장음표시 사용
371쪽
tur, aut stigidas a pridiana coena epuIas, inferri mensae sinit ; quasi coquis inducias Ecclesiia,non abstinentia ventri indixerit. O insana commenta haerescosi De caeteris quae ab Ecclesia imperantur eadem est ratio. Nam si Quadragemmam potuit nobis imponere: quidni &caeteraὸ Si non Ecclesiae est parendum,emrauerunt omnium aetatum Christiani. Si parendum , nihil superest, nisi ut quaeramus quid imperet. Iam vero de altera bonorum op rum classe dicendum est; quae ab Ecclesia laudantur snon iubentur.
372쪽
De Religiosa Monachorum disciplina .
De Caelibatu . De caeteris modi quia
. bus Otholici carne domitant. suam multum in js euertendis SHtin, pec
ultra imperata se tendenἔ, ut Hieronymus ait, spo lanea disciplina cupidit ---tes animi, aut corporis liscentiam frangit. Hinc Monachorum V ta omni Ecclesitae aeuo laudata ; hinc pristiatorum studia, Dei iram, ieiunio, cail, batu, cilicio deprecantium . Haec omnia non placent Sectarijs uesiue quo in Mon steriorum bona invadant,sive ut omni a steritate detersa, animales homines iaciliori arte deuinciant. Dicant porro quid
373쪽
ter illos offenderit. An mores, an fides, an institutio denique ipsa, genusque vivendi Si dixerint, mores; ut fateamur aliquos non ex praescripto vixisse; at quot
erant intemeratae vitae, quorum monasteria solo aequarunt, corpora in eXilium , . aut crucem egerunt Θ Carthusianos numeret an Francisci de Paula discipulos Imo ex omnibus ordinibus viri probati, viri sanctitate clarissimi. Si dicent dem in illis displicuisse, non propterea purga
uerint sacrilegij crimen. Esto enim; mores ac fides displicuerint. At cur monasteria euerterunt, ac non potius immissis hominibus,quos moribus, ac fide purgata crederent, in melius restitueruntὸ Dei co-silio factum, ne hodie haeretici, vel ipsa specie, in seueram disciplinam se traderent : Adeo ut vel illis fatendum sit, deo esse inter ipsos qui hac selectiori vita sint digni quales nullis antea seculis in Ecclesia defuerunt) vel certe se non modo moribus, fideiq; Religiosorum, qui internos hodie vivunt ; sed &ipsi religiosae viatae esIe iratos. Religiosam porro vitam , monasticam , eremiticam ita celebrant prisci Patres, ita commendant antiqua
374쪽
PARAE N EsIS. LIB. I I. 3 FConcilia, ut vel hoc ipse certum sit ab ibilorum Conciliorum,Patrumq; sententia deflexisse Sectarios.
At quam frigide Sectarq se excusant lAiunt superuacua ista nunc esse. Quippe flagranti tyrannorum saeuitia fugisse a in deserta Christianos. Et hinc Mon chis , Eremitisq; esse originem. Nunc in Ecclesiae pace, quid opus eiusnodi seceGsione ξ Imo, Sectarie , quid hic 9pus Vestra censura,quae aut ignoratione constat, aut fraude Non enim dubium, Christi, norum aliquos metu tyrannidis deserta incoluisse, Sed & certum, plerosque Monachorum Authores ac Patres, nullo m tu, sed tantum ut Deo syncerius fruere tur, abdicatis mundi curis ad vitam elusemodi secessisse: Ideoque placidissimis Emclesiae rebus, aucti sub Constantino olim, caeterisq; Orthodoxis Principibus, Mon chorum hi coetus, & ab Ecclesia probati a Patribus commendati. Celebris S B, silii Magni Epistola, qua S.Gregorium
Theologum ad eremum inuitat,num causam secedendi designat in tyrannorum aiscitia, in persecutionis periculis Θ Nihil minus. Aliae illi catae ; fugere mundi itin
375쪽
lacebras, tumultum negotiorum,domesticae rei curam.
Sed quoniam hi nostri Nouatotes A gustinum venerari se iactitant ι is magnus mihi hic author, quid de Religiosa ac M hastica vita ccnsendum sit. Passim quidem,de Monachorum sanctitate ac Iaudiabus; sed eximie Lib. De Morib.EcesecC t L Cap. XXXI. Ibi Monachos vocat , perfectos Chrisianos, ibi eorum instituta,
ac vitam, laudibus in caelum attollit. A qui tunc nulla erat Tyrannorum in Christianos crudelitas. Plures tunc quam hin die Orthodoxae in Orbe Ecclesiae. Christianorum Oriens, Christianorum occi dens erat. Nec dixeris, veteres sertasse tunc Monachos , qui in soIitudine cons nuissent, necessitatem quae sub tyrannis fuerat, tandem mutauisse in naturam ; &in eiusmodi vita sponte mansisse quam coacti essent ordiri. Non enim tantum Monachos suo aruo restare,sed augeri per scribit Augustinus, signanterque eorum multitudinem per totum Orbem in dies magis, magisq di, dissundi,
Audis, Sectarie λ D undebantur A gustini seculo monasteria, & diffundi la
376쪽
PARAE NE SIS . LIB. I I. 3 7 tabatur Augustinus nam hoc refert gratulabundus Ecclesiae numeroq; hominum ita increscere, ut in aliquibus tria intonachorum millia essent, in alijs etiam plura: Et diserte per totum Orbem diffundi. Non enim in solitudine tantum, sed in ipsis Prouinciarum visceribus,in media celebritate hominum , monasteria tunc extructa. Mediolanum in Italia, in Gablia Treverim , Imperatorum Aula tunc haud raro nobilitatas urbes, sub ipsa moenia, monasteria habuisse idem ostendit. Lib.VIII.ConfessCap.M. Iamq; eo tempore , Monachos vocitatos esse fratres. Nam de Mediolanensi monasterio : Et erat, inquit, Monaserium . Mediolani, plenum bonis fratribus, extra urbis minnia , sub Ambrosio nutritore. Quid putas, Sectarie An illi Monachi, ut lat
rent, ac persecutionem fugerent, conue
niebant publice, in pacatis, in clarissimis urbibus,in mortesium summa fiequentia An desertum Mediolani erat λ An Magistratuum oculos fugiebant, qui sub ipsa moenia, domo ad hoc extructa, publice multi simul, publice ab Episcopo simenta expectabant Θ Si mos ille monasteri
377쪽
3 8 Io. BARC LAIrrum pius ac sanctus; vos impij vos pro fani, qui bellum huic disciplinae indicitis.
Sin hoc malum, aut certe superfluum , quam erat negligentia Christianorum grandis; parum dico; quantum crimen
Ecclesiis, quae id patiebatur,imo Quebat, imo laudabat ξ Et est tamen illa Ecclesia, quam Caluinus carpere erubescit,nempe quam intra quatuor prima secula matrem suam Christiani crediderunt. Neque parum, si sani vos estis, Augustinus ins nijt, qui hos homines, atque vitam, impense laudauit: Adeo ut de duobus Auliacis ad monasticam disciplinam subito se uore tendentibus dicat. Lib.VIII.Conses Cap.VI. Et ambo iam tui, Christe, aedi cabant turrim sumptu idoneo relinquendi omnia sua , O sequendi D. Vides, ex Augustini sententia, illos qui nec perses cutione urgente , nec turbatis Ecclesiae temporibus,sese bonis exuerint, monast riumq; petierint, in illis numerari, qui cum Petro dicere possunt, Ecce nos reli quimus omnia, O sequuti sumus te. Mat
Neque ea aetate Monachi tantum; sed: etiam Moniales. Narrat hoc Augustinus
378쪽
PARAE NE SIS . LIB. I I. 34'illo Cap.XXXI. De Morib. Eccl. Cathol. qui vita Monachorum suse descripta, sic addit. Haec es etiam vita Jminarum, Deo solicite, caseq;seruientium, quae habitaculis segregatae , ac remotae a viris quam longissime decet, pia tanIum illis
charitate iunguntur, er imitatione virtu- , tis: ad quas iuuenum nullus acce us est,
neque iborum quamvis grauissimorum ,σ probatissimorum fenum , nisi que ad vestibulum, necessaria praebendi, quibus indigent, gratia .ctc. Subiungit haec deinde in Monachorum, & Monialium laudem . Hos mores,hanc vitam, hunc ordianem , hoc insitutum, A laudare velim,neque digne valeo, O vereor ne iussicare videar per seipsum tantummodo expo rum placere non posse, A super narrationis Amplicitatem,cothurnum etiam laudatoris
Superuacui plures in re liquida testes. Nihil enim stequentius in Ambrosio , Hieronymo, Basilio, Chrysostomo,ac reliquis Patrum libris, quam Monachorum meminis se,& eos celebrare. Et Monachi
quidem ut nunc, ita etiam illo amo, a cinteris Christianis longe victu diuersit, adeo
379쪽
31o Io. BARC LAI Iut plerique, &in Palastina maxime, ut
refert ibidem Augustino) a earnibus aevino abstinerent; plures se in unius disciplinam traderent; paupertati studerent. Prolixe hoc plurimi Patres, Ac ne ab A gustino abeas, is sese haec omnia, capite illo XXXI. de Mor. Eccl.Cath. Neque minus Hieronymus, tum passim, tum , egregie in vita Hilarionis, ubi in monasticae vitae laudem effunditur. Ac ut diuersus a secularibus victus, ita& vestis. Nam & eueullam, quam hodie in Monachis tanta intemperie rident hae retici, suo iam seculo in Monachis agnouit Hieronymus; qui signate in eXtrema Hilarionis vita de ipsius eueulla memianit . Atqui vixit Hilarion plus mille trecentis ante nos annis. Verba sunt. H Acbius, corpus Hilarionis, Cypro Mawmam deferens, totis Monachorum o opinpidorum turbis prosequentibus, in antiquo Monaseris condidit, ilias Iuniea, cuculinia, ct ρ lliolo, edi toto corpore quassais cuiueret, integro, tantisq; 'agrante od ribus , ut delibutum unguentis crede
Dicant ergo Sectarij, quo aevo non
380쪽
PARAE NE SIS . LIB. I I. 3FI. amplius licuerit, aut decuerit, Monachos esse. Vivebant,nec modo ferebantur,sed in pretio erant,pura adhuc,ut vocatis Ecclesia, sub Basilio, Hieronymo, Augustiano. Ab ea aetate scitis nullum aruum v cauisse a Monachis. Cur nunc eiusmodi disciplina Ecclesiam vultis ot bari,quae tot seculis floruit, tantos authores,tot laud tores habet Θ praesertim clim quae in illis potissimum carpitis, nempe a cibis alis quot abstinentiam, sanctumque caelibatum , ea imprimis ab antiqua commemdentur Ecclesia. Ab Augustino supra r tulimus , Palaestinae Monachos tam vino, quam carnibus abstinuis . . Addit ante
vesperam nihil solitos degustare. Hil rionem Hieronymus narrat selis fiugibus fuisse contentum, & in miram abstine tiam Monachos instituisse. De Antonio eumq; sequutis non inferiora in Antonii vita Athanasius refert. Nec reponant Sectarij, hoc sibi in monasterijs displic re, quod astringantur Monachi votis; &qui inde recedunt censeantur Apostatae. Id enim & illo puro Augustini aeuo sitianuit . Ita ille in Psalm. LXXV. Nemo ρ Musis monaserio frater dieat, reeedo dae