장음표시 사용
111쪽
m IANI. NICII ER YTHRAEI aliis ejusmodi opusculis libro eam cuidam illigavit&,
gratiae scilicet causa, quo mihi rem gratam faceret, ex libro illo detracturum se dixit. sed, contra officium , 3c contra modestiam . me esse facturum existimari, si id, quod perciperem. lingua magis quam animo dici, voluissem accipere. sed ego & Leo Allatius dabimus opsram sedulo, ut ea ex aliquo sepulcro . ubi mortua jacet, eruatur, tuque gravissimae elegantissimaeque orationis . . quam Aldus meritis in caelum laudibus effert, non semel tantum, sed saepius , lectione animum expleas. Vale. R
CAlanius Aciarius , quem ego, & suis virtutibus de
tua causat plurimum diligo, ostendit mihi epigrammata aliquot, in laudem Anctoruin quorundain virorum Senensium, Augnstinianoruin Eremitarum , quae mihi visa sunt oppido elegantia , ac sententiis vibrantibus a putisque conclusa. quamobrem mactam habeo illi gratiam. interfuit etiam, die sanctis Apostolis Petro & Paulo sacro , sermoni, quem in nostra Sodalitate habui: de postridie domum ad me venit, orans, ut rius sibi copiam facerem . ac statim illius studiis sum obsecutus. Gaudeo, P. Silvestri Petrasanctae imaginem salvam istuc pervenisse. superest rogandus Caesius, ut tertiam Pinacoth .cam suis velit typis imprimere; ac posset etiam orationes , quas habet; quae tot sunt numero ut justum v lumen essicerent. quod si exiguum sibi fore videatur, adderet Paradoxa Christiana , quae ad te mittere institui. nam, orationum similitudinem prae se ferre videntur. quandoquidem optimus Naudatus nos ludere videtur, cum dicit, eas. quas secum attulit in Galliam ,
nescio cui, jam diu dedisse, & quia nomen illius non dicit , neque patriam nominat, eum ne natum quidem esse opinor. sed aequo est animo serendum hoc damnum; verum non possum interdum quin doleam , cum cogito,
illud mihi ab eo contingere, a quo minime sperabam. Non potui hac hebdomade axioma quartum describere , illudque ad te mittere. nam fui occupatissimus. Binre
112쪽
EPIST. AD TYRRHENT M. II 3 mihi est, Bartesdum Niliustum, cui plurimum debeo, gravi conflictatum morbo fuisse. sed, quoniam jam pene ex eo convaluisse audio , est quod magnopere gaudeam. Drinam Deus, s quo bona cuncta proveniunt. hoc illi beneficium esse eerpetuum velit. Vale , ac tandem nos, pacis inter Principes Christianos compositae nuncio, hilares 'redde. Romae , III Non. Iulii e 12 1ac xxvii.
ἐπ Magines, quas misisti, distributae sunt inter eos, quos L in tua ad me chartula numeras. meam mihi retinui . Allatim suam habeti atque uterque nostrum maximas . tibi gratias agit. & Αllatius, quemadmodum jubes, duas ex illis in Breviario D. Gasparis de Simeonibus, per eum qui est illi a cubiculo, collocandas curavit. qui etiam dono tibi dat orationem Lippi Brandolini de Christo pro nobis passo. quam postulat. nam nisi ipse fuisset, sui eam in quodam libro insertam habebat; solet enim Musmodi
orationes colligere, ex eisque, ne pereant, unum corpusessicere; & jam multos codices implevit: nisi, inquam . haec ejus diligentia subvenisset desiderio nostro , inanis omnis noster labor, in ea perquirenda atque invenienda. suisset. Non ero longior; quoniam nimis multis loquor in hoc quarto Paradoxo , quod mitto. reliqua duo , quae supersunt, expectate. Vale. Romae , I v Idus Iulu
CVm me, in ea signa, mente & cogitatione coniicio quae Christus Dominus horribilem supremi judicii
diem , quem statim mundi totius conflagratio consequetur , antecessura praedixit; illum jam adventare , ac pro-.pius abesse, conjicio. mitto hominum improbitatem at- ue nequitiam, quae, quoniam caritatis In eis ardor r
rixit, eo pervenit, unde vix lon ius progredi possit. mitto litium molestias quibus inter se ipsi divexant, in- sidias quas sibi invicem struunt, technas ac dolos quibus riter alterum aggreditur, quo ex bonis, impuae ereptis, si rena
113쪽
II4 I ANI NICII ERYTHRIE Irem suam augeant, illius imminuant. mitto, inquam ,
haeC omnia. non ne cetera signa, quae, ad perterrendos hominum animos, majorem vim habent ere omnia consecuta quis neget i vidimus ignes, ex Vesuvii vertice
erumpentes, proxima sibi loca exurere, ac rerum exust 'rum cineres in remotissimas regiones effundere; vidiamus , proximis superioribus annis, terrae solum, horrem dis concussum motibus, urbes integras , quas sustinebat, excutere atque diruere, & immensis discedens hiatibus, easdem una cum civibus absorbere, atque intra viscera condere. sentimus nunc etiam strepitus armorum , quae jam diu totam Europam concutiunt; &, quod magis nos terreat, nullum intelligimus illis finem inodumque comstitui. audivimus provinciarum regnorumque di suis Regibus desectiones; & nunc demum ad aures nostras
deferuntur insignes, insulae Siciliae Regnique in primis Neapolitani , seditiones, in quibus populi multitudo, ConcItata adversus eos qui Resp. illas pro Rege Hispaniarum administrant squippe qui intolerabilibus tributis,
quae quotidie imperantur, & acerbissimis eorundem e actionibus , domus suas explere , & regna illa exhaurire dicuntur, ) queritur,'lamat, atque onera illa, auibus opprimitur , excutere, & a cervicibus suis repellere ac reis movere , conatur. re, si unquam populo concessiam est, ut jure concitatus videretur, nullam ea justiorem causam fuisse, populares illi sere omnes assirmant, qua populus Neapolitanus in eos commotus est, Inibus, ipsius quotudie emungendi exuggendique, nulla latis satietas est. O
ta est haec seditio Neapoli, prid. Non. Iulii, exiguis sane initiis. nam cum Flectus Populi hoc enim nomine summum Populi Magistratum appellant,) corripI M in ca cerem condi imperasset pomarium quendam Puteol num , qui Puteolis venalia quaedam poma illuc advexe- . rat, eo quod intolerabile quoddam vectigal, mercimonio illi nuper impositum , & a quo populus ille vehementer abhorrebat, non solvisset ι illius defensionem primum susceperunt omnes qui ibi aderant; quorum numerus, Inagna ex parte, constabat ex pueris; qui eundem Ii R rum manibus eripuerunt, & Electum illum male mhic runtia cumque rumor, qui percrebuerat,alios atque alios,
114쪽
ui fit, eo advocasset, re cognita, omnes, furentibus simites, clamores tollere, Poma, ibidem venalia exposita, evertere, Conculcare, rapere, popinas ibi propinquas direptioni mandare. Non defuit Prorex accurrere, ac multis aureis nummis, in multitudinem illam conjectis,exo
tam seditionem cohibendam sedandamque curare; sed nihil profecit; immo manifestum periculum vitae adivit. ac vix fuga, qua se in templum Fratrum Minimorum contulit, salutem invenit. . Sed, eo sibi E manibus elapso, populus in illius aedes furorem , quo praeceps ferebatur,
omnem convertit, atque in eas irrupit, militibus Gerae nis, quibus earum custodia commissa erat, arma eripuit, scalas inscendit, senestras vitreas comminuit, umbellam,
in qua Proregis insignia, Phrygio opere elaborata, cerne
hantur , earum aedium aulae praefixam, detraxit, conculcavit , abjecit; tum scamna, sellas, scrinia, conopea, sericas atque aureas vestes, quibus parietes vestiebantur, acceptas praecipitarunt in viam; nec inventus est quisequam , qui quidquam ex illis eriperet. tum, majore su- rore percitus, ad domos eorum , cum Acibus advolat, quos, egenos, ex vectigalibus illis ad summas divitias perveniste constabat. in quibus fuerunt, Bartholomaeus
quidam Aquinas, & Τitta Anacterius , Electus populi iqui omnes, amissis bonis, male partis, ad eosdem egestatis terminos, unde discesserant, redierunt. Eadem invi diae flamma, Ducis Caivani, ex nobilissima Baritorum familia, domus exarsit; in quam congestae tam multae omnis generis divitiae fuerant, ut omnem aestimationem excederent. neque quidquam propius est factum , quam ut Ducista Montis Draconis palatium, eodem calamitatis jure comprehenderetur; sed vix tandem precibus Pro- regis , qui jam cum populo redierat penst in gratiam , illo incendio periculoque evasit. incensum est otiam tabularium , ubi publicanorum tabulae asservabantur. nulla alia vox tota urbe exaudiebatur, nisi haec, Vivat Rex
Hispaniarum, sed pessima , ipsius magistratuum, Reip. administrandae ratio depereat. Ille, cui populus, sui rependi, potestatem imperiumque permisit, est piscator quidam , Masanello, hoc est , Thoma Anello nomine,
annoa natur non amplius iter ic viginti. hic, incredibile
115쪽
memoratu est, quanta cum prudentiae , diligentiae, vigilantiaeque Iaude, commissam sibi Remp. gerat. Nicolao Laurentio propemodum similis. sed ille , bonis initiis, malos exitus habuit. hic praesentibus instare, futuris prospicere, insidiis , quae parentur , occurrere, atque ememinimicis facere quae illi vellent effcere: ut tum accidit, cum a Duce Malalonae atque a Iosepho Carata, ejus fratre , magna exulum ac latronum manus in urbem introducta est, ut populi principes qui in peristylium Fratrum
Larmelitanorum de Rep. coissent, ad unum ferro delerent. qua re ab illo, qua erat sagacitate , animadversa populoque patefacta , ea hominum multitudo, quae cum Iplo erat, adeo ista atrocitate commota est, ut in latrones illos impetum faceret, eorumque se sanguine exsaturaret, Iosephum vero nam Malalonae Dux, ejus frater. se Beneventum fuga receperat, ) captum, & capite muli tum , per vias urbis, equi caudae alligatum , raptandum curaverit. atque Masanelli consilio nunc agitur, ut ex ejus Ducis & Titiae Anacterii bonis, NeapolI, armamemtarium instituatur, unde quinquaginta hominum millia, Cum sit opus, armentur. interea, rebus adhuc dubiis, aditus viarum ac platearum , doliis sarmentisque inaedificavit. & in iis tormenta disposuit, ac vetuit edicto, ne quisquam cum telo per urbem incederet; ac, ne illud veste posset obterere, imperavit, ut omnes, tum laici tum clerici, tum ex familiis Religiosorum, sine palliis ambularent. Hoc loco , una cum Stasimo illo Plautino libet exclamare , Vt sepefiumma ingenia in occulto latenti hic, qualis imperator i tamdiu in occulto latuit. in hoc tam ancipiti dubioque periculo, magni aestimata est Catala lis Philomarini, eiusque fratris Capucini, opera qui
hac illac concursarunt, ut pacem conciliarent, controve sias componerent, atque urbem metu liberarent. tum, in
ejus domo actum est de conditionibus pacis inter Pror gem & Masanellum, qui illuc, cum ducentis armatorum millibus, quod incredibile videatur, accessit. quem Pr rex, simul ac vidit. pluribus circumplicavit amplexibus, di aureum ejus collo torquem injecit. quem ille recusavit, ac noluit accipere. Pacis conditiones nihil fere novi continent, sed unum tantum habent, ut ne populo ea
116쪽
E P I S T. AD TYRRHENUM. II beneficia ac privilegia eripiantur, quibus Carolus V eum ornavit, quum. Tuneto caelo, Neapolin, trium'anti similis, venit. At, quem exitum res sit habitura , in ince to est. Masanellus nihil temere agit, ac consiliis in pruinis utitur Iulii cujusdam Genuini, qui olim, Electus, rebus Ducis Ossunae favebat , qui in suspicionem regni assectati venerat. Vale. Romae, xv Kal. Augusti
O Dubium & incertum rerum humanarum statum lo stultum & miserum, qui in eo, quod sibi arridere videat, suas spes & cogitationes fundare ac stabialire constituati nam brevi, stultitiae suae poenas justas ac debitas dabit. , proclives ac lubricae ad summam amisplitudinem viael in quibus , qui ad eam nituntur, antea saepe corruunt, quam id, quod volunt, attingant. 6 in al- tym editi excelsique loci pericula ingentia ac manifestissimal qui adeo est propositus, adeo verticem extollit, ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur, ac magnum & admirabile quidquam praestare dicatur, qui
itale in eo contineat, ut neque imperitorum invidia, neque iniquorum calumniis, neque Improborum contumeliis , actus. impulsus, agitatusque ae eodem praeceps exturbetur. Sed quorsum, inquies , haec tam lon E a tompetita querimonia spectat ' cujus nam horribilem , ex altissimo dignitatis gradu , casum atque ruinam lamentaris atque deploras ' Masanellum illum, cujus , superioribus meis ad te Iiteris, infimam humilitatem , immundasque sordes, propemodum ad regalis celsitudinis fastigium evectas fuisse narravi. miser hic . qui puncto paene temporis, populi totius suffragiis, civitatis Neapolitanae
ac Regni totius principatum fuerat adeptus, altero etiam temporis puncto, ab eodem populo , ab ea celsitudine in qua eum collocaverat, est praeceps ejectus, neque solum
spoliatus dignitate, quod tolerabile videri possit, verum
etiam vita privatus. quam calamitatem non tantum in
se retinuit, eaque solus perfunctus est, sed, in totam suam domum, eam refudit ; siauidem , una cum ipso, uxor aQ
117쪽
318 IANI NI CII YΥ Π Raer filii publice sunt interfecti. quamobrem haec illi felicitas, quasi solstitialis herba, ut dicitur, fuit, quae repente
exorta est, ac repentino occidit. causa tam severae in
ipsum animadversionis ea fuisse narratur, quod in Proregis amicitiam venisset, eoque nimis familiariter uter tur. homines , nimio libertatis , quam degustare coeperunt, amore incensi, & capitali in regios magistratus odio inflammati, veriti sunt, ne homo levis , ac sortasse venalis, magno aliquo praemio sibi proposito, ad illorum partes transiret, ac populi causam proderet. Adhuc seditio perseverat, ac tam magnos plebs illa, ad libertatem tuendam , spiritus antimosque sumsit, ut non solum viri arma susceperint, verum etiam mulieres, ad ducentas, se gladiis, galeis, hastis, selopis, armaverint. atque ex ipsis centurias duas essecerunt, quae, agmine ad militiae m rem instructo, tota urbe incedunt: neque illis desunt tympanistriae, signiferae, duces. Cardinatis Farnesius, Odoardi, dum viveret, Parmae ac Placentiae Ducis, frater, hujusque' qui nunc regnat, patruus , antea quam urbi, quae summe eum expediabat, vultum suum ostenderet, est mortuus. At mihi, in hujus familiae amplissimae clarissimaeque casus intuenti, admirari contingit, ac quaerere, Cur paucis, annis an mensibus mors tam multos ex ea sustulerit: matrem primum Odoardi, tum Odoardum ipsum, deinde sororem , postremo Cardinalem. at, qui altius mentis aciem, quam ad ea quae oculi percipiunt, attollere non audent, tot deinceps 'nera ad naturales causas. & ad communem moriendi conditionem , reser re se dicent: at ii. qui perspicaciori ingenio , his inseri ribus relictis , divinae providentiae singula attribuunt, ejus rei causam in aeternae sapientiae consiliis , quae sunt investigabilia, latere affrinabunt; ad quae, cum temerarium vel potius nefas sit, velle penetrare , ego homuncio meis me limitibus continebo, neque ea, quae Deus intrasty infinitatis abyssum habet inclusa , quaeque nihil adine attinent, perscrutari & investigare conabor. Vale.
Romae , α i Kal. Autusti eo I v I I. LXXV. R
118쪽
U Enni Neapolitani res dicuntur priori esse loco,quam
I antea. Nihil ad nos affertur, nisi nobilium fuga, caedes, bonorum direptiones, aedium incendia. Urbs, sine jure , sine legibus, infimae plebis arbitrio administratur .
opificum ac mercatorum tabernae, clausae, magnum mae rorem luctumque prae se ferunt; eleemosynae, quae antea in pauperes a civibus large copioseque manabant, comi terunt, vel potius exaruerunt; ut eae religiosorum hominum familiae, quae emendicato victitare consuerunt,
ab omni auxilio destitutae, cogantur urbe illa pedem exintollere , atque alias regiones persequi, ubi , quod edant, inveniant. Omnino miserabilis est urbis , in summum discrimen adductae, facies. plebeis cum nobilibus omnis
res est; eos insectantur, oderunt, extinctos esse cupIunt. neque solum hoc tantum tamque acerbum odium, hominum vulgum invasit, sed penetravit etiam intra sacrarum Deo Virginum claustra domosque. nam, quae ibI ancillarum numero habentur, adversus virgines nobiles co jurarunt . ossicii terminos deseruerunt, obedientiamque erga illas exuerunt. Neapolitanorum exemplum reliquae Regni illius civitates sunt ad unam omnes secutae 3 quae, quidquid in ipsis erat nobilitatis . foras decerunt, bonis everterunt, eorum domos incenderunt ; qui nunc, Inopiare egestate coacti, in agris, inore ferarum , Vitam agunt. Defecerunt etiam a suis dominis oppida fere omnia , eisque portas clauserunt; quod dicant, imperia eorum I usta, superba, crudelia se non posse amplius Pati; neque posthac alium sibi dominum , nisi Regem Hispaniarurn, imperaturum. Munt,quod nolim, Conversant Comitem, Neritonensem Episcopalpin, unde fuerat ejectus, magna
armatorum manu comparata, sortiter oppugnare. Deum
ora, ut sit gregi, Illustrissimo Chisio ab ipso comm1ssae,
propitius. Mitto , E quatuor novissimis tertium , nempe de metu Gehennae. expecta quartum , de aeterna Sanet rum felicitate. cui strino alter accedet, rationem continens , qua possint Iudicii & Gehennae mala evItari, selicitatis aeternae bonum obtineri. maximas Deo Imri in mortau
119쪽
rro IANI NI CII E R Y Υ Η R HI mortali gratias ago habeoque , quod Illustrissimum. quem dixi, mihi virum objecerit, cum quo, hoc tam honesto genere exercitationis , senectutem meam obloctem. Aveto. Romae, xv I II Kal. Sept. cIa Iac xLvI i
OVinque dies sunt ipsi , quibus ea febris vi correptus
ac divexatus jaceo , ut mea manu , quemadmodum
soleo, conscriptas ad te litteras mittend1 facultas mihi prorsus eripiatur. Cujus quoque febris causa factum est, ut minime,sermonem de felicitate sanctorum, ad exitum perducere potuerim. Eum tamen quamprimum ex emipam in spem certam venio, fore, ut sebris haec brevI omnino decedat: jam enim mecum incipit mitius agere. i que jus quidem postulare videtur. nam, cur diutius in ine pertinax & obfirmata saeviret 8 studiorum assiduitate xcepta , nullas me caussas attulisse cognosco. verum, deinceps non adeo studiis indulgebo, sed modum quemdam statuam , quo & studia apud me vigeant, dc valetu dinis rapo ducatur accuratior. Accepi nuper primum xertiae Pinacothecae quaternionem; itaque doctissimo Ni-husio plurimas, meis verbis, ingentes', & immortalesyratias ages. ad quem recuperata valetudine statim scribam. Tu interiin vale , meique in tuis ad Deum precu' bus & sacrificiis esto memor. Mitto ad Nihusium oris imaginem pueri Iacobi Martini Modanesii quae, ut mihi quidem videtur, qui eum de facie novi, ei quam simillia pia effeta est. Romae, x Kal. Septeinb. cIa I PC x L II.
OClavum ac vigesimum jam diem , dissicili molest
que implicitus morbo detineor, adeo ut medici dissiderent. Sed , quamvis nunc febris me carea , vires tamen , quas illa secum abstulit, adhuc recuperare non valeo. multa me circunstant incommoda; alvus praeter in
dum adstricta , quae, nisi vi coacta , ossicio suo fungi recusat; tum, pituita, quovis glutine tenacior, quae, pectori inhaerens, vix ac ne vix quidem inde extrahi potest. haec, i cibς,
120쪽
E P I s T. AD T Y R R IJ E N V M. Iaieibo, quem capio, se immiscens atque implicans, verum illius saporem ac gustum inficit atque corrumpit. accedit summum ciborum omnium , & carnium praesertim.
fastidium: &, si quid stomachus videatur appetere, id est ejusmodi, ut perniciem potius quam illi salutem possit
asserre. quamobrem nullum h te mihi munus prodire ad res meas aptius poterat, quam Christi crucifixi imago 1 ut inde nimirum plurima atque gravissima hauriam documenta patientiae. me igitur , ad illius similitudinem. quam maxime possim, effingam. Maxima Nihusii ad moliterae molestia assecerunt: quae epistolam requirunt, ad eum scriptam , cujus nomini haec postrema Pinacotheca dicatur. quam ego epistolam, longae cujuspiam laudati nis , quam epistolae, similiorem, nam amicum, optime de me meritum, ornare constituerain,) prius,quam ipsam Pinacothecam , misi. quamobrem peto te majorem in modum , ut quaeras, investiges, num ea uspiam domi tuae latitet: nam scripsisti ad me, nihil eorum, quae ad tertiatri hanc Pinacothecam pertineant, interiisse a vel saltem hoc ipsum Nillusio significes. nam magna spe teneor , inre ut ea inveniatur, si diligentia in perquirendo adhibeatur. Epistolae inscriptio haec erat: Reverendissimo Patri, D. Andrea Fosse, Abbati, Canonico Reg. Lateranensi. Non potui risum tenere, cum ex Nihusii literis perlatum est ail me, fasciculum orationum, aliarumque scriptionum mearum,1 Naudaeo exhibitum , Vlyssiponem fuisse perlatum , ac paucos post menses Amstela damum esse reserendum, ac venit mihi in mentem, optare, ut idein scriptis meis eveniat, quod vinis ilet. Etenim, si vina , navigio quopiam asportata, majorem vim ac suavitatem adipisci dicuntur. profecto nihil erit orationibus meis elegantius . nihilque praestantius, quae tot maria sint emensa. Sed lassitudo plura scribere me prohibet. Vale. Romae, x I v. Kal.
ADhuc imbecillitas & infirmitas corporis ac virium perseverat; adhuc ciborum sere omnium fastidium, omnem 1 me edeodi voluntatem propemoduin abigit ιi H s nec
