Francisci Topii Politiani I.V.D. Ad legem princeps Dig. de legibus commentaria. In quibus principiorum, et quaestionum ferme omnium, quae ad hanc materiam pertinet, ... explicationes non vulgares continentur

발행: 1594년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

38 Francisci Topij

cordiis resecandis. Item ad hoc videtur prouisum,ut mali puniantur, & boni promoueantur ; & hoc est ossicium dominorum .&in opust. ad Ducissam 8 Brabantiae: f Principes terrarum sunt a Deo instituti, non quidem Vt propria lucra quaerant, sed publicam populi uti litatem procurent.Vnde Princeps optimus Traianus du Praesectum Fraetorio cingeret, dicere solitus erat, ut auctor est Dion in.Vita Traiani.Hunc ensem, si iuste imperauero, pro me, sin minus, in me utare. Et Aeneas Sylvius Piccolomr in lib. de ortu, & Auctoritate Imperii

Rom.cap. 2.Regum constituendoru causam publica dedit utilitas; iusti prope

mater,& aequi. Et eximie diuus Bernardus de considerat . ad Eugenium lib. 3. Praees, et singulariter: at quid ' Eget, tibi dico, consideratione; numquid vide subditis crescas p nequaquam,sed ut ipsi de te: Principem te constituerunt, sed sibi, non tibi; alioquin quo pacto reputas te superiore ijs, a quibus beneficium mendicasλ audi Dominum: Qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. at istud de ijs,qui soris sunt.

Quid ad nos tu id mendaciter diceris, , si non

62쪽

Ad l. Princeps. 39

si non tam beneficus esse; quam beneficiis praeesse tutendas. Parui, deiectique animi est , de subditis non prose ctum quaerere subditorum, sed quaestu proprium . huc usque D. Bernard. Cui accedat D. Dyonis. in lib. caelestis Hierarchiae cap.8. Non enim, inquit, ad insolentiam, violentiam , aut oppressi

sionem exercet caelestis illa spirituum potestas vires suas, sicut Tyranni facere solent, opprimentes subiectos sibi, sed ad suae sortis munera exequendae et insuperabili constantia pulcherrimo quodam ordine sursum tendunt ad diuinar atque inferiores substantias cae testes per indultorum sibi bonorum benignam distributionem ad Deum promouent;in quo diuinam ordinatis, sinae bonitatem imitantur; sua bona alijs effii se elargientem. Et Xeno phon in Vita Ciri lib. 6. & Moralium lib. 3.inquit: Rex nullo modo dicendus est, qui res alterius quaerit, atque desis derat; ' verum qui ciuitates, & homines felices reddit. Cui consonat Arist. in 3.Polit. cap. 6. Est enim, inquiens, fi nis, mensque regentis, ut quam optimi,

quam felicissimi ciues fiant. idemque tradit

63쪽

6o Francisci Topii

tradit in 8.Ethic. cap. II. Et Cic. ad Fratrem Praetorem in Asia summo cum imperio: Est autem non modo eius, qui, sociis & ciuibus, sed etiam eius, qui seruis,qui mutis pecudibus praesit; eorum, quibus praesit commodis, utili latiq. Teruire . et paulo post; Quapropter incumbe toto animo, & studio in eam ratio

fidei,potestatique Senatus,Fo pulusque Rom.commisit , & credidit, diligas , &omni ratione tueare;Vt quam beatissimos velis. ac deinceps : In omnibus rebus,quas statues, quas decerne S, quas ages;quid talis hominum opinionibus , tantis de te iudicijs , tantis honoribus debeas, cogitabis. id autem erit ei uia modi, ut consillas omnibuS,Vt medeare incommodis hominum,prouideas saluti;vi te parentem Asiae,et dici,& haberi uelis. Et Agapetus signanter quidem de offic.Regis ad Iustinianum Impera. Monitor. 3. Quoniam igitur a Deo tibi donata est facultas; qua indigebat propter nos bona tua voluntas;omnia & velis,& agas,prout ei placet, qui eam tibi xo dedit. Seneca etiam de Nat. quaest. POrtet enim regem prodesse, non obesese.

64쪽

Adl.Princeps. 6 I

se.Et confirmat Egid. Rom. de Regim.

dii do: i Rex in operibus suis debet intendere bonum gentis & commune, quod est diuinius,quam singulare. Concinit Aristot. in. s. Ethic.cap. r. simili, inquit, modo non naturalia, sed humana iura non eadem ubique sun imam neque Respublica apud omnes est eadem, sed una tantum ubique est secundum naturam, . quae Optima est. ita Aristoteles; qui una esse censet ubique Rem p. secundum naturam, quae optima sit, id est, quae naturali ratione ad communem utilitatem regitur: ad hunc etenim sensum Mich. Ephesius locum Aristotelis ibidem eruditissime interpretatur. & in 3. Polit. 22 cap. 3.inquit, t quod Vnius dominatus utilitati omnium consulens, Vocatur rea3 gia potestas,& in lib. 3.cap. io. ' quod Regia potestas eo est comparata, ut in populo bonum esset praesidium: & Re .ges constituti sunt, ut inopum multitudinem contra locupletum iniurias tueatur. & in s. Ethic. cap. 6. locus apprime notandus: Est autem custos conseruatorque iuris Princeps; quod si iuris, &aquabilitatis. et quoniam si iustus sit,

nihil

65쪽

61 Francisci Topij

nihil praeterea sumit, & attribuit neque enim sibi plus tribuat quam alijs, eorumque, quae per se bona sunt; nisi hahita ratione dignitatis idcirco quaecumque agit,ad aliorum commoda refert ; ob eamque causam in bonis alienis, ut supra diximus, iustitiam numerant. danda igitur merces aliqua est.

4' quae cum sit honor,& gloria, quod tamen declara,prout D. Thom.in lib. I.de Regim. Princ.cap. 7. quibus haec non sunt magna praemia, ij efficiuntur Ty- .ranni; & in 3 Polit.cap. r I. de Rege verba faciens:Constituere,inquit,Remp.&ornate debet,tanquam tutor sit, non tyrannus. Id quod ante omnes tradidit Plato in lib. 1.de Rep. hoc modo: Neque alius ullus Trasimace in aliquo principatu , & facultate imperans, quatenus princeps est, quod sibi conserat, cogitat,aut praecipit,sed subiecto conducat;

et quae dicit,quaeque iacit, cuncta ad illius utilitatem, decoremque iacit. Et in lib.de Regno: Rex bonus, et lapiens gubernabit semper, ita ad subditorum salutem respiciens, ut ad nautarum, nauisque laluteii, respicit gubernator: &paulo post: Ac summatim quicquid pru

dente4

66쪽

Ad l. Princeps. 63

dentes Principes agunt, nunquam delinquunt, quamdiu unum hoc potissimum seruant, ut mente,et arte, quod utilissimum est, ciuibus inducentes, tueri eos valeant, melioresque quoade ius fieri potest efficere. Et in lib. s. de Re p. nuncupat Principes seruatores, auxiliatoresque;quem Cic.om c. i. ita in medium adducit: omnino qui Reipub. praesuui, duo Platonis praecepta teneant; Vnum ut utilitatem ciuium sic tueantur , Ut quicquid agant,ad eam reserant; obliti

commodorum suorum;alterum ut totuReip.corpus curent,ne cum partem aliquam tueantur , reliquas deserant. Vt enim tutela,sic procuratio Reip. ad uti litatem eorum,quibus commissa est,gerenda est.Quibus omnibus cocinit Dionys.Halicar.lib. 2. hoc modo: Mihi quidem videntur omnes,qui & barbaras,&graecas Respublicas constituere, recte sane commune bonum vidisse; qui diuitatem omnem, ex domibus multis constantem,rectam ipsam, & secundis ferri flatibus existimarunt i cum bene haberent sese priuatorum vitae: multamque rursus tempestatem induci, cum male

haberent sese unicuique propria. quiqψ

67쪽

oportere dixerunt,virum ciuilem, men . tem habentem , siue ille legum conditor, siue Rex esset, ea legibus statuere, quae iustas simul, & temperantes face rent priuatorum vitas. Et profecto sicut potentiae naturales de sua natura institutae sunt, ut tueantur bonum totius

supositi; sic potestas publica in commune bonum instituta est. Itaque quemadmodum potentia visiva data est adimanti,ut conspecto bono prosequatur illud, di inspecto malo fugiat illud; sic potestas publica instituta est,ut bonum comi mune procuret, et detrimentum Reip. Caveat, ut inquit Medina. in I . a. D. Th. q. st O.art. a. Et re vera iustitiam Principatus non aliunde metimur,quam a Vera religione, et comuni utilitate. hic finis optimus; propter quem Principatus est institutus, ut dilucide Socrates apud Platone in. I .et a. de Rep subtilissime disputat. Nullibi autem excellentius, quam apud D. ThOm. do Regi in . Princip. lib. 3. cap. t r. Vbi adam usim ita inquit: Amplius autem regnum ex hominibus o constituitur, sicut domus ex parietibus, corpus humanum CX me

. I ' Regis

68쪽

Ad l. p inceps.

Regis est , ut regimen prosperetur, ut homines conseruentur per Regem ; et hinc habet commune bonum cuiuslibet Principatus participationem diuinae bonitatis.vnde bonum commune dicitur a Philo in t . Ethic.esse; quod omnia appetunt, & esse bonum diuinum aut sicut Deus, qui est Rex Regum,et Dominus dominantium, nos regit, et ginbernat , non propter se ipsum sed . propter nostram salutem ; ita et Reges faciant,et alij dominatores in orbe.& in cap. . Dominatio, inquit, versatur ad utiles actiones populi,sicut Deus est Utilis causa rerum. unde et Philo dicit

in j. Et hic.qubd bonum gentis,est bonu 3 diuinum. Vnde nonnulli Principes

maximi Anchorae Delphino circumplexae;imaginem pro syinbolo habuerunt, ut Seleucus Nicanor Rex, & Imperator Augustus Caesar.Principes siquidem denotantes, qui subditorum incolumit tem procurant amator quippe hominu est Delphin, & futurae tempestatis prae monstrator in qua et Anchoram, ut figatur, dirigit: hominum salutem pro sua

natura procurans. Ad cuius exemplum

69쪽

66. Francisci Topij

nes amare debet, in aduersis adiuuare. eorum salutem curae habere, ut post alios videre est apud Alcia. in suis Em- blemat.sub dictione Princeps, et memi- ini Virg.Εneid.6. regere Imperio populos Romane memeto. . . . Hae tibi erunt artes,pacisiq.imponere more; . Parcere subiectis,N debellare superbos. Consonat D.Petrus in a. Epist. Canon C. 2.quado inquit: bubiecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deu psiue Regi,quassi pretecellenti, siue Duci-b tamquam ab eo missis ad vindietam aletanorum, laudςm vero bonorum. a 6 Quapropter Regem a Tyranno differ inquiunt Doctores , quod ille tendit ad bonum,& commodum publicum hic

telligendum est quantum ad effectum,

70쪽

quamuis veri sint domini, non quaerunt publicum bonum, sed proprium.Huius modi autem peccatum mortale, & quidem grauissimum est ,:Vtpote contra bonum publicum;& tanto peius, qua to a poenitentia remotius est. Regnandi sit quidem amor tantus est, ut non permittat Tyrannum quoad dominium ad poenitentiam conuerti. Vtilis quoque

boni proprij amor radicitus euelli di Gficillime potest,ut ad amusim inquit doctissimus Caietanus in sum m. in Verqc. Tyrannis. f.Quod aut e Princeps Reip. tutor recte nuncupetur, scribit Plinius secundus lib.a d. Epist.vbi Traianum tutorem Reip.in haec verba appellat: Die, in quem tutela generis humani felici sesima successione translata est, debita

religione celebrauimus: commendautes Dijs auctoribus et Vota tua, & gaudia. Et Seneca de Clemetia cap. . Ideo Principes, Regesque, et quocumq. alio nomine sunt tutores status publici &c. Tutorem etiam Reip.appellat Constantinum Imperat. Lactantius Firmia .in I. lib.Diu in .Instit.cap. I. Et Plutarchus in Iib. cui titulus:Maxime cum Princip.ui. . E α ris

SEARCH

MENU NAVIGATION