Iani Nicii Erythræi Epistolæ ad Tyrrhenum Iani Nicii Erythraei Epistolarum ad Tyrrhenum tomus posterior

발행: 1649년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Ha I A N I N I C I I ERYTHRAEI nee quidquam sere est, quod palato meo sapiat; tum,quoame vehementer solicitum habet,alvus obedientiam exuit, atque ossicium suum Prassiare, nisi externi cujuspiam a xit1i ope adjuta, nequit. Coeperam, superioribus diebus, de medicorum sententia, interdiu h lectulo pedem soraseMrre, & in cubiculo deambulare , tum, spatiis aliquot sactis lectum repetere. quod cum mihi videretur non male succedere, animum, superiorem viribus, sumsi , atque ausus sum ad aedem D. Ηouuphrii, arduo dissiciliquo ascensu, famuli brachio innixus , accedere; sed brevi audaciae meae poenas dedi. ea enim ambulatio ita me ad languorem dedit, ut paene exanimis domum redierim, lectoque me commendarim; ubi totum diem fusus, ac mortui similis , jacui. Iam inane experior, quod antea didiceram , senectutem longis morbis obnoxiam esse. quamquam , meus hic quem exitum sit habiturus, plane non videam. Benedictus Deus & Pater Domini nostri Iesu Christi, cujus voluntati ut cuncta obtemperent, quotidie in oratione Dominica saepius eviagito. itaque , ut facta verbis respondeant, aequum est maxime, me illi ad nutum praesto esse , neque ulla in re ab eodem dissentire. Superiori hebdomade , nullas, neque a te neque , Nihuso,titeras, neque quaternionein aliquem Pinacothecae,a ce pi, verum moram hanc aequo animo serre possum , si epistola ad Abbatem Andream Fossam reperiatur. Vale,

Tyrrhene clarissime , ac Nicii tui, qui te plus oculis suis diligit, in tuis ad Deum sacrificiis ac precibus, memor

LXXIX.

ΡOstrema tua epistola, in qua assiduam mortis & r

rum humanarum vanitatis meditationem tantopere

laudas , indicio est , sermonein de morte , qui primus ex quatuor novissimis, conspectum tibi esse. sequentur deinceps alii. quibus accedet porro alius, qui doceat, quomodo mortis metus , ac divini judicii Gehennaeque terror. propulsarili nobis possit. Valetudinis meae res paulo meliore sunt loco. nam pituita decrescit, contumax alvus ad ossicium redit, majores corpori vires accedunt,

122쪽

EPIST. AD TYRRHENUM. I 233am ut in locis planis aequisque ambulare, non ita dissicili negotio , ut antea possim. solum appetitus cibi potuiaque adhuc est in mora. sed hic quoque regredietur, simul ac pituita , quae illum moratur, abscesserit, ac palatum de fauces occupare desierit. ac, si pergent omnia fieri meliora in dies, magna me spes tenet, fore, ut ante hyemem convalescam. verum haec mea spes , sicut aliae omnes, divinae voluntati arbitrioque, cui me meaque omnia jamdiu permisi , prorsus innititur. quamobrem , sive ille me. aegrotare sive recte valere, sive salvum esse sive exsti istum velit, id mihi placore summopere debeat, quoniam ita divinae ejus voluntati. cui nefas est repugnare , videatur. Aveo, ex literis Nihusii certior fieri, num epistola, qua Pinacotheca D. Andreae Fossae dicatur, sit inventa. non enim fit verisimile, a ceteris eam paginis , quae, ut scribis , salvae istuc omnes pervenerunt, distractam ac divulsam interiisse. Hugo Vbaldinus te plurima salute imis pertit. hodie mane Capranicam. virium colligendarum animique relaxandi gratia, secessit. Deus nobis tam probum, tam pium, tam elegantem virum, ad veteris sanctitatis exemplum, quam diutissime incolumem praester. Cura ut valeas. Romae,pridie Kal. Octob. cID IIc xLvI I.

HEri, viret Idus Octobris, habita sunt Cardinalium

comitia, quorum nomina cum negotiorum tuorum

gestor, vir certus ac diligens, ad te scripserit, superfluum

est ac non necessarium, me ea repetere. an autem ea cooptatio fuerit e re pub. hoc est, si eorum unusquis'. splendorein ordini. Ecclesiae ornamentum , populo Christiano utilitatem , sit allaturus. quae in eo maxime requirunturrui in illud Collegium cooptatur, nihil certi possum aDrmare, tum quia nemo illorum mihi cognitus est, quantum doctrina, quantum vitae sanstimonia , quantum in Remp. meritis valeat. sed necesse est omnia haec illis imesse, nihilque, neque 1 doctrina neque 1 probitate, nequeli rebus praeclare gestis, deesse, quandoquidem sapientissimi Pont. judicio, digni sunt habiti, qui ad illum ordinem ac nuinerum adscriberentur. tum etiam, quia id qua

123쪽

rere omisi,quia non tantum mihi Hi ab re mea otii, quem admodum inquit ille , aliena ut curem, eaque quae ad me nihil attinent. magis morbus me meus solicitat, qui, secundum jam inensein, miserum habet, neque adhuc profectionem adornat; ut in me sedem suam perpetuo constituisse videatur. Omnis cibi appetitus exulatum abiit, dc in ejus locum , summum eduliorum omnium odium fastidiumque successit. adeo ut ovis ac justulis animum, ne aufugiat. retinere compellar ; ut etiam haec , ex longa consuetudine usuque, jam mihi stomachuin moveant, ac vix sustineam aspicere. tum , ascensu paulo arduo ingredi non licet ; nam continuo ita arcte meare spiritus incipit, ut penitus intercluderetur opprimereturque, si longius insequi pergerem. neque,ob eam causam liberum est mihi, domus meae scalas ascendere. quamobrem, cum ex

conclavi superiori semel descendissem , dissicultate, ea rursus superandi, deterritus, coactus sum in cubiculo, viae proximo, sed amoeno ac salubri, consistere; ubi etiamnunc moror. sed has mihi aerumnas creat pituita, supra . quam dici potest , pertinax atque molesta , quae adeo pectori inhaeret, ut,quainvis totos dies noctesque tussire non desinam , aliquam ejus particulam vix vi possim extrud re. aceedunt molestimini flatus, intus incluti , qui renes

re latera , tanquam Zona, praecingunt, neque surgendii standique potestatem faciunt. hoc loco. meae res sunt. δε-

Ie, Tyrrhene praestantissime , & in id opus, di quo versaris, diligenter incumbe. sapiens es. neque mortalium cuiquam locum te admonendi relinquis, ut labores quos capis, aerumnas quas sustines, ad Dei immortalis & Eccissiae ipsius gloriam reseras , earumque non ab hominibus sed a Deo ipso praemia & coronam exspectes. nam , qui

mercedem ab hominibus expetunt, brevem illam dc corruptibilem habent: qui autem a Deo requirunt, aeternam& incorruptam as equuntur. Iterum vale, Romae, VII Idus Octob. cIO I CXLVII.

D tot tantasque aerumnas, quibus, ex tam dissicilis norbi diuturpitate, excrusior, aliqua non levis V

124쪽

iuptas, quam tuae mihi literae attulerunt, irrepsit; ex quibus intellexi, sermones de quatuor novissimis meos istuc pervenisse. atque utinam Deus typographo cuipiam hanc mentem injiceret, ut eos vellet, una cum Paradoxis, de supplice ad Deuin libello typis excudere. sperarem enim. non minimam Christianis & Catholicis, ab illis omniabus. utilitatem & fructum esse proventurum; qui validis, ni fallor, rationum ponderibus impulsi, avocarent antimum a rebus humanis atque mortalibus, & ad res diutinas aeternasque traducerent. praeterea, in supelice illo libello eam vim pono esse ac pondus, ut, si quis , intimo animi dolore ac sensu affectus, eum Deo porrexerit, fieri

non possit, quin illum ad misericordiam adducat, sibi ueut sit propitius, efiiciat. at Vide, quo nam spes, quae Inflatum celeriter accipit, me vela dare compellat, nimirum, ut credam, fieri etiam posse, ut censores Colonienses , quos apprime pios ac religiosos viros esse coniicio, si opus istud aspiciant, probis ac paenitentiae studiosis hominibus, diutius non posse deberi, existiment. Pollicetur mihi Caesius, se omnia mea typis mandaturum , simul ac sarcinula orationum mearum ex Lusitania, quo delata fuerat, reseratur. sed haec res, quam promittit, incerta est . at ego dari mihi aliquem postulo , qui celerius huic meae tam honestae cupiditati occurrat; cui si Deus obsecundaverit, maximo beneficio me ab eo esse' affectuin arbitrabor; sin autem aliter illi videbitur, hanc cupiditatem meaiai, utpote supervacaneam , ita obedie0tiae legibus obstrictam dabo , ut amplius se commovere non audeat. Iam multi sunt dies , postquam nullae a te mihi literae redduntur, quae speciem habeant epistolae, sed tantum breves ac rarae schedulae , quae minimum quidem verborum , sapientiae autem plurimum habent. quod a pumenti loco esse nobis debet, adeo te , consiliis dandis, districtum' detineri, ut privatis amicorum ossiciis dare operam non liceat tibi, si velis. utinam tuis conatibus ii proveniant exitus, quos optamus , neque illis horribiles 1sti Neapolitani tumultus obstent, qui suis motibus t tum illud Regnum concusserunt. qui utrum Hispanorum classe, quae illuc appulit, compressi sint nec ne, certum

sciri non potestiquod omnea, terra marique, ad urbem aditus

125쪽

. 126 I AN I NICII ERYT. EPIST. AD TYR. aditus h Regiis obsessi teneantur , ne Iiterae, quae de his rebus doceant, permeare ad nos possint. itaque varia avariis, pro cujusque studio , finguntur ac divulgantur. Cura , ut Valeas. Romae v I II Kalend. Novembris

obiit Roma piissime,

Idib. Novembr. cI C XL v II. FINIS.

LECTORI

OVum Nicii ad Tyrrhenum epistolas etiam posteriores mandari typis facerem 3 in earum tum sexagesima xertia tum septuagesima, tum secunda pon, celebrari videbam Lini Aurelii Brandosini orationem de Passione Domini. adeoque mox in id incubui, ut eam ct nanciscrerre Hr huic libella subjungerem. Obtinui, quod quaesivi.

Gratismum hoc jam, scio, erit nemini non eorum, qui, res 'diminissimas digne ab oratore proponi, amaverint. Vale. I v Idus Novembr. cI 2 I C XL v II I.

126쪽

BR AND OLINI,

ORATIO

De virtutibus D. N. Iesu Christi, nobis in ejus Passione ostensis ;Romae olim ad Alexandrum VI, Pont.

Max. in Parasceve, habita, ac tantum probata, ut iterum atque iterum eam repetere autor cogeretur.

128쪽

Ornatiss. & Reverendis r. P.

F. ANGELO ROCCA,

SACRARII PONTIFICII

PRAEFECTO, Aldus Manutius S. D.

Rationem de Virtutibus D. N. Isu Chria si, nobis in ejus Passione senses, a Lippo

Aurelio Brandolino , Augustiniano Mem ta , ante centum annos, Alexandro VI, Pont. max. O facro Senatu, Sacesio Pontificio habitam, atque tantum n batam , ut iterum ac iterum eam repetere autor cogeretur, biennium ipsium insinu is megestatam, is-gendam omni trado ; ne solus tanto bono, sapius ὰ me δε- morato, fruar. Ciceronem , Romana eloquentia parentem,

'quat; materis proculdubios erat. Eam tibi ossero , pluria de caussis: quod ex eadem familia sis. quod ii dem vestiagiis inst 3,ς;- τα tantaque, in omni tua vita, singula ris doctrina es ornata eloquentiae specimina dederis. quod Sacris Pontisciis praesis, multosque ibi contionantes saepissime audias; quod nostra hoc officium antiqua necessitudini debeatur; quod denique haseratione proximus tibi sim, animorum coqunctione proximior. Habe igitur munusculum hoc, mentis ς' volamatis mea certum pignu . Erit tua humanitatis. id ita a me accipere , ut me jamdiu tibi addictum deditum que arbitreris, ob tum maxima .virtates , Sixto V , Pont. max. ingeniorum acerrimo aestimatori, o Clementi VIII, eiussuccessori , scui Dem, bona omnia aggredienti, perpetuo faveat maxime probata . Lippum lege. Cfud alia quoque . penes me fiunt: Paradoxa nempe Chr fana; is Dialum do, humaria visa conditione, aι toleranda corporis aegritudine,

129쪽

na Matthiam Corvinum , Hungaria o Bohemia negem, s

ct ad Matricem Arragoniam, Reginam, ejus uxorem : Θ, sie ratione scribendi, libri tres , de quibus quid senserit Sebm i ianus Corradus, seu, cui bona littera plurimum atque ' lρlurimum debent, cum in eos, primum isse. tenebris erutos. ad Senatum Populumque Regiensem ante L annos praefar tur, adscribere volui: Vir, i 'quit, ille, quamvis paene caecus, certe Lippus, cum Rhetoricam in Pannonia, invitatus 1 Matthia Rege, docuisset, ex ea praecepta colle pii , 5e 1 ratione dicendi ad rationem scribendi tam docte transtulit, dc tam diligenter accommodavit, ut nihil,

neque majorum nostroruin neque nostra memoria, doccstius aut elegantius in eo genere scriptum esse videatur. Magnu ane vir fuit Linus, magnisique vim accepim; fummta, mediis, in simis, apprime carm; praecipueque Pontifci- ιμε, Imperatoribm, Regib s. at, qutibus Regibus ' iis nempe, quorum memoria inter Reges omnes Regia erit simper; litoreratis hominibus, isque inter siummos summis , Hermolao Barbaro, Ponto, is imisersis ut avi. Sed, o utinam ea mihi facultas esset, qua animo responderet. non desideraremis certe multa , qua jacent ,fortasseque diutim, quam par est, D ebunt. Vires desciunt; non languet animus; nihilque,

vel magnum, sterare tamen non audet. Non ego ad miniama, natura factus. Igniculos habeo, adposteritatis missis

tem maximos: qui si aliquando possent erumpere , bono publico me natum omnes, vel ipsi invidi, ist qui bonum publicum invidere possunt ) velint nolint. Uirmarent. Inter

vivamus. Iuvat enim , eos versus sepe i, memoriam meam revocare, quos AI ου avm,cui mortuo bona omnia boni omnes precari,summo jure, debent, in ore amoreque habebat:

130쪽

1si tuus, tuique sacratissimi senatus, J cundissimus conspectus, celeberrimusque hic totius orbis terrarum conventus, me majorem in modum recreat atque exhi- Iarat, Beatissime Pater; quippe quem ego semper optaverim , sperare vix umquam sum ausus: vincit tamen moeror publicus privatam laetitiam, communisque Ecclesiae Christianae lucitas, unum me hilaritatem prae me ferre , non sinit. Video enim squalere, depositis ornamentis, pulvinaria omnia; nudata moerere altaria; parietes ipsos, situ quodam, suum dolorem significare; te quoque, ac Senatum tuum mutata veste, communem Ecclesiae maerorem luctumque testari: Neque sane immerito: commemoratur enim n his hodie, Salvatoris nostri mors acerbissima: proponitur ante oculos crudelissimum divinae Crucis spectaculum: indignissima Dei filii Passio celebratur. Cujus quidem tum magnitudo, tum acerbitas, tum indi nitas , cum ad nostram memoriam revocatur; quis hominum. Obsecro est tam immanis, tam sceleratus tam ab omni feligione atque humanitate alienus, qui dolorem dissimulare,atqueli lacrimis temperare , umquam possit f Non enirn nobis hodie amicus aliquis, non propinquus aut consanguineus, non frater aut pater , non denique princeps aliquis civitatis, defunctus resertur ; sed totius naturae autor dc conditor, humani generis universi redemtor & parens, di nitatis ac salutis nostrae instaurator & effector: verus denique ac naturalis Dei filius, a quo omnis vitae nostrae ratio incolumitatisque dependet, in quo spes nostra olf-nis est sita , per quem' & quaecumque habemus accepimus omnia, &, quaecumque speramus, accepturi sumus.

Hic, inquam, nobis, hodierno die, deiunctus resertur

SEARCH

MENU NAVIGATION