Ioannis Barclaii Paraenesis ad sectarios. Libri 2

발행: 1617년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

tum; atqui prster nos,Lutherani & An .baptistae te haereticum esse non dubitant. Deinde, in recta sis fide; at in rectis moribus, &charitate forte non eris; sine qua, ut ex Apostolo ante retulimus, ad salutem fides non suificit. Sed esto. Devia sis ccrtus; quod utique non es: quae impudentia, ut certum te dicas, te in ea perseueraturum usque ad mortem e Scripturae praedicant, testantur, incIamant, multos qui in salutis viam receptis sunt, ab ea aberrare'. Quis de caelo AngeIus nunclauit, te non fore in erronibus istis ,

qui multi , qui Deo inuis1ὸ Primo Reg.

Cap.XIII. dicitur . Filius Unius anni eras ulcum regnare coepisset. Atqui vir erat,& ut ibidem dicitur. Cap. X. altior uni-Gerso populo ab humero, O sursum . , sed filius unius anni dicitur, quia innocens, non secus ac unius anni puer. At ille qui tot annis Deo placuerat, cuius ad ii Iam aetatem directa erant viae adeu odiendas iusti aiiones Dei. foede pbstea aberrauit, Deo inuisus, sceleribus turpis. Dicitur de Ioa . IV. Regmal Cap. m. Fecitq; Ioas rectum coram Domino, cunctis diebus quibus Geuit eam Ioiada . . Sa

cerdos .

342쪽

PARAE N EsΙs. LIB. II. 3I3eerdos. Sed post Ioiadae mortem, delinisus obsequi=s Principum , pessime egit. ΙΙ.Paralip.XXIV.) occiditq; Zachariam prophetantem. Apercissime autem Ap stolus, ad Galat. V. currebatis bene, quis υos impia uit veritati non obedire ρ Non igitur regula constans, ut qui recte inc perit, & desinat recte.

Quis denique dubitare iam audeat , post liquidam,post aperta Christi sente

tiaὸ Ita enim Matth .X. Eritis odio omni bus propter nomen meum: qui autem pedi

seuerauerit usque in Anem,bie fatuus erit. Et Matti1.XXIV refigescet charitas mulsorum , qui autem perffeuerauerit usque ita finem, bic saluus erit. Quam hoc frustra; nec grauius dicam,Christus,s1 omnes qui recte caeperunt perseuerarent Si non om neS perleverant, ergo aliqui deficiunt: si aliqui deficiunt , quo oraculo praenosti , Segarie, te nunquam desecturum ZAbyssus abyssiim inuocat, quo tueamini foedum errorem peius errastis. Ne

gatis ergo illos qui a Deo, & semita fa-lutis deficiunt , veram fidem ullo tempo-

re habuistis. Num quid autem in Scri-

343쪽

ram Domino omnibus diebus quibus δε- euis eum Ioiada Sacerdos,& caruit tamen

fide ὸ Galatinquos ἀ Lino eursu deflexis se Apostolus scribit, potuerantne bene currere, & fidem non habere ὸ Sed nihil insignius Christi verbis, Restigescet e

rit- multorum , quι perseueraue

νis in finem hic saluus erit. Peto num illi, quos acharitate abituros, nec pers ueraturos Dominus hic praedicit, canopoliti essent, si perseuera ent, nec ἀ eharitate abluissent. Certe non dubium, . Alioqui non in eo constitueretur lapsus eorum, quod non perseuerauerint ;Sed potius quod non inceperint, neque V quam rectum iter institerint. Ergo Gdem veram habebant. nam absque hac impossibile es placere Deo, impossibila scaeso frui: & si ea caruissent,i nulla perseuerantia sedem illis in casso dedisset. Res etiam Sole illustrior. 8Quamuis igitur concederemus, Sectarie, te in vera fide esse, non inde seque- retur non posse te perire . Praeterea, si

multi qui credebant Deo se charos, qui credebant veram fidem habere, siqua do desecerunt; & quia desecerunt,eX V stra

344쪽

PARAE N EsIS. LIB. I I. 3II stra sententia, probatum est eos nunqua fidem veram habuisse. quis in Scripturis

locus te certum constituit , nunquam te

in ea prolapsurum, in quae illi prolapsi

sunt; ut ex eo tuo lapsu iudicari mox pos. sit, frustra te credidisse te stare in fide MItaque si daremus, fidem solam suificere, & fidem amitti non posse ; non ex a te inde colligeres de tua salute te certum; quandoquidem certus esse non potes, te fidem habere; cum multi qui reuera e ciderunt a Christo, non minoribus quam tu modo argumentis credere potuerint in ea se stare.

Velim praeterea dicas, An sufficiat ad salutem , implicita illa fides peceata tibi remissa, ct imputatam Chrisi iusistam a

Anexplicita requiratur: Vt nempe post peccatum elicias eiusmodi fidei actum. Si implicita satis est; ergo ubi in peccatum incideris , absque ullo poenitentia actu, absque ullo dolore de peccato, d natur tibi crimen; quia scilicet fidem i Iam implicite, & habitualiter habes; non imputari tibi peccata: Et hoc credere ,

quid est aliud quam turpissima inuolui blasphemia quam Dei iustitiam habere

345쪽

3is Io. BARCLArrludibrio Θ Sin requiri hanc explicite fisdem existimas ; unde tibi constiterit, post peccatum aliquod, priusquam hac fide iustificatus sis, non aliquando moriturum, veὲ violenta, vel subita morte Quod si sic mori potes, quam iniqua &vana superbia in electis pro certo te numeras ; qui reprobus es potes, & cum peccato, absque iustitiae imputatione d cedere ξSed nihil apud vos sunt tam liquida a Scripturis, ac rationibus argumentara a Vultis errare. Caecitas est,quae vobis ad Christiani Orbis stuporem incubuit, quae solicitudinem de salute, poenitentia, gemhennae timorem, ut inuisa vocabula ad nos scilicet Papisias amandat. Credetne posteritas ausum ex Sectarijs unum ita loqui Serenissimo Britanniarum Regir Nescio utrum Virgo Maria ad salutem peruenerit, at me peruenturum certissime scio ξ ' Porrh scrutemur quo h monstra per ueniant. Nullus his modus. Aiunt nem pe Sectatij, fidem Blam sussicere, de fide. esse se certos, ergo & de salute. Pcrgunt:& omnia hominum opera esse p2ccata

346쪽

PARAENESI s. LIB. I I. 3IT pronunciant. sed peccata omnia Electorum quales ipsi se dicunt venialia esse. Ad quam licentiam h c spectent, ipsa res

prodit. Lutherus, in Assert. Artic.XXXII. scribit , opus bonum optime factum, veniale peccatum se Mecundum misericor iam Dei; sed mortale peccatum secundum iudicium Dei. In illud hodie Secta- xij consentiunt, omne hominis opus esse peccatum. At haec crudelis opinio, quae innato hominibus sensu satis arguitur,in Scripturas etiam pugnat. Vt enim misericors Deus sit,& veniam peccatis indulgeat ; ita nunquam peccatis delectatur. Atqui se multis hominum operibus dei elatum asseruit. Ergo illa opera peccata non erant. Genes. VIII. ubi de sacrificio Noes, odoratusq; es Dominus odorem suauitatis . at quae in peccato suavitas λcerte enim Noes opus, non victimarum nidorem odoratus est Deus. Item Genes

XXII. ad Abraham: βuia fecisi banerem , O non pepercisissio suo unigeniato propter me, benedicam tibi. Dixerisne, Sectarie, hoc opus suisse peccatum,quod tantopere placuit Deo Θ Nihil freque rius in Scripturis, quam, fecit rectum com

347쪽

ram Domino; fecit rectum in oculis Domini ; sudiose egisi quod rectum erat, O

placebat in oculis meis ; placuit sermo coram Domino. An rectum coram Domino est peccatum an in oculis Domini placet Sed & caesum peccati praemium erit, , si omnia opera sunt peccata. Non enim in fidei tantum, sed operum quoque ν. mercedem, Christus cassum electis adiudicabit. Diserte hoc ait Matth.XXV. Et Psalmista, reddes unicuique iuxta opera eius. & Ioan. in Apocalyp. Beati mortui qui in Domino moriuntur,cte. opera enim illorum sequuntur illos. Sed & Euangelium praedicare, & martyrium patienter tolerare, peccatum dicendum est, si omnia opera sunt peccata; imo ex Iustitia Dei si Sectarijs est credendum haec Operra sunt peccata mortalia, & per hoc non caelo, sed inferis digna. Vanum sit in a surdissimas nugas plura dixisse. At omnia opera, peccata utique sint, an non sint, inquies ; Electorum nil interest quales Sectarij esse credunt.

quandoquidem, omnia eorum peccata sunt venialia, omnia reproborum modi

talia . Imo interest multum, ad gloriam Dei

348쪽

PARAE NE SIS . LIB. II. 3 I9 Dei, & stimulos bene vivendi. Nam si quaedam sint opera, quae peccati serdibus non sint insecta, maiori studio, atque curae res erit bonae mentis mortalibus, ut

ad recta se applicent, & peccata declinent , quam si adeo omnia opera sunt peccata, ut quicquid egerint peccent. Sed est praeterea perniciosissimi erroris

sententia, omnia electorum peccata venialia , omnia reproborum mortalia esse .

Et commentum facili distinctione dilu ris . Si venialia appellas quae morte quidem digna, tamen veniam conseque tur ; certum quidem omnia Electorum peccata, etiamq grauissima, in hanc se tem , nomenq; Ventura: Sed e contrario falsum omnia reproborum esse mortalia et Neque enim damnabuntur ob Verbum

ociosum, vel negligentiam leuem, vel MIiam culpam ex illis, quas veniales vocat Ecclesia. Sed non ille est Sectario uin sensus. Volunt igitur non esse in peccatis discrimen eiusmodi, ex natura ipsi rum peccatorum;vt mortalia aliqua & inseris digna; alia venialia, & temporali poena luenda sint. Sed ex genere suo, peccata omnia esse mortalia ; ubi autem

349쪽

31o Io. BARC LAIrindulgere vult Deus, venialia omnia esse . ideoq; quicquid agant Electi non plus quam venialiter peccare; quicquid praesth agant in mortali culpa esse. Quid

hoc autem nisi caelum inseris permiscere, nisi audaciam peccandi facere omnis sortis Sectarijs ὸ Cum nimirum intelligant aliqua esse peccata a quibuS non abest linmana fragilitas,rursusq; doceam tur se Electos, ideoq; sua peccata unius. generis esse venialia nempe) imo quicquid egerint venialiter se peccare , &mortaliter peccare non posse cur magnopere illis curae sit , quomodo , aut quid peccent . Ecclesia vero Catholica in pee eatis ita distinguit, ut quae contra diuinam legem sunt, ea dicantur mortalia , ea sint inse-vorum ignibus digna. Quae autem leui ra, & magis praeter Dei Voluntatem , quam contra illam secta, venialia appellantur . peccata haud dubie , quoniam a

norma deflectunt,& plecti merentur ; sed Venialia, quia non perpetua ira Domini digna, sed veniam post aliquod supplicium acceptura . Vnde haec nobis distin Oio si quaeris; A ratione, a Scripturis, a

350쪽

PARAENESI s. LIB. II. 30 Patribus, ab authoritate Ecclesiae Nam quis sani iudicij putet verbum ociosum ab homine pio prolatum, ab homine

Deum amante, aeternis ignibus, aeterna

Dei ira,plectendum ξ Caelestis misericordiae sit ignarus, qui adeo trucem Deum

effinxerit. Peccatum tamen est,& Chrissio iudice, ratio de eo reddenda es. In odio praeterea, in ambitu, caeterisq; sc leribus , cum stimulos admouet caro, mundus, aut daemon,quidni possimus non consentire quidem omnino,sed neglige tius tamen illos,frigidiusve repellere

Atqui negligentiam illam ac frigus, si

nullo modo peccatum esse dixeris, erressin capitale hoc putes : & eadem aeternitate poenae dignum,quo fuisset absolutus in hare quae suggerebantur mala conse sus,inepte quoque erres . Hoc ipsa ratio. ne, hoc natura dictante accipimus. Eiusmodi porro sunt ea peccata,quae venialia appellamus, verbere digna non morte lacastigatione Domini, non inimici ths, vi

dicanda- .

Et is omnino Scripturarum est senses, quae nune omnibus hominibus inesse peccata afferunt, nunc aliquos iustos V X cant.

SEARCH

MENU NAVIGATION