Francisci Topii Politiani I.V.D. Ad legem princeps Dig. de legibus commentaria. In quibus principiorum, et quaestionum ferme omnium, quae ad hanc materiam pertinet, ... explicationes non vulgares continentur

발행: 1594년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

63 Francisci Topii

ris philosopho esse disputandum , V cat Principes Dei administros ad tu' tandam hominum salutem. Id quod E-as paminondae exemplo confirmat.' Cum enim Epaminondam Thebanorum Imperatorem,exeuntem ad Pugnam, oraret uxor, ut seipsum seruaret: Altis,inquit,hoc consulendum est; Principi autem,ut ciues seruet. Et consonat D. Augustinus serm. r .de Parasceve, quando

es inquit: ' Opus enim Regis est, vitam suam pro his quibus regnat,opponere. Quin imo Deus Principibus,& Regibus

nonacn imposuit,Protectores, Ose. 3.Dilexerunt afferre ignominiam protectoi res eius. Sed cur Principem tutorem , hominumque seruatorem ostendere ad 3o nitor, ' cum Pater vere iureque optimo nuncupandus sit. tex.est in β .fin. in Aucten. Neque uirum coli.8.ubi habetur; Princeps omnium pater est,teX.aureus in I. si quis filium, C.de inoff. tina. Inquit enim Iustinianus Imp. Sed nos, qui omnes subiectos nostros, & filios. . et nepotes habere existimamus affectione paterna,& imitatione;secundu quod possibila est omnium commodis prospicientes &c.qui in cordibus Principum

72쪽

Ad l. Princeps. 69 r

utinam insculperetur ; ubi Iasin princ. notat , quod Dominus debet tractare subditos suos tanquam filios, & nepotes.Ιdem dicit Luc.de Pen. in l.qui conditioni col. . C. de his qui spon. mune. pub.& in Li. col. 2.C.de super. Indic.lib. 1o.qui alibi dixit, Princeps est maritus Rei p. qui propterea tenetur illam defendere, di ad illius sustentationem respicere; atque imprimis de utilitate ibi ius cogitare, in l.quicumque Col. 3.& C. de Om.agr. deser. lib. I i. quem sequitur locuples auctor Cassane. in cons. 6o num. 8.& in Catal. glor. mun. par. .considerat. I . et Andr. de Iser. in tit.quae sint

rega. in prin .num. a. inquiens per illunt tex.Si sciret Trio ceps esse contra publicum usum, non concederet, quia Princeps est pater communis. idem tradit Afflict . in cap. t . q. Sed nec est alia.nu. 7.

dus est Chacher anus in procem. Deci L. Pede mont.num. Ad quod egregie scri-

73쪽

ptum reliquit Seneca rn lib. 1.de Cleme. ad Neronem cap. a 3.in haec uerba: Hoc quod parenti,etiam Principi facienduest;quem appellauimus patrem patriae; non adulatione vana adducti. caetera enim cognomina honori data sunt.M gnos, et Felices,& Augustos diximus,& ambitiosae maiestati quicquid potui muS titulorum congessimus; illis hoc tribuentes. Patrem quidem patriae appellauimus. ut sciret datam sibi potestatem paternam,quae est temperatissima, liberis consulens. Et filiae Salphaat, ad Principem accedentes , ita locutae sunt, ut Philo resert de Vita Mosis lib. 3. Pater noster obij si non seditione absumptus,ut multi ali j, sed fato raptus, cum priuatam Vitam ageret procul negotiis: nulla ipsius culpa factum est quod caruit Sobole.adsumus igitur pupillae, Ut videtur, re uera tamen te loco parentis habiturae. nam legitimus Princeps,non minus quam pater,curat subditos.vel secundum aliam translationem: Princeps enim legitimus subditis suis coniunctior est, quam ille ipse, qui genuit. Et Xenophon in Vita Cyri lib. 6.in prin.Princeps nihil disteri a bono

74쪽

Adi Princeps. Ti

no patre. Prodeat nunc Philo in lib. de Creat.Principis:Sunt enim Principes,ut verum fatear, inquit, publici parentes ciuitatum , & gentium quotquot boni sunt,nec cedunt Pictati naturalium: co-tra qui in subditorum detrimentu abutuntur potentia,nequaquam Principes,

sed hostes appellandi sunt;& paulo post: Est autem quaedam Principatus species in quovis vitae genere. sola distans magnitudinet; quod enim est in ciuitate Rex, hoc in vico Magister, in domo Dominus, inter aegros MedicuS, Imperator inter milites, Praesectus classis inter nauales socios, inter Vectores Nauclerus, inter nautas Gubernatos et sicut Deus in Mundo, ut inquit D.Tho. in lib. I. de Regim. Princ. p. I et hi omnes prodesse possunt, & obesse. debent tamen id velis Ie,quod est melius ' praestat autem iuuare quoscumque possis pro Viribus. &c

Et Thom. Campegius in lib. de offic. Principis in Ecclesia in 3. ossi c. ubi ita inquit: sicut Deus, qui est Rex Regum,& Dominus Dominantium; cuius virtute Principes imperant, nec regit propter seipsum,sed propter nostram salutem; sic ad officium Principis spectat,

75쪽

a Francisci Topij

bonum subditorum principaliter intendere:qui enim propriam utilitati populi praeserunt,no boni Principes, sed Tyranni habentur: cum Regnum Imperiusit, suapte natura paternum. Propterea Homerus Iouem Patrem appellat,ut dixit Arist. 8.Ethic.cap. to . Sed quid Ethnicorum utor testimonio,cum Christus Saluator, et Deus noster in Dominica oratione docuerit nos, Deum appellare patrem: haec ille.cui addo Arist. i. Politian c. 8.et cecinit bellissime Claudianus ad Honorium Imp. Tu ciuem,patremquegeras:tu consule cunctis Hon tibi,nec tua te moueant, sed publica vota.

Et Horatius ad Augustum Caesare lib.j.

carmin. Od. t. Hic ames dici pater,atque Princeps. 1 et Od. 124- Gentis humanae pater arque custos. iEt Virg. 9. Aeneid. Fortunati ambo, si quid mea camina poseunt. Nulla dies unquam memori uos eximet aelio; Dum domus Aenae Capitoli immobile saxum. coleta eriumq. pater Romanus habebit.

ar ' Regis etenim nomen non dignitatis solum, sed offici; quoque est . qui enim

76쪽

tum hoc nomine dignitatis importari credunt;hi non Reges, sed Tyrani sunt existimandi declarauit hoc Antigonus ZMacedoniae Rex, qui,ut refert Plutarc. in Apophth. cum filium cospexisset,eos in quos habebat impertu serocius tra-3x ctantem, atque insolentius: ' Ari ignoras, inquit, fili, Regnum nostrum esse splendidam seruitutem inihil dici potuit cordatius . nam Princeps non minus seruire cogitur populo, quλm populus Principi; nisi quod Principi cum dignitate; alioqui re ipsa seruitus est. Et re vera si ulla est seruitus in politici principatu; magis proprie seruus dici debec qui praeest . quam qui subiectus' ctus est,ut docet D. August.lib. r9.Ciuit. c. 1 I& diuine Seneca in lib. de Consi ilatione ad Polybium: Cogita, inquit, Caesarem: vide quantam huius in te indulgentiae fidem , quantam industriam debeas; intelliges, non tibi magis incuruari licere, quam illi si quis modo est fabulis traditus ) cuius humeris Mudus 33 innititur.' C aesari quoque ipsi,cui om

nia licent , propter hoc ipsum multa nolicent. Omnium domos illius vigilia defendit,omnium otium ipsius labor, omnium

77쪽

r Francisci Topij

nium delitias illius industria, omnium vacationem illius occupatio . Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicauit, sibi eripuit:& syderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant; illi licet, nec subsistere, nec quicquam suum facere.Inde Bellarminus nosterin 3. co

I .Magistratus seruit Reipublicae,et Rex populo; si IUX,non tyrannus sit: &.m

gister discipulis, et pater filijs ; quibus

Princeps uti pater thesaurizare debet, di laborare,ut illis acquirat, non autem ut eos expoliet,ut inquit Craue. in coc

tationem in veritatis luce prosert etiaD.Tho.in lib. 3.de Regim .Frin C. Cap. s. hoc modo: Concluditur autem ex hoc, quod quaslibet res,quanto Ordinatur ad excellentiorem finem,tanto plus partiis cipat de actione diuina . huiusmodi autem est Regnum cuiuscumque conditionis: quia cum intendat nobilis sinu finem,ut Thiloctangit in Ethic.&in I. Polit. in ipso diuina praeintelligitur actio: di suae virtuti dominorum subiici-3 tur regimen. Et hinc sorte trahit originem veritatis, quod bonum commuis

78쪽

Ad l. Princeps. 7s

ne dicitur potentia a Philos in Ethic. 33 ita D. Ilio. Nunc autem ad conclutionem accedat Principis simulachruquod quidem ita repraesentabant Aegl-l tum pingerent cum sceptro ;ancii cantes, quod oculus in corpore, id verus Princeps esset in Rep. quod sol in caelo,id Princeps in populo. Sol oculus Mundi, I rinceps oculus multitudinis: quod animus in homine, id Princeps in Ciuitate;animus sapit, corpus obtemperat. denique Dei moderantis uniuersa, salutaris Princeps vivam imaginem re rt. Ea ponit Andre. Gail de Pace piab. lib. I.Cas . 3. nu. io. Et est celebris Flutarchi sententiann libello, qui ad Principem ineruditum inscribitur :s 6 t Iustitia finis legis est: lex autem os cium Tyrincipis:at Princeps,imago Dei est omnia recte constituentis, & disnonentis. Et in siimma quod Principatus

utilitatem ciuium et subditoruintueatur est communiS, Dequenti Sstinaque :Flulosiophorum, et Legistarum, et n-ciorum, et Doctorum sententia, prout

79쪽

7ς Francisci Topij

utilitas,communeoue bonum, est aliud nihil,secundum Aris. 3 Polit.cap. g. in sine,nisi quod aequabiliter rectum est.

r Trinceps de plenitudine potestatis poten mihi auferre dominiu rei meae, etia nulla sub- sRex te causa: sed in contrarium n. a. ac deinceps. ubi quod nec indirecto. 3 Totestatis absoluta, s ordinariae dininctio inhumanis Principibus male a Doctoribus consituta secundum Didae. Couar . N Fines . Sed quod immo benefacta fuerit, late ostenditur in β. 1.3 Verbum auferre denotat per γim tollere. 6 Trinceps de iure diuino non est dominus β - stantiae populi, uelsubditorκm,s nu. I s.s Fortunius Garrias laudatur. 6 Respublica, res Populi est, non Principis .. .

ν Potentia eius est,cuius est actus. 8 Dominis actus non est Principis.' Potestas transferendi dominium est rationis

naturalis. r o Domini nomen proprie acceptum non conu nil nisi Deo.

Ii Reges,s Trincipes non proprie domini sunt,

80쪽

sed miniHri Dei.

I 1 Domini titulus omnibus maioria a Dominus Merus duas habet conditiones, quae nulli creaturae conueniunt. x 'Rex dieitur a regendo, o consulendo; non a regnando,o dominando. . 31 minime dictisunt,Primi Iusti sed Pastores pecorum. Is Lex, uel rescriptum continens, ut mihi iustitia denegetur,etii habet clausulam derogato,

riam, non tene tanquam contra ius naturais.

7 γ Princeps non potest quempiam priuare δε- minio rei suae, etiamsi ille, cuius iure a Lluriesiet infideli vel Iudaeus.

causa, appellatur D rannus. Is Flavitudo potestatis non extenditur ad aὴ i quod iniquum. 2o Frinceps non poten auferre ius,alteri quaesitum,de iure ciuili. 2I. Princeps quamuis habeat inrisdictionem g neralem, non tamen priuatorum dominium babet.

za Casus speciales, in quibus Princeps ex iusta causa poten aliquem dominis rei suae pria. ΕΠ

SEARCH

MENU NAVIGATION