Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

CAPUT VIII. .

dos . animam emavit anno CID LI.

g. 6. Conrado in Imperio successit Fridericus I. IEnobarbus, Barbarossam Itali dicunt Dux

Sueviae. Is inter rudimenta Imperii, pacata Germania, Italos tumultuantes armis compescuit. Sed otium haud diuturnum fuit. Mediolanenses , quum novas Concitassent turbas, omnibus belli cladibus coercuit, Urbe solo aequata. Acriter quoque &λpe cum Pontifice contendit: & contractis undi- quaque auxiliis eum tapenumero acie vicit fuditque. Sed bello fatigatus pacem denique Cum Mofecit: maxime, quod a Venetis captus Otho filius erat. Dum ea tenet pacificatio, Alexander III. Pontifex Imperatoris collum pedibus calcasse perhibetur : quod, quia a multis commentitium esse creditur, ego ponere pro vero non ausim. Ulti mus inter Imperatores Germanici Imperii maJestatem tutatus est in Italia. Ad extremum, sulcepta in Ρalaestinam expeditione adversus Saladinum, .mgypti Sullanum, qui Hierosolymam expugnaverat , signis cum hoste aliquoties collatis, victorias quidem complureS reportavit ἔ Ceterum, ipse , dum equo flumen transit in Cilicia, vel, ut alii tradunt, siese lavat in amne, aqua submersuS interiit anno cincinxx Ix. Quanquam Fridericus Q us lfilius, patre mortuo , multis Syriae oppidis potitus est, miserum tamen exitum ea exinpeditio habuit : plerisque omnibus inter quos. ipse Fridericus Dux numeratur in aliis peste , aliis

'fame absumtis. Friderico I. surrogatur Henricus VI. filius. Is, Constantia in matrimonium ducta, Siciliae, Apuliae, & Calabriae principatum adipiscitur. Romae quum a Coelestino Pontifice sedente Imperator ad genua provolutus diadema acciperet, Coelestinus coronam capiti Augusto impositam mox pede de)ecit; significaturus, penes Pontificem

432쪽

DE IMPERIO GERMANICO. 38 It ficem deterendi adimendive Imperii potestatem

esse. Moritur anno clarac Iix. quum in expeditionem in Palaestinam suscipiendain intentus, Jamque praei nisso exercitu, ipse subsecuturus esset. g. 7. Henrici UI. mortem ingeutes in Geramania turbae & contentiones consecutae sunt. Fri-dericus enim II, filius, quinque admodum annorum puer, immatura imperio aetate erat. Itaque Philippus patruus postulavit, ut, dum fratris filius Philip- adolesceret, ipse imperium suae tutelae commi DPR 'sum Vicarius administraret: idem quoque Caesar proxime defunctus praeceperat. Verum Pontifex et obnitendum ratus, nonnullos Germaniae Principes ad Imperium Othoni Saxoniae Duci deferendum impulit. Ita Germania foedum in modum lacerata abiit in partes , Philippo aliis di quidem plurimis, aliis Othoni faventibus. Pace post diuturnam bellum iacta, tandem inter factiosos convenit, ut Philippi filiam Otho uxorem duceret, ea tamen lege, ut Regio abstineret titulo: Philippo autem mortuo, jus nomenque Regni libere usurparet. Philippo paulo post insidiis Othonis Itielspachii Palatini interemto Bambergae , Otuo , quem supra demonstravimus , Regnum Otho IV. capessivit anno ci cc Iix. Is Romae Augusti diademate & titulo decoratus, quum ea loca, quae ab imperio Germanico Pontifices avulserant, re digere in potestatein, & quasi postliminio conjungere cum Imperio itatuisset, fulmine anathe malis ictus cst a Pontifice, hortante insiper Germaniae Proceres, ut in erus locum alium surrogarent Augustum: plurium suffragiis eligitur Fri-dericus II. Henrici VI. filius. Itaque Otho in

Germaniam regressus , quum nequidquam resti .. .

tisset, Imperium depositum in Friderieuin II. Siciliae & Neapolis Regem, eundemque Sueviae Du- Bb a cemi

433쪽

388 C A s ui VIII.

CeIn , anno cI ccx II. transferre cogitur. Is per annos aliquot in Germania ad Reipubl. statum componendum ordinandumque commoratus , in Italiam contendit, & a Pontifice Augustalia a cepit insigixa. Anno cI ccxx Iix in Palaestinam protectus , Hierosolymam ex Saracenis recepit. Magnae caeteroquin contentiones ei cum Pontificibus fuere: quum hi soli dominari in Italia institissent; hic a Jure suo ne latum quidem unguem recedere decrevisset. Igitur in Imperatores, anathematis fulmine saepius idtOS, quoscunque poterant , instigare Pontifices Consueverant. Inde ingentes in Italia tactiones exititerun&qui Pontificis caussae favebant, Guelphi: qui Imperatoris 1equebantur partes, Gibellini dicebantur: utraque factio, quum diu incredibili animorum armorumque contentione inter se decertaret, magnorum caussa malorum exstitit. Fridericus etsi Pontificisssiciorumque Qus injuriis sortiter a se defendebat, eam tamen vim brutum anathematis fulmen, temporibus densa superstitionum caligine tunc invGlutis, habuit, ut, abrogato ei postmodum Impcrio auctoritate Pontificia in Concilio Lugdunensi, nonnulli Germaniae Proceres Henricum Thurin-giae Landgravium Regem crearent anno C IOcCXLv. 1s per ludibrium Rex Papalis Vulgo appellabatur. Altero, quam regnare coeperat , anno moritur. cutis.1 Exin Guillelmus Hollandiae Comes a nonnullismus. ad Regium falligium evehitur, nulla re admodum memorabilis : cum eo de Principatu contendit Conradus Friderici II. filius, Caesar delignatus. Haec inter, pater ipsius, adversa usus fortuna in Italia, decessit e vita anno CI ccL. Conradus inde e Germania in Neapolim ac Siciliam , Regna hereditaria, se contulit, ibique diem obiit supremum anno cI ccLI v. Guillelmus Hollandiae. Coin

434쪽

DE IMPERIO GERMANICO. 38s

Comes , acie victus a Frisiis , occiditur anno

3. 8. Friderico II. exstincto, Germanicorum Imperatorum majestas penitus exolevit in Italia. minum. Ea ne denuo emoresceret, Pontifex Carolum Ducem Andegavcnsem ad Regnum Neapolitanum capessendum evocat. Is, instinctu Pontificis , Conradinum, Conradi filium, cis paternum Regnum ad se trahebat) praelio victum capit, &vinctum deinde capite plecti Jubet. Eo caeso, stirps

Ducum Sueviae penitus exstinguitur. Inter haec , Germaniae Proceres de Imperatore eligendo vehementer inter se dissentiunt: alii Richardum Cornvalliae Ducem , eundemque Joannis, Angliae Regis, filium: alii Alphonium X. Castellae Regem;

utrumque anno CIO Lv II. ImperatoreS creant.

Ac Richardus quidem ad Rhenum venit, delatum sibi Imperium initurus: sed pecuniae inopia Circumventus , domum revertitur inglorius. Λlphonsus ne insperit quidem Germaniae fines. Ibi tum ad Interregnum res rediit, & , quod dicitur, caelum terrae misceri coepit, omni Imperantium parentiumque discrimine sublato. Atque eo maJor rerum omnium perturbatio fuit, quod, tribus florentissimis Germaniae familiis, Ducum Sueviae, Marchionum Auitriae, & Landgraviorum Thuringiae, eadem tempeltate simul exstinctis , permulti eorum possessionibus ac provinciis inhiabant. Quid quaerist divina humanaque Jura omniaeonfusa erant, & ut quisque opibus armisque erat validior, ita inferiorem per summam imuriam opprimebat: nec jam latrociniis ac rapinas inerat ulla infamia; tamque impune haec scelera ab omnibus passim perpetrabantur , ut publica quasi auctoritate permisia sancitaque esse viderentur. Ad tantam praedonum licentiam compris

435쪽

mendam quaedam civitates ad Rhenum positae foedus percusserunt anno C IIccLv. ei foederi deinceps complures Principes Dominique se junxerant; qui, iliis praedonum receptaculis, arcibus, castellisque eversis, itinera a latrociniis tuta res

diderunt. Dia

Rudol- β. 9. Ad ultimum, Rudolphus Habspurgicus ,rpbv I, Landgravius Alsatiar, ab eo hodierni Archi-Du-ices Austriae genus ducunt in cunctis Procerum sus. fragiis Augustus appellatur anno CI CCLXXI IIIIs, ut novum Imperium sibi firmaret, filias tres praepotentibus Germaniae Principibus, Ludovico Comiti Palatino ad Rhenum. Alberto Duel S, ionice, Othoni Marchioni 'Brandenburgico ire matrimonium dedit. Post Friderici Marchionis Austriaci mortem, erat is una cum Conradino capitis supplicio affectus Neapoli Ottocarus , Bo- hemiae Rex Austriam. Stiriam, Carinthiam, Vi . nidorum Marchiam, & Porte avium ditionis suae fecerat. Eas provincias Rudolphus 1uas familiae peropportunas esse ratus, Otiocaro ademit, &Alberto filio hac lege dedit , ut se Imperatoris clientem fiduciarium in perpetuum profiteretur. Rudolpho alteri filio Sueviae Ducatum concessit. Albertus, Alberti nepos, superioribus terris Carinthiam , & Tiroliam adjecit. Hoc modo Ru-dolphus, Imperatoriae dignitatis beneficio, mediocres familiae suae opes ingenti divitiarum & dignitatis accessione cumulavit. In Italiam , etsi multis rebus invitaretur, proficisci tamen nunquam voluit, idem subinde, quod vulpes in apologo. dictitans, Quia me Nesi a terrent. Quin immo

multae Italiae civitates ab eo volente libertatem immunitatemque pretio mercatae sunt. Qua re factum,ut Regnum Italiae in partes distractum penitus

concideret. Rem autem Germanicam, vehemen-

436쪽

D E IMPERIO GERMANICO. 39 I

ter comulsam , Imperator admodum recreavit composuitque, permultiS arcibus, praedonum receptaculis, eversis. Linguae quoque Germanicae

usum, in omnibus publicis privatisque actis Latina enim lingua antea conscribebantur in introdu-Σit. Eo mortuo, anno cinccxcI. Albertus filius

sibi vindicare Imperium instituit : sed Archiepiscopus Moguntinus effecit, ut Adolphus, Nasso-T:

Viae Comes, quem cognatione attingebat, Impe- ' 'rator crearetur, in spein erectus tore, ut ad praescriptum ipsius & nutum omnia administraret. Ceterum, Adolphus, quum ex ejuS Voluntate pendere nollet, in odium ipsius incurrit. Sunt qui vitio vertere Imperatori velint, quod accepta pecunia foedus cum Anglo percussit adversus Gallum. At vero factum illud excusari facile potest, propterea quod ei Anglus vicissim promiserat, Operam se daturum , ut Regnum Arelatense , perturbas Germaniae occupari coeptum a Gallo, imperator recuperaret. Gallus autem Albertum sibia unxit, estecitque, ut ad eum cum exercitu ire pergeret. Is quum ad Rhenum venisset, nonnullos Electores, qui alieno animo ab Adolpho erant, Moguntinus accersit. Ii Adolpho a regimine Germaniae amoto Albertum surrogarunt. Signis collatis quum praelium consereretur ad Spiram ,

Adolphus cecidit anno cIIccxco X. manente penes Albertum Imperio. Eius Imperium nee felix 4 di y admodum nec gratum Proceribus reliquisque Ordinibus filii: quod ad opes corradendaS animum unice Imperator intendebit. Enimvero exitium ei attulit nimia lucri cupiditas. A Joanne, Suevire Duce, eodemque friaris sui filio, quum adcmptum principatum re ere recusasset , interficitur

ad Rhenofeldam anno CI CCCI IX.

q. Io. Eo exstincto, Philippus Franciae Rex Im- 1Dnficia, Bb perio Via.

437쪽

Ludovi.

grio inhiavit. Verum rius consiliis praevertunt lectores. qui instinctu Pontificis Henricum VII. Comitem Lucelburgicum , Augustum festinanter

crearunt. Is, composito ordinatoque Germaniae statu , quum in Italiam ad motus sedandos, &Imperatoriam ma)estatem rei tituendam , , prosectus esset, initio tam prospere rem gessit, ut exoptatum exitum omnes siperarent. Jamque, ut ille ait, dimidium facti, adspirante thrtuna, habebas, quum eum Monachus , a Florentinis , Caesaris inimicis , pocunia corruptus, sacro crustulo venenato necavit anno cIocccxI I. In novo Imperatore creando divisa Elcctorum studia fuerunt: suffragantibus aliis Ludovico Bavaro, aliis item Friderico Austrio faventibus. Uterque Imperator creatur , dc Augustalibus ornatur infiguibus ; ille Aquisgrani, hic Bonnae. Jamque nonum annum de Imperio uterque inter se, non sine magno rei

Germanicae detrimento, contendebat, quum Fri dericus in acie cretus anno crocccx11 II. Ludovicum aemulo, Germaniam turbis, liberavit. In

Italiam profectus, ad firmandos Gibellinorum , qui ipsius partes seqqebantur , opes, etsi initiosccunda fortuna utebatur, tamen & anathemate ictus, & factioni Pontificiae impar, expcdire Consiliorum rationem haud potuit. In ipsa quoque Germania quamvis se sortiter ab inimicorum ii juria defenderet , ii tamen , qui Pontifici favebant, . ejus conatibuS vehementer obstiterunt. Ad ultimum, Pontifessi eo xem deduxit, ut, Imperio Ludovico abrogato, Electores Carolum IV. Marchionem Moraviae. Joatinis Bohemiae Regis ullum, in ejus locum susti rent. Is tamen , quoad

Ludovicus vixit, auctoriim parum valebat. Ludovicus Cessit e vita anno cincccxora Illud ob servatione dignum est, quod , quum superiores Impe

438쪽

Imperatores , Omnes Germaniae provincias fere sircumeuntes , reditibus Imperii sullinerentur ,

Ludovicus primus sedem Imperii in suis ipsius

terris in perpetuum locavit, & se suamque aulam domestico proventu sustentavit. Rus exemplo admoniti insequentes Imperatores idem factitarunt maxime quum postea reditus Imperii indies magis magisque imminuerentur. q. H. Post Ludovici obitum multi Imperium Carol Carolo delatum irritum facere nitebantur. Edu-LV'ardus, Angliae Rex, Imperator a nonnullis salutatus, accipere dignitatem noluit. Fridericus item, Marchio Mimicus, oblatum Imperium repudiavit. Postremo Guntherus, Comes SuartZenburgicus, Augustus appellatur. Eum Carolus e medio tollendum veneno curavit: sibique Imperium tandem magnis largitionibus firmavit. Enimvero, dum ad clavum Rei p. sedit, donationibus opes Imperii vehementer imminuit amixitque. Fama tenet, ab eo vicariam Regni Arelatensis possessionem Franciae Regi in perpetuum concellam esse. In Italia utique omnia , modo emtor inventus sit, venalia habuit. At vero Lohemiae , Regni hereditarii , fines prostrre haudquaquam neglexit, Silesiam quoque luter alias regiones cum isto Regno cono unxit. Civitatibus inprimis maxima incrementa dedit , ut opibus auctae resistere Principum potentiae possent. Operum ejus praeitantissimum fuit Aurea, ut vocant , Bulla. Hac lege inita est ratio qua rite atque ordine Imperatores crearentur, praeclusio omni disssensionum aditu. Moritur anno cIOcccLXXIIX. Ante

obitum muneribus amplissimis perpulit Electores,

rent: sed homo inertia & flagitiis infamis, ne laus. glecta Imperii cura, nihil praeter nomen Caesaris

439쪽

393 CAPUT VIII.

habuit. Quam ob caussa in ab Electoribus Impersum ei abrogatur anno CI CCCC. Verum quum ea ignominia parum moveretur , Behemiae Regnum hereditarium per multoS ann OS obtinuit.

Vences lao Imperatoria dignitate dejecto, Jodocus, Moraviae Marchio , sublegitur. Is paucis intc ectis inentibus, quum necdum Imperium capessivisset, decessit e vita. Ei Fridericus Brunsvicensis subrogatus , quum Francolarium tenderct, in itinere interimitur a Comite Ualde cio, quem ei percussorem Elector Moguntinus immi-1erat. Postremo ad Rupertum Palatinum delatum est Imperium. Is quum rem Germanicam bene administraret, in Italiam expeditionem flustra suscepit. Obiit anno C IIccccx. q. ra. In Ruperti defuncti locum Sigismundus Rex Hungariae, Vencesai frater , lassicitur, virtutibus omnibusque animi dotibus in lignis ;ceterum, infelix bellator. Antequam gubernaculis rei Germanicae admoveretur, signis ad Nicopolin collatis , ingentem cladem accepit a Turcis, ob praecipitem Gallorum, qui auxilio ei venerant , & praeservidum ardorem, anno C IDCCCXCv. Is, fide, quam dederat, violata, Joannem Hus. sum in Concilio Constantiensi vivum comburi Jussit. Rus mortem sectatores Humitte dicebantur) ulti sunt, ingenti cum Germaniae malo. Imperatorem quippe maXimam temporis partem , quo gelsit Imperium , Hussiticum bellum exercuit diffinuitque. Fatis concessit anno C IIccc XXXVI I. Eum excepit Albertus II. gener idem ac Dux Austriae, & Hungarior hemiaeque Rex. Is altero , quam imperare coepit, anno isqvum bellum adversius Turcam pararet, morte intercipitur anno CIdccccx XXII. Successit in Imperio Fridericus III. propinquus erus, idemque Austriae Dux:

440쪽

ex eo tempore Imperium penes familiam Austriacam perpetuum & quasi hereditarium mansit. Eo imperante complures in Germania motus exstiterunt : quos fere Imperator nihil morabatur.

Ipse cum Ladisiao, Alberti II. filio, de Austria

armis contendens: item in bello , quod ei Matthias Hunniades, Rex Hungariae, intulerat, majora patientiae., quam sortitudinis ac virtutis bellicae , documenta dedit. Cessit e vita annoc t Iccccxci II. MaXimiliano I, filio Imperio per M, tui; manus tradito. Is non alia re felicior tuit, quam ii inusi. quod Maria , Caroli Audacis Burgundiae Ducis filia, in matrimonium ducta, universium Belgium Imperio domus Austriacae adjecit. De cetero , ut ipse erat mobili ingenio . ita magnam sortu nar varietatem & inconstantiam expertus est. Eella cum Helvetiis Venetisque gella tristem habuerunt exitum. Operum, quae edidit, pulcherrimum fudi , quod pravissimam Germaniae consuetudinem , qua de jure armis disceptabatur, abolevit, pace publice privatimque stabilita. Dccessit anno

q. i 3. Ctesiar inde creatus est Carolus V. Ma- C. oluaximiliani nepos ; qui & Hispaniae Regnum &Bel- v

gii Principatum obtinebat. Sub Mus imperio magnam rerum conversionem in Germania iecit Religio. Diplomata, quibus peccatorum in multos annos dabatur venia , Vulgo indulgentias appellant ) Pontifex, non sine magno hominum Dinois rum ostendiculo, passim vendi Jussit in Germania. Igitur Lutherus, Theologus Wittebergensis, in tam pestilentem nundinationem invehi palam coepit anno Cio I xv I I. Et quum multi te Oppo' σε, Lu. suillent, brevi ingens partium contentio exstitit, therum. jamque coelum , quod riunt, terrae mi iceri cae.

ptum est. Ac initio quidem Pontificis se ud cio

SEARCH

MENU NAVIGATION