Iani Nicii Erythræi Epistolæ ad Tyrrhenum Iani Nicii Erythraei Epistolarum ad Tyrrhenum tomus posterior

발행: 1649년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ior I A N I NIC I.I ERYTHRm Isium nobilissimi, alteram. Sed non fini mihi fas, nisi

hanc postremam, mittere, qua totam Pinacothecam eam

definiri concludique cupio. priorem, P. Petrasanctae, quia nondum illam mihi licuit absolvere, proximis litoris dabo. Modo, ex solis Apuliae locis atque regionibus,

novum quoddam virtutis monstrum, in Urbis Romanae celebritatem atque frequentiam, ut sit omnibus miraculo prodiit, ex rusticae agrestisque vitae quasi tenebris,cl

rissimum ingenii jubar exortum , in Romani caeli lucem, ut ibi clarius dilucidiusque exs=lendescat, se intulit. Hic est rusticanus, ex ignobili obscuroque Apuliae pago, B nedicto , Virgilii filio , nomine; qui, ab ineunte aetate,

agro excolendo, ac bobus exercendo, sordido vitam obiectavit pane; verum, cum legere scribereque didicisset, noctu aliquot horas somno detrahens, ac Tassi, Areosti, Marini, Sanaetarii, lectioni tribuens, nulla alia ope , nisi naturali quodam bono quo praestat, adjutus, ad poesin Etruscam scribendosque versias se contulit. quod bonum

quantam vim habeat, ex eo licet agnoscere , quod, cum sit funditus omnium bonarum artium expers ac rudis, na- . tura duce , eatenus progressus est ., ut non unum sed plura

poemata sit ausus emcere ι ut Iesu Christi, S. Brunonis, Carthusianorum familiae autoris , ac postremo S. Ignatii Loyolae, qui Societatem Iesu sundavit, vitam, in qua nunc ego, heroico carmine scripta, legenda, magna illius

ingenii admiratione sum occupatus. Genus carminis est altum. eXaggeratum , Verborum sententiaruinque splendore illustre . ut tamen sit in eo profluens quiddam ac fustium. multas , in hoc S. Ignatii poemate , descriptiones habet admirabiles, ut, regionum, tempestatis, augustis mae Dei trini atque uni divinitatis. &, quod incredibile videri possit. ille , qui ne a limine quidem sacras literas salutavit, nihil in ea descriptione , quantumvis pluribus versibus explicata, a fidei veritate discedit. Itaque habemus, quem cum Dominico Pero conserre possimus. Haec volui ad te scribere ; ut videas, omnibus aetatibus , praeclara ingenia, quae cum Cicerone, Virgilio aliisque, tum . oratoribus tum poetis , si essent qui ea colerent, posisent aequari, contingere. Vale. Romae , x Kal. Maji

102쪽

LXV.

. . - . '

HEri, vii Kal. Maii, septem praecipnas Vrbis E

clesias, Sodalitas nostra, ut suum illud solemne servaret, ad ducentos, obivit; atque omnes ferme ex Romana nobilitate. ducebant agmen Eminentissi Cardina les quinque, Pallotta , Francioltus , Carpigna , Caraia , Ursinus , qui, integrae horae spacio mecum inambulans , variis de rebus sermones habuit perquam familiariter. hi, praeterquam quod summi in mensa , ample magnificeque instructa , accubuerunt , sine ullo discrimine inter ceteros versabantur. quorum purpura eo clarius exsple descebat, quod palliis erat atris immista atque confusa. re, cum tam multi essent, nullum est ortum inter vina dissidium , nulla permissio , nulla confusio . sed omnem convivae cuncti leporem , hilaritatem, amoenitatemque exercuerunt. 1 prandio delectarunt nos quidam musici insignes, qui, fidibus ac voce, scite eleganterque cecine runt ; tum adductus est puer septuennis, qui, summa omnium cum admiratione, qua aetate vix alii incipiunt posse

fari, ipse , docte ersiditeque , longas de sacris literis , de Theologicis, de Philosophicis rebus, ac de jure civili,

disputationes, nobis praesentibus, habuit. postremo eleganti sua voce nos tenuit P. Oliva, qui hoc anno, in ardenominis Iesu , conciones ad populum habuit ea frequentia , ut vix aurora illucesceret, cum illuc homines confluerent , loci occupandi gratia ; atque una die, decem atque octo Cardinales , ad ipsum audiendum, accesserunt; nec mirum , praestat enim ingenio, eruditione, doctrina, gestu , vocis suavitate. atque ita , eorum, qui aderant, mentes, verbis & sententiis & actione , tractabat, ut audiens multitudo ad misericordiam induceretur ad pudendum , ad pigendum, ad timendum, ad sperandum, ad dolendum, ad plorandum, ad contemnendum, pro ut ipse vellet, impelleretur. & postquam satis nos quieti otioque dedimus hedas conscendimus, & reliquas ecclesias adivimus. verum ex aede D. Mariae majoris, quae postrema inter septem enumeratur , praeeuntibus Cardinalibus, omnes nos pedibus in templum nominis Iesu contuli-

103쪽

ολ I A N I NICII ERYTHRAE Imus . ubi excepti fuimus cum cantu atque symphonia. tum inde tali, & agentes gratias,disces mus unusquisque domum suaria. Summus Pont. majoris hebdomadis &Paschatis sacris peractis atque completis, ex Vaticano sese surripuit, ac primum in veterem suam domum , pra*sum, ivit, subinde in Quirinales aedes transiit, sed , die Iovis , quo insigne illud Christi Domini humilitati,

exemplum caerimoniis solemnibus celebratur, cum vide. licet ille , possitis a coena vestibus, discipulorum suorum pedes hum1liter abluit, ac linteo, quo erat praecinetias,abstersit, novum quiddam ac ridiculum accidita etenim unus, ex mendicis illis, quos Pontifex ad reserendum, atque adeo oculis subjiciendum, tam admirabile ac plenum demissionis animi, factum, adhibet, argenteam clam putinam furto surripuit, sibique in sinum inseruit. Cumque jam fugam adornaret, animadversus est a tricliniastis, qui oculos nunquam ab oculis illorum dimovebat ac manifesto in flagitio deprehensus. vir nequam atque s crilegus, aureo numismate a suinino Pont. fuerat don tus , optimis vestibus indutus , & aqua ipsi manibus ab eodem data, ad convivium omnibus resertum obsoniis

adductus, & antea, tantum Pontificem, Christianae Reip. Principem, Christi in terris vicarium, sibi ad pedes accidere , eos abluere, exosculari, exsiccare linteo, prosp*x rat; nec tamen, tantae benignitatis officio, est commotus, vel potius exterritus, sed ausus est se furto contaminare . ac rogatus , cur eo audaciae progressus esset, respondit, pietatis ac religionis id a se causa factum; ut n1mirum

apud se aliquid retineret, quo inspecto , tanti Principi humanitatem in se se, ac secti illius atque diei memoriam . sibi in animum revocaret. at ego arbitror, voluisse cum potius illius ex Apostolis personain repraesentare , qui fur erat & latro. Vale. Romae, I v Kal. M i

MAgna adhuc , in nostris regionibus, pax agitatur;

neque aliquis atanorum strepitus, quo, ex bellorum apparatu, multus ostendebatur metus, fore ut Itali totq

104쪽

tota concuteretur, exauditur. Ex Germania affertur ad nos, inter Bavarum & Gallum convenisse , ne alter est

rum bello lacesseret, neve Bavarus iis , qui Gallis essent inimici, suis copiis auxilio veniret. qua ratione se bellorum sumtibus liberavit, urbesque , ditioni suae subjectas, obsidioniam, incendiorum , ac direptionum periculis c . lamitatibusque subtraxit. dicitur , literas divulgaturus , quibus perspicuas ac manifestas faceret omnibus causas. quibus adductus , ad eas cum Gallis pactiones conditi nesque descenderit. Puer ille septuennis, de quo superioribus ad te literis scripsit, etiam nunc sermo est omnibus,

quibus, nec injuria, prodigii ac portenti cujusdain simile

videtur, ea aetate puerulum, non solum omnium maxumarum artium, ac liberalium disciplinarum , fontes de capita nosse . Theologiae, Philosophiae, Mathematicae,

Medicinae, Iuris prudentiae , Grammaticae, verum etiam de abditis atque reconditis artium illarum capitibus, i terrogatum , posse se ex argumentorum laqueis, quibus capi implicarique tentatur, facili ratione expedire atque dissolvere. magna in eo pietas ac religio eminet. atque. rogatus joci fortasse causa j a quibusdam, num Antichristiis esset, magna celeritate animique alacritate, Non

sum , inquit Antichristus, sed Iesu Christi servus. qui,

magnae indolis specimen, ex hac pueri illius responsione, ceperunt. In proxima Paschali solemnitate . in Missae sacrificio, quod per Pontificem summum eo die ut nosti, peragitur, quiddam accidit, quod paululum Pontificis

ejussiem animum perturbavit. nam , cum ad eum locumventum esset, quo loco sacra Christi corporis & sanguinis mysteria percipiuntur , i Jamque , unam Pontifex partem Hostiae sibi sumsisset, alteram in manibus haberet , ut Virgilio Card. Vrsino in os insereret, nescio quo modo elapsa est illi e manibus . 'cumque lata ac patens pat na su ecta esset, ac m*ppa subtus, non exiguam in longitudinem latitudinemque patens , extensa, nec Ventus

aliquis flaret, longius illa evolavit, & in unum ex solii gradibus decidit, sed perturbatis Ac incertis eorum, qui, aderant, animis , cum, neque quid facerent, neque quid consilii caperent, scirent, demum Magister caerimoniarum exceptam in patena reposuit, eamque summus Pont

105쪽

166 IANI NI CII E RVT D R AE ICardinali Ursino, cui debebatur, utpote qui Diaconi partes in eo sacrificio agebat, tradidit. Vale; &, si quid boni de pace se offerat, humaniter nobis,sicut adhuc est lite factum, imperti. Rom. Kal. Maii cIa i a c xLvII.

E A est beneficii , quo me nuper ornasti, magnitudo ,

ut, quibus verbis tibi gratias agam, non reperiam. nam cum ea invenire studeam, nulla occurrunt, nisi vulgaria , nisi communia, quaeque non perinde exprimant , quantum me tibi debere profitear; atque ipse cogitans sentio. nunquam enim ausus essem optare, ne dum sperare, fore ut te adeo injuria, mihi a Naudaeo facta, commoveret , ut de ea graviter , per literas, cum Athenarum

Archiepiscopo , apud Regem Christianissimum Nuncio,

expostulares , eumque Opere maximo rogares, ut Na daeum , ad se accersitum, objurgaret, quod mea scriptatam diu, contra jus, contra officium boni viri, contra sua promissa, retineret, nec, toties rogatus, Vellet proferre; atque omnino sua autoritate perfideret, ut ea tandem exhiberet, quo imprimi possent. quoniam igitur tuis in me meritis, non modo non referre , sed ne agere quidem, ut par est, gratias possum,habebo quidem semper: &, quando mihi, ad remunerandum , nillil suppetit, praeter v luntatem ac memoriam beneficiorum & benevolentiam; haec omnia, quoad vivam, tibi praestabo, ut debeo. Mea' ad S. P. CUR. oratio eum exitum habuit, quem suspiacabar, ut omnium irrisione jocoque exciperetur. ac primum , Senatus ac Consules , quorum ego auxilium Implorabam ad officii mei fructus, mihi interceptos, recuperandos , postquam multis interpretibus adhibitis sunt enim omnes , Latini sermonis , funditus ignari .) quod ego ab ipsis vellem, intellexerunt, responsum dederum, nihil mihi in ipsis praesidii esse posse: etenim eam rem

ad se non pertinere. immo, multos quoque ex ipsis, eodem quo ego calamitatis aestu, jactari. Interea, Emine tis Capponius inscio me , egit cum illo , quem Omnes esse riunt harum injuriarum autorem, ut meo me sineret frui. qui, tanti viri autoritate permotus, in summi bene-

106쪽

sicii gratiaeque loco, ut superioribus literis ad te scripsi,

concessit, ut tum mihi liceret deinceps ossicii mei fi ctus accipere, si anni cIo I c x LV renunciassem se ctibus , eosque novarum aedium , quae in Capitolio excitantur , substructioni concederem. itaque, necessitate compulsus, coactus sum, ita ut voluit, cum illo decidere. de anni unius fructuum jacturam facere. vide', obsecro, novam exstruendarum aedium rationem; per vim suas scivibus pecunias eripere , quibus eat parentur. Hac initur decisione facta, nullum jam relictuin esse locum video

orationi illi, in genere judiciali, quam postulas. actam

enim rem agerem. atque, etiam si rex esset integra, egone auderem cum illis judicio contendere , in quorum p testate sunt omnia judicia nam hoc esset, more gigantuin, bellare curei diis. deinde rursum me Senatui P. R. ridendum praeberem, cui satis jam de me ludos dedi. neque fuit in superiori oratione necesse, explicare, quid nam esset muneris, haec provincia, Commissarii Aquae Maranae; cum ad eos verba facerem , quibus id erat notissimum. dc sane nihil est aliud , nisi nudus quidam honor hoc nomine , qui nullam habet potestatem, nullius rei procurationem, nullam diligentiam, nullam industriam. nullum cujusquam laborem adjunctum , cujusmodi sunt reliqua omnia P. R. ossicia, quorum aliqua appellantur

nominibus oppido ridiculis, ut Custodis equestris Statuae Antonini Imperatoris, Lectoris Historiarum Titi Livii, aliisque, neque eorum quisquam, qui muneribus hisce senstitur, aliqua statuae illius cura continetur, vel Titi Livii Historiarum volumen unquam attigit. ego autem. ad meum ossicium quod attinet, nunquam scivi, quae nam esset haec aqua Marana, unde oriretur, qua flueret, quid utilitatis ex ea Populus Rom. acciperet; tantum audivi, extra portam Caelimontanam, non procul ab Urbe, illain excurrere , molasque aliquot frumentarias suo cursu versare. sed, quuniam haec ossicia annuam pecuniam habent adnexam, alia majorem , alia minorem ; ideo, pro ratione illius pecuniae, alia carius, vilius alia, venduntur. P. Silvester Petrasancta, cui Sodalitatis nostrae cura

commissa fuerat, v Non. hujus mensis, qui fuit dies inventioni Crucis Christi sacer, cum calculi intra vesicam. haerentis

107쪽

3o8 I A N I NICII ERYΤΗ .RIE Ihaerentis dolorem amplius ferre non posset, statuit ultuma experiri , & aliquot ante dies , victu, corpore praeparato , tradidit se chirurgo secanduin : cui ille, sane feliciater , brevi temporis spacto , serramentis quae adhibere ad ejus morbi curationem solet, sex calculos. ovi columbini crassitudine, ut Munt nam ego non vidi extraxit. sed, biduo post. diem obiit supremum. tam celeris mortis causam sustinere dicitur bolus quidam , , valetudinario, ad conciliandum illi somnum , qui ejus ab oculis fugerat, traditus. Damnum fecit, ejus morte, nominis Iesu S

cietas. nam vir erat apprime doctus, . eruditus , rituum rerumque ecclesiasticarum memoriam comprehendens,

E qua, si quando opus esset, multa proferret; praeterea , Comis, jucundus, ossiciique plenus. sed in primis tristo

sui desiderium reliquit Eminentissi Cardidati Caralae, qui

cum magnus illi usus amicitiaque, pluribus ab hinc annis , intercedebat . cui Cardinali, magni ejus opera erat in rebus ipsius domesticis administrandis. ac tantus illi honor a Sodalitate nostra est habitus, ut, qua hora sec retur, sacrosancta Christi corporis mysteria in sacello exponerentur, ac pro illius salute ab omnibus vehementissimae ad Deum preces effunderentur. ac nihilo secius unusquisque nostrum , pro ejusdem animae expiatione,

sacrum faciendia' curavit. itaque homini , & vivo demortuo, quod quidem in nobis fuit, omnia praestitimus.. Mense Februario superiore epistolam scripsi, per quam

Deum ac B. Virginem adibam , eos rogans , ut vellent

meas mihi noxas dimittere; &, quia pudebat me , plenum sordibus, illis in conspectum procire , eandemque in manus dare, altera epistola petebam a te ut, pro tua singulari humanitate , amicitiaque, quae tibi cum Deo est, has partes susciperes, & in tuis secretis cum illo cotiloquiis , ut fit in sacrificio Missae, meum illi supplicem

libellum , tuis commendatum precibus, traderes. sed , describendi labore deterritus, quem ut saepius dixi, plurimum fugio, eum abjeci, nec volui amplius aspicere. nunc autem , Otiosus quia intelligebam , salutis meae in rem esse, eum tibi reddi, rursus exceei, descriesi, tuasque in manus deferendum curavi. multa in eo saepius repetita

occurrent . sed ne mireris. ita fieri solet ab iis, qui, prae doloris

108쪽

s s I s T. AD TYRRHEN v M. Iosdoloris magnitudine , plerumque non apud se sunt, nec , quid antea dixerint vel non dixerint, satis attendunt. Ne multa; quidquid illud est , quod trado , aequi bonique consulas , oro. Vale. Romae, vii Idus Maji

OVam multae sunt in hominum mentibus latebrae

quam musti recessus l ita tamen , ut homini, m diocriter erudenti, interdum penetrare ad in ima' ill rum cubilia liceat. Ρalam , verbisque speciosissimis, nounemini pax & concordia esse cordi videtur, sed intrinsecus, ac re ipsa, nihil magis est odio. id adeo fit, quod non jus, non aequitas, non ratio, in nobis viget, sed pravitas, sed iniquitas, sed cupiditas , pessimi consultores, dominantur. maximam gloriam in maximo imperio putamus . neque id , quibus modis assequamur, dum nobis regnum paretur, quidquam pensi habemus. tum jure partum nobis imperium gloriam immortalem famamque crearet, si immanissimum Turcarum tyrannum, tot rein 'gnis atque provinciis, quibus abundat, si tot praestantistimis rebus, nobis ereptis , quibus circumfluit, exueremus, non autem Christianos Principes, urbibus, oppidis, ac portubus, a majoribus suis , ipsis relictis conaremur evertere. itaque in magnum plerunque dedecus incurrimus , dum totum ignoramus iter gloriae. Sed haec hactenus: nam si , quantum habeat ea res vituperationis, perstsequi oratione velimus, nullus erit querendi finis. Cogi- .'taveram , his Ilieris unum ex sex Paradoxis Christianis, Illustriis Chisio dicatis. ad te mittere , std vetuit describendi pigritia i quo vitio in primis laboro; heque est, quod magis desuriam , quam exscribendi laborem. hinc est , quod meae aci te literae , lituris plerunque refertae, as. serantur. sed haec quoque segnities, Deo juvante , excutietur ι ac singula deinceps Paradoxa, singulis hebdoina- 'dibus, ad te perserenda curabo. quibus deinde quinque vel sex Hom1liae, de quatuor novissimis , fortasse accedent ; quae omnia, simul juncta, unum, nec ita exiguum, corpus efficient. Summa P. Silvestri Petrasanctae merita,

. nec

109쪽

HO IANI NICII ERYΤHRIRI nec pauca ejusdem in me beneficia , cogunt me, ut ejus imaginem ingenii, quae aliis meae tertiae Pinacothecae addatur, describam . qua persecta una cum altera, nobilissimi cujusdam viri re immortalitate di nissimi , Iiber

ille concludetur ac definietur. P. Iacobus Fuli attus, qui tantisper , dum alter in P. Silvestri locum subponetur. Sodalitatis nostrae curam gerit, te salVere plurimum ju-.bet. Vale. Romae, idibus Maji c I a MLvII.

VTrum vera sint nec ne, quae Naudarus seribit, de meis opusculis, bibliopolae cuidam in Bel ium proficiscenti, cuius nomen non dicit, consignatis ac traditu, ies ipsa declarabit; sed cum adhuc nihil appareat, ac tum Caesius , tum Nihusius, scribant, nihil in suas manus pervenisse, vereri licet, ne ab eo nobis Verba dentur. quamobrem posthac quiescendum , neque quidquam amplius quaerendum arbitror, 'sed aequo animo ferendam jacturam tot scriptorum , in quibus tantopere elaboraveram. sed . ceterorum damna non ita magnam mihi molestiam asserrent; verum Orationes, unde aliquam eloquentiae laudemnae esse consecuturum sperabam , mihi esse amittendas, id me angit ac cruciat. cogitandum est igitur de iis quae salva sunt, & Caesius rogandus , ut quamprimum Pinacothecam tertiam, 'uam non minus , quam duas superiores, gratas fore existimo, typis mandare constituat, ut

mihi saepe pollicitus est. addidi superioribus, quae in eain conjeci, imaginem P. Silvestri Petrasanctae, cujus virtus atque praestantia , in istis regionibus satis est spectata sccognita, dum Eminentiss. Card. Carata, Nuncii Apost iici in illis provinciam, administrabat. AEgre mini est. nullam adhuc spem aut conditionem pacis asserri, sed

omnium stre amn os esse intentos ad bellum. at, paucos

ab hinc dies, vulgi rumoribus dissipatum est , pacem vel

esse compositam .vel prope jam esse ut componatur. ideo loca montium, quae vocant, coepta sunt aliquanto carius vcndi. . nam, simul ac fama exit, classem vel exercitum ad bella gerenda comparari, continuo vilior eorum est aanoua. at nunc ne inveniuntur quidem , qui velint ven- , ' . dera,

110쪽

EPIST. AD TYRRHENVM. mdere, alienissimo privatis meis rationibus tempore; nam . mihi aliquibus opus est emtis. sed ego omnes meas utilitates & commoda paci postpono, si ea obtineri aliqua ratione possit. nam cuivis bono pluris debet esse tota respublica , quam sua privata atque domestica. Peto 1 tem joreui in modum, ut mihi sis deprecator apud Nili sum ac Caesium , quo tertia mea Pinacotheca , quae jamdiu est in expectatione, quamprimuna imprimatur. Vale. Romae , a II Kal. Iunii c 1 2 I O c ovo.

ΙMagines , nuper a te missae, distributae sunt inter eos, quibus superiores , te jubente , sunt redditae. qui omnes , maximas & ingentes tibi de illis gratias agunt, ac

tuo vehementer munere delectantur. nec ruit eorum

quisquam , qui illas viderit, qui suspicari quidem posset,

ex qua materia sint illae tam affabre eleganterque conflatae. erat inter nos adolescens quidam nobilis & ingeni sus, qui illud tenvse diceret quod ceteros fugeret; a

que Hebat, ex tenuimina eas membrana constare, cui color ille aureus & argenteus esset superinductus. risimus omnes adolescentis acumen ; neque fuit quisquam , qui ejus sententiae adstipularetur. Eminentiss. Capponius, simul ac certior di te factus est, paginarum oppressione nul- .ium eis vitium addi, statim suam , quam sibi elegerat, quo utitur, Breviario inseruit ι & , quemadmodum secunda valetudine , qua frueris, vehementer gaudet, ita etiam dolore omnium maximo afficitur, nullam adhuc inter Chustianos Principes pacem, tanto cum Catholicae religionis damno, posse componi ; eosque exsecratur ,

quorum o era, tumultus otio, bellum pacI, ante onitur.

Oratio Lippi Aurelii Brandolini , Augustiniani, annoc II Io xcv I fuit edita Romae ab Aldo Manutio juniori , & F. Angelo Roccae, tum Sacrarii pontificii praefecto, dicata, ex typographia Dominici Basae pros eha. sed haec typographia jam diu dissoluta est ι neque bibliopola quisquam invenitur , qui orationem illam venalem habeat. cumque jam diu sit impressa , vix apud pria vatum aliquem invenitur . & amicus, qui habet una cum aliis

SEARCH

MENU NAVIGATION