionis, habita ratio. Igitur edictum a Pontifice promulgatum est, ne vel Episcopos, vel alios Clericos id enim Jus solius Pontificis esse contendebat Imperator constitueret. Romam quoque Λugustas citatus est, ut caussam diceret: ni pareret, anathematis fulmine percusisum iri. Imperator contra Pontificem munere suo indignum Judicat, eique abrogare sacram potestatem instituit. Itaque Pontifex Augustum diris de vovit , populum insuper sacramenti & obsequii vinculo solvit. Rusmodi fulminis Pontificii ea tempestate tanta vis fuit , ut & apud plerosque omnes Imperatoria MaJestas evilesceret, & ipse

Augustus in suminas calamitates & aerumnas conjiceretur. Indicto anno cI Lxxv I. Omnium pene Principum conventu Treberae, Imperium Henrico abrogatur. Sententia tamen pollea mitigata est, ut ad arbitrium Pontificis tota Caussa reserretur. Inter haec Henricus, paucis comitibus, adulta Iam hieme , in Italiam profectus, Canusii ad portam, sub dio, vulgari & laneo habitu, nudisque pedibus, per triduum substitit, veniam supplex a Pontifice petens. Eam quum aegre tandem impetrasset, haud magnum Imperator operae pretium tecit. Italos enim tam indecora Augusti moderatio, dicam, an imbellia, vehementer offendit. Ad eos sibi reconciliandos Henricus pristinam sibi ma)estatem, quasi ex intervallo, circumposuit , opesque in Italia firmavit. Interea dum haec geruntur , instinctu Pontificis, a Proceribus Germaniae Rex salutatur Rudolphus, Dux Sue-

viae, anno cIPLxxvII. Henrici tamen partes sequebantur Bavari & Franci & reliqui Rheni flumi-

429쪽

Henrieus

nis accolae. Igitur re ad cruentum bellum dedincta, Rudolphus duobus praeliis victus a Saxoniis biis, tertio ipse, dextra trunctatus manu, CCCidit. Exin Henricus, indicto Episcoporum Conventu, Hildebrando sede Pontificia moto, alium surrogari Pontificem jubet. Capta deinde Roma, Hi,

debrandum exegit anno ci Lxxx rv. Sed tamen Saxones aversari Imperatorem & tumultuari haud destiterunt. Ei Pontifex iterum sacris interdixit. SaXones , quum Hermannum , Ducem Luxem-

burgicum , & eo mortuo , ubertum, Saxoniae Marchionem, nequidquam ad Regium fastigium

extulissent; ad ultimum, Henricum Imperatoris filium, in patrem incitant. Is parentem magno cum exercitu contra se venientem insidiis &fraude circumvenit. Simulata poenitentia veniam

a patre supplex petit; simul ei persuadet, ut dimisesis copiis, paucis comitatus mini liris. Comitia, quae erant Minuntiae indicta, obiret. Ibi tum infortunatus senex in itincre comprehensus, ab administratione rei Germanicae submovetur ann cI xcI. Nec ita multo post in summis miscriis misere periit is, qui praeliis sex & sexaginta insignes utplurimum victorias deportaverat. f. s. Henricus V. ut primum Imperium capessi-Vit, non minore, quam pater, studio Augusta lem Majestatem tutari institit. Rebus Germaniae constitutis ordinatisque, infello agmine Romam contendit, ut & Imperii titulos ac insignia a Pontifice acciperet, & antiquum Imperatorum jus creandi constituendique Episcopos redintegraret. Re cognita Paschalis II. Pontii ex tantum Romae tumultum concitavit, ut ipse Imperator Capitis discrimen adiret. Verum repressis victisque tandem seditiosis, Imperator Pontificem comprehensum dc in cultodiam traditum, in postulata con- seutire

430쪽

DE IMPERIO GERMANICO. 38s

sentire invitum coegit: pactorumque fides horrendis exsecrationibus & sacramentis sanciebatur. Sed vixdum discesserat imperator. quum Pontifex non modo pacta irrita esse declaravit , verum etiam Saxones Episcoposque Germaniae ad arma contra Imperatorem capienda incitavit. Cum his bellum

ingenti animorum armorumque contentione gestum est: ad ultimum Imperator, quum expedire sie in tanta fortunae iniquitate haud posset, postulatis Pontificis annuit, &Jus initituendorum Episcoporum rem ilit in Comitiis Wormatientibus anno CI cIxir. Quo facto, & Imperatoria Magestas vehementer eli imminuta, & Pontificia

auctoritas ac potentia mirifice aucta. ImperatoreXcessit e vita, nulla relicta prole, anno cIacXxv.

Eum excepit Lotharius, Dux Saxoniae, cui quum L' ' δ

CO 'radus, Dux Franconiae, de Imperio contro -- - ' versiam moveret ; brevi Regni aemulus vernam pacemque petere Coaetus est. Duabus in Italiam eXpeditionibus 1usceptis, exortas per eam occa

sionem turbas non sine magna gloria sedavit. Quum auribus Pontificibus nonnihil daret, ejusque animum blanditiis demulceret, magnam iniit gratiam ab universo Ecclesiasticorum ordine. Diem obiit anno cIIcxx IIIx. Et subiectus est a - , Proceribus Conradus III. Franconiae Dux, adversantibus Henrico, Saxoniae & Bavariae Duce, & Guelmne Mus fratre. Ea re diuturna & atro cissima bella conflata sunt. Iis consectis, Imperator , quum eIpeditionem suscepisset in Palaestinam , magnis molestiis & laboribus perfunctus

est. Quanquam, perrupta Saracenorum acie, at mis sibi viam fecit, Hierosolymamque pervenit, tamen , re insecta, domum reverti coactus est, maxima militum parte desiderata. Ad extremum,

SEARCH

MENU NAVIGATION