장음표시 사용
131쪽
132- BRANDO LINI ORATIO hic mortuus celebratur ; hic deploratur exstinctus. N Ie vero naturali, ut plerique homines, morte decessit, ed violenta ereptus est; neque etiam quacumque, sed turpissima. abjectissima, indignissima Crucis morte multatus est. At meritas fortasse suorum scelerum poenas dedit: immo vero, pro Κostris flagitiis. pro nostris criminubus , pro nostra turpitudine, cum ipse innocentissimus tesset, neque quidquam aut admisisset umquam aut admittere potuisset, ultro se cruciandum occidendumque e hibuit. Quae quidem cum 1 nobis audiuntur, cum legun- . tur , cum celebranda proponuntur, quo tandem animo esse debemus, Beatissime Pater quo pacto dolorem disi mulare, quomodo lacrymas continere possumus t quo vero ingenii flumine qua copia dicendi, quanta vi et quentiae, ad explicandum divinae Crucis mysterium, opus esse censemus s Non enim nunc aut Gavianam crucem, ut Tullius . aut Caesaris necem, ut Maro ; aut Principis alicujus mortem , ut veteres saepe secere, deploramus aut describimus: sed eam Crucem, in qua Christus, Rex regum , Princeps priocipum, verus Deus, Deique filius, ab iis ipsis, quos creaverat, quos legibus erudierat, quos innumeris beneficiis afiscerat, quorum denique caussa factus homo, ad homines venerat, contra jus fasque omne crucifixus est. Quam quidem mortem, & caelum 8c sol & sidera & elementa & creata universa luxerunt. Hanc vero cum nulla vis eloquentiae attingere, nullum ingenii acumen penetrare, nullius mentis amplitudo comprehendhre aut complecti queat; & tamen ipsa diei celebritas , demandatique nobis ossicii necessitas, nos cogat inon tacere: ab autore omnis ingenii, omnis eloquentiae,
initio dicendi, opem suppliciter implorabimus, ut, quod de ipso ad ejus gloriam dicere statuimus, de ipsius potissimum , quantum ipse expedire.novit, in nos munere ac liberalitate proveniat; &, qui suam ex infantium & I eientium ore laudem perficit, nobis. in suo nomine compregatis, de se aliquid non indignum dicere cupientibus, adesse dignetur. Quoniam autem & altissimum Crucis mysterium, &Christum in Cruce pendentem hodie celebramus, ipsam potissimum hoc carmine Crucem v
132쪽
DA PASSIONE DOMINI. 133 Supplicium strvorum olim, nunc gloria regum, Mors olim miseris, nunc data vita reis,
Crux, solium, curru ue Dei, spes unica mund3, Sis via, sis nostra porta salutis; Ave. Cum universa Salvatoris nostri vita, tum eius in prial mis Passio , Beatissime Pater , nobis non modo exactissit me cognoscenda, verumetiam, quoad fieri potest, per astissime imitanda est: ut, quemadmodum Christus non solum praeceptis nos saluberrimis erudivit, sed sanctissimis quoque exemplis instituit; ita ios, &, quae docuit, fideliter retineamus, dc, quae gessit, diligenter imitemur. Propterea enim docuit, uisciremus . propterea gessit. ut ageremus. Quae duo nobis per Mosen mystice signifi- cat, dicens : Inspice, is fac secundum exemplar, quod tibi in
monte monstratum eu. Quamquam autem universa ejus,
ut dixi , vita, quippe , 'uae omni virtutum ac persectionum genere consummatissima fuerit) nobis perdiscenda atque imitanda est; ejus tamen in primis Passio, quae cu- mulum quendain virtutum persectionumque omnium, utpote postrema ejus vitae pars , complexa est , nobiscum in reliqua vita, tum hoc potissimum tempore, stamemoriam revocanda, & ad imitationem proponenda est . dicente Petro Apostolo .: Christus passu estpro nobis , nobis relinquens exemptim,ut sequamur vestigia e m. Nam, si paupertatis exemplum quaerimus, nudatum hodie Sal- vatorem, & omni terrae habitatione destitutum, in Cru- .ce sublimem , ipsum etiam caput ubi reclinet non habentem , conspicimus. si pudicitiae testimonium poscimus,
eum, Matrem virginem, virgini discipulo, commenda
tem, audimus. si obedientiae sormulam desideramus. eum non modo Deo Patri, sed pessimis quoque ac vilissimis hominibus, usque ad mortem obsequentissimum intuemur. si liberalitatem in eo beneficentiamque xequirimus, eum non lacrimas modo, sed sanguinem quoquo ipsum , salutis nostrae gratia , passim effundentem. immo
etiam corpus atque animam, rerum omnium carissimam, saluti nostrae donantem , cernimus. si clementiam in eo
di animi magnitudinem postulamus , eum pro inimicis orantem , latronique ignoscentem, videmus. Quaecumque denique virtus, quaecumque animi persectio , aut
133쪽
reperiri in homine aut desiderari potest, ejus in Christi
Passione clarissimum nobis exemplum ostenditur. Quae quidem omnia si ego oratione prosequi vellem , nullus esset dicendi finis omnino. Sed , quoniam ego, apud sapientissimum Pontificem, Senatumque doctillimur ve
ha facio, quem docere ex hoc loco nec possum nec debeo; ut demandatum mihi munus quoquo modo expleam, ex finfinita illa virtutum multitudine, quas hodie nobis in Passion: Salvatos discelidas imitandatque proposuit,qua tuor tantum, quae & ad cognoscendum dignissimae, & ad imita dupa aptissimae, mini visae sunt, commemorabo: summam ejus Iustitiam, Caritatem singularem, inaudi' tam Humilitatem. Patientiam incredibilem, yereque dia
vinam. . Neque etiam has ipsas universas explicabo : non enim omnia, aut ego dicere, miti Beglissime Pater audire, umquam polies: svd ex singulis paucissitna tantum, M. quae optima & commodissima videbuntur, perstri . Eam. Tu, tua sapientia, ex his, quae dicam, cetera facile deprehendes.
Ac de Iustitia quidem dicere cogitanti, illud praefari .
libet, me de Christi virtutibus , non quidem absolutismme, ut par esset, quasi de divinis, nam id quidem nemi ni mortalium arbitror posse contingere sed quasi de humanis, leviter atque humano more locuturum. Atque in hac quidem virtute cum multa praeclara atque admirabialia sint, quae in divinam laudem reserri queant; illud inprimis dc maximum & maxima' admiratione dignum occurrit, quod Deus hominem, a se creatum, in sua po- itestate constitutum , sibi a suo nequissimo servo versutiis idolisque subtractum violenterque detentum, cum ex ejus: madibus eripere jure suo & deberet & posset, redimere, egimen ingenti pretio maluit. Quid enim, ut verum sareamur , Iuris in conditum paullo ante homipem Diab
ius habebat i immo, cum ipse , & ab eodem Deo pauli' ante conditus , & ejusdem Domini, vellet nollet , serum esset, quid in illum habere juris poterat i At peccaverat, inquit, homo , & seipsum Diabolicae ditioni subdiderat. Prunum ego hoc 1 te resutro, Diabole, stecum enim mihi modo res est:) quis tibi hoc juris in hominem de- erat, ut eum dolis praeriperes, circumveaires, falleres e An
134쪽
An alienum eum servum esse nesciebast Quae tibi in alienum servum potestas i An te quoque servum, & ejusdem Domini servum esse, non memineras t Debebat ce te te id satis abundeque docere casus tuus. Quod si es ejusdem Domiui servus, eique etiam tuo scelere invisus atque odiosus eras , quae tibi in alieno regno potestas equod tibi in alienum servum, immo in tuae servitutis socium, adhuc innocentem, suoque Domino parete cupientem , jus erat i Sed permittamus tibi, ut eum invidia de malignitate tentares, neque, unde tu cecidisses, ibi co sistere hominem patereris; fateamur, peccasse hominem, de supplicium meruisse : quis, obsecro, eum tibi puniendum cruciandumque tradiderat i quis te ejus delicti vindicem & carnificem fecerat i Nonne igitur Deus se vum suum , in suo regno , di suo servo, per invidiam cir cumventum , diuque detentum, jure optimo ex ejus manibus eripere poterat, immo vero etiam debebat Quod quidem si fecisset, quis posset aut, de eo, jure conqueri aut eum injustum appellare t Noluit tamen jus suum in suos. ut poterat, exercere justissimus Deus . sed ossicii plurimum apud se remanere placuit: &, quem sibi suo jure vindicare poterat, eum redimere pretio persoluto
Quam vero mirabiliter, quam decenter, quam cum Iate redemit 8 Ita ut, neque hominum, ne ire angelorum quisquam , non dico.explicare aut scire , sed ne cogitaro quidem, tantam divini consilii altitudinem umquain potuerit. Debebat homo pro seipso satisfacere, sea non poterar; poterat Deus, sed non debebat. Hic attende sui mum consilium , inscrutabile sacramentum, incompre- .hensibilem divinae providentiae rationem, Conjunxit . utramque naturam Deus ineffabili illo ac divino nexu iatque Ita conjunxit, ut, quod est omnium mirabilium maxime mirabile una in ambabus persona consisteret; di, quod impossibile videbatur, unus atque idem pro universo humano genere satisfacere & deberet & posset.
Quid , quod eisdem rationibus , quibus delictum admisia sum fuerat, ne qua justitiae pars deesset, satisfecit ' Primus enim parens inobedientia atque elatione deliquerat , Christus obedientia atquci humilitate expiavit :
135쪽
136 BRANDO L I NI io RATIO ibi mulier perditioni initium, hic mulier initium redem. tioni dedit: illa peccato divinas exsecrationes , haec imnocentia divinas pollicitationes, sive sui vulgo dicere se lemus) benedictiones , meruit: illa serpentis voce dec pia est, haec Angeli voce concepit: illa denique virum nocentem fecit, haec filium peperit innocentem. Adam porro medendo peccavit; Christus jejunando peccata delevit: illo per letiferum interdictae arboris lignum a serpente superatus est ι hic , per salutare sibi oblatae Crucis lignum, serpentem, acerrimum humani generis hostem , superavit. Quid plura ille sibi & posteris , sua
morte , mortem attulit; hic & mortuos & morituros omnes , unica sua morte , liberavit; atque ita liberavit,
ut aeternam omnibus vitam beatitudineinque conferret.
Quid, obsecro, in hac redemtione justius, ab ipta etiam Diabolo , aut peti aut desiderari posset ' Quid , si ipse
pro tribunali sederet, aliud vel ab homine vel a Deo ipis postulare auderet ' Verum haec nobis, Beatissime Pater, prosecit: nobis, inquam, haec est collata justitia: nos cuinnaee ageret, Salvator adspiciebat; nos erudiebat; nos ad suam imitandam justitiam provocabat. Cum enim ipse talem se , in redimendo humano genere etiam adversus hostem ac servum suum Diabolum, exhiberet; qualis tu, ceterique Pastores , in hoc grege servando atque alendo , esse debeatis, praescribebat. Sed de Iustitia satis est dictuma Venio nunc ad Caritatem , qua ipse non modo mori Ies, ut in virtutibus aliis, sed , quod incredibile dictu est, di ipsam Caritatem superavit. Quaipvis enim eam hominibus, ipso suo adventu, ita ostendisset, ut nulla major ei veniendi causa videretur exstitisse . quamvis eam in universo vitae cursu ita omnibus declarasset, ut nemo ejus. expers atque immunis esset: eam tamen, hodierno die , tantis tamque illustribus argumentis patefecit, ut, quae antea secerat, omnia nulla suisse posses existimare. Quale enim, obsecro, aut quantae Caritatis fuit . quod . ins prema illa mystica coena , corpus & sanguinem suum, novo quodam & ineffabili instituto, discipulis omnibus impertivit, atque ita impertivit, ut ad posteros quoque
ornaes, incressibilis illa suae divinitatis diffusio & communicatio
136쪽
municatio propagareturi Magnum quidem fuerat in gnaeque bonitatis de Caritatis argumentum, hominem tibi similem creare , creato universa subjicere . majus,
captum venumdatumque redimere; maximum, ejus gratia mortem subire. se vero singulis totum quotidie tractandum, vescendum, immolandumque tradere, quo tandem Caritatis gradu statuam Z quantae magnitudinis esse dicam i Desunt, Beatissime Pater , tantae rei explicandae
accommodata vocabula: desunt ad ea excogitanda humani vires ingenii : vincitur sermo , rei magnitudine': quidquid de ea vel dici lingua vel mente comprehendi
potest, multo re ipsa minus atque inserius est. Quamquam autem , in hac virtute, multa praeclara atque admirabilia sunt, quae ego, tum quia tibi nota esse arbitror, tum quia ad cetera propero, ne te diutius detineam, comsulto relinquo; illud tamen silentio praeterire non pos. sum , quod Salvator proditorem. suum , quem dc antea noverat & aliis indicaverat, ut a scelere revocaret, eodem , quo ceteros, suae divinitatis munere impertivit. moxque ad se cum militibus, ut osculo proderet, venieititem. non modo non est aversatus , sed blandis quoquo
vocibus appellavit, & benigna fronte suscepit. O novam inauditamque Caritatem l o ingentem humanae salutis ardorem l quis hoc factum umquam , post hominum n emoriam, aut audivit aut legit i quis fieri ab homine posse existimavit ' Proditurum sciebat; & convivam esse patiebatur: invisum se illi noverat: & ei se ultro ingerebat : videbat prodentem : dc amicum appellabat. Tu vero, iniquissime ac perfidissime Iuda, tales multis, tam claris ejus in te amoris signis argumentisque perspectis. quo
tandem animo rem tantam aggredi, tantum scelus concupere , tam impium facinus audere, tam dirum nefas per- petrare potuisti Num tui officii, cum haec faceres . memor eras ' Num tute vitae salutique prospiciebas t Num. ejus in te benevolentiae meritorumque memineras ' Sed, ut tunc illo collegio, ita nunc hoc Pontifice , hoc Senatu, indignus es. Redeo igitur ad Salvatorem. cujus quidem dum singulas ab eo res hodierno die gestas contemplor , nihil invenio, in quo non ejus car1tas singularis
137쪽
18 BRANDO LINI OnATIO tus, iterum quaeritur, dc iterum quaerentes se docet ;pr stratos erigit; incitat trepidantes; capientes hortaturi curat vulneratos: discipulos di sui de sensioue prohibet. Ductus vero ad Pontifidem , de Iabentem Petrum confirmat , & verberantem ministrum coarguit; de , quis ipse sit, intrepide confitetur. Quae quidem omnia, ab uno e deinque Caritatis fonte procurrunt, ab incredibili nostri liberandi ard re proficiscuntur. Sed singula prosequi
oratione non possum: extrema tamen illa, quae in Cruce positus gessit, tacere non valeo. Pendebat in Cruce, in nibus pedibusque confixis, omnium naturarum conditor , omnium seculorum princeps, omnium mortalium salus: utrimque latronibus stipatus erat. hinc eum Scribae & Pharitat, maledictis δc convitiis, insectabantur; hinc vulgus ei dira imprecabatur . inde milites ei certatim illudebant. Inter haec ludibria, inter hos cruciatus, quae vox ejus audiebatur i Sitis. Quae . inquam, vox ejus audiebaturi Pater, ignosce illis; quia nesciunt, quid faciant. Quid sibi, obsecro, istae voces volunt i quid hi clamores,
Beatissime Pater, significant Z In Cruce pendet: & de siti
Cogitat: vix animam tenot; 3c potum affectat: de morte certissimus est . dc vitam sustentare desiderat. Prosecto non hoc sitit, non hoc assectat, non hoc desiderat. Quid istitur sitis, fons inexhauste , qui . te universam omnium sitim tua illa perenni de in vitam aeternam scaturiente lympha, in perpetuum exstincturum , es pollicitus t N inam profecto salutem sitis: nostram redemtionem affectas : nostram reconciliationem incredibili ardore desideras. Altera vero.vox illa , quae veniam hostibus implorat, quantae, obsecro, caritatis est i Magnum est re fecto, 1nimicum non odisse : multo majus , amare: quid,
beneficiis prosequi Hoc qui faciat, non ego hunc sum inis viris comparo , sed simillimuin Deo jud1co. Postremo vero, dulcissima illa Matris ει discipuli commendatio , quam vehementem , 'uam castum in utrumquo amorem indicati exhalabat animam , & Matris ac discipuli curam non remittebat: seipsum non curabat , dc de luis sollicitus erat. O inauditam pietatem l 5 caritatem
incredibilem , vereque divinam i o rem omnibus filiis, omnibus amicis imitandam l Nullum officii genus Salvator
138쪽
DE MASSIONE DOMINI. 13'vator noster in quemquam praetermisit: nullum in omnes I sectae caritatis indicium non exhibuit; adeo, ut alteri atronibus , veniam postulanti , in extremo spiritu positus, beatitudinem largiretur. Quid hoc majus, quid admir bilius cogitari potest, ut eum, qui vitam in sceleriabus consumsisset ' ibique ad ejus ignominiam esset coli
Catus , orantem exaudiret, se commendantem susciperet,
veniam postulantem, non modo venia sed gloria quoquere immortalitate dignum judicaret 8 Haec Salvatoris nostri caritas est, Beatissime Pater: haec ejus institutio, nobis , non modo plurimis & clarissimis ut vides exemplis , sed praeceptis quoque frequentissimis atque artista mis . commendata. Hanc nos, si Christi memores, si imitatores, si denique Christiani, esse volumus, dc internos fidelissime retinere re usque ad inimicos extendere ac propagare debemus. Sequitur Humilitas, virtutum omnium praestantissima, Christianis hominibus maxime propria, Veteribus paene
ignota. Eam enim Christus, non modo vivens ac in riens, & servavit & docuit , verumetiam nascens ex materno utero secum attulit. Ante omnia enim divinae nasturae sublimitatem, usque ad humanae faecis abjectionem depressisse, quantae, obsecro, humilitatis suill quis potest hoc verbis prosequi quis mente aut cogitatione concipere t Venturus porro ad homines homo, virginem qui dem, sed humilem, seni pauperi despositam, matrem deligit. Nascitur Rex omnium seculorum , non in regia aliqua vel civitate vel domo. sed in humili obscuroque oppidulo; in sordido atque immundo jumentorum si hulo. Excipitur, non ab ingenti servorum multitudine, in auro & purpura, sed a sola Matre, in sceno, vilique palliolo. Omitto infantiam ejus & pueritiam, in fuga, exsilio,& trepidatione transactam. Taceo adolescentiam, parentum inopiae imperioque subjectam. Non explico veliquam vitam , in summa pqupertate, sine servis, sine
domo, sine pecunia, nunc in navi, nunc in solitudine , tum inter piscatores, tum inter publicanos & infames homines, magna ex parte traductam. Praetereo de indi
stria labores, contumelias, jurgia, ludibria. & innum rabili*paen*vitae pericula; qu e mortalibus erudiendi perpesius
139쪽
x o BR AN DOLINI o R A T 1 operpessus est. Passionem enim nunc ejus, non vitam narro : neque volo te , Beatissime Pater, nostra diutius or tione detinere. Venio ad ea, quae nostrae institutionis propria sunt. Moriturus Dei filius pro mortalium omnium salute , non humillimum obscurissimumsue oppidulum, ut nascens, sed illustrissimam totius Iudaeae civitatem , in medio paene terrarum constitutam, toto orbe notissimam clarissiinamque, delegit; ut, quos ejus ortus latuerat, obitus saltem non lateret. Num suam morumque , cum id faceret, infamiam timuit i immo vero, appetiit. Num de eorum , quos docuerat, quos ad se converterat, fide. aut constantia dubitavit ' immo, ita demum confirmari arbitratus est. Quo vero pacto Hierosolymam morit rus intravit quasi ad triumphum. non ad mortem, accederet. Intuere, quaeso, Beatissime Pater, atque oculis su jice, triumphantis Salvatoris ingressum. Insidet, non es-
bis quadrigis , auro purpurave constratis , sed vilissimae
asinae. brevi discipulorum pallio velatae. Praecedunt eum, non Senatorius atque equester ordo, Imperatorem colis laudans, sed innocens puerorum turba, Hosanna clama lium. Subsequitur , non armatus exercitus , sed imbellis
mulierum discipulorumque multitudo. Hic est nostri Imperatori s ingressus ; haec pompa ctiumphantis. Quid Coena illa Paschalis ' quam parcat quam moderata tquam humilist Quid illa post Coenam pedum lotio equantam nunc etiam audientibus admirationem asserti
Surgit a Coena, Deus occultus, homo manifestus ; h militate & majestate pari; deponit pallium ; linteo praecingitur ν aquam posciti ad singulorum se discitulorum pedes submittit. lavat singulos diligenter; inter quos etiam di proditore non abstinet. O in uditam omnibus f culis Humilitatem l 6 virtutem mortalibus antea prose sus ignotam l 5 rem , admirandam omnibus, paucis imitabilem l Quis hoc Regum, quis Principum , immo,
quis mortalium omnium , ante Id tempus, aut facere aut cogitare uinquam potuit Exprimere animus verbis admirationem tantam non potest ; non potest tantam Humilitatem lingua mortalis explicare. Sed , dum in his Wmeo, quasi haec maxima sint, in oea non video. Quid enim lotos discipulorum pedes commemoro t ' Vide,
140쪽
DE PAs.s Io NA DΟΜΙIO. 1 aqvieso, Beatissime Pater, eum, se ad osculum usque proditoris inclinantem: vide eum , se hostibus capiendum, ligandum, irridendumque ultro permittentem: vis vid xe, quam ultro i prostratos ab eo unica voce tot armatos milites, atque ab eodem erectos confirmatosque conlideis ra. Vide, inquam , quam sulamisse Pontifici maximo Sacerdotibusque respondeat, quam humiliter cum Praetore colloquatur , quam serviliter Inter milites commoretur. Quae quidem omnia, ne te morer, consulto praeterem Illud, quod Humilitatis caput est, praeterire nullo modo possum; quam abjectum, quam ignominiosum, quam 'i- se , pro mortalibus , mortis genus elegerit. Crux olim fugitivis tantum & servis, aut furibus & latronibus, parabatur : at hanc potissiinum humani generis redemtor , omnis Humilitatis autor, ne quisquam eam in posterum horreret, assiamsit: atque ita assumsit, ut nullum in ea probrum, nullam ignominiam , nullum dedecoris aut i dibrii genus declinaret. Pendebat sublimis in altissima Cruce, Dei filius , caeli terraeque parens ac Dominus, . Omnium seculorum ac gentium Rex dc Princeps sempiaternus: pendebat, inquam, in celeberrimo terrarum ei porto , in clarissima Iudaeae civitate , in editissimo Calvariae vertice, ubi de damnatis supplicium sumi mos erat. Pendebat vero, inter duos latrones constitutus , spectante Matre , suisque omnibus , spectante ingenti Iudaeorum
ceterarumque gentium, quae eo convenerant multitudiane. Ne quid vero ad ignominiae cumulum numilitatisque deesset, maxime solemni totius anni die imminente, .
Cruci assigi voluit. Quid, obsecro, humilius, quid ignominiosius excogitari potest y Ut nos, & ab aeterna servia '' tute liberatet,& Deo subjectos ,nostrae salutis gratia, retaderet; servilem. atque abjectam mortem, libertatis autor subire non dubitav1t. O mira. 5 incredibilis Salvatoris mansuetudo i o divina ineffabilisque benignitas i Vt ex servis liberos ac beatos faceret: Deus, & servus & misere fici non dubitavit.Haec est illa Humilitas quam ipse notus in Evangelio tam saepe commendat; quam suo exemplo tantopere discendatri nobis linitandamque proponit. Haec est quae & Deum d caelo advexit in terram & hominem e terra in celum evectura est.Sed de Humilitate satis.
