Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

i,t DE VITA PEI REI RHi 616. prae modestia, referre eam laudem noluisset. Eni uerὀ illius nomen Petreshius non reticuit ; cum missitatis quoquoversum exemplaribus, literas ad amicos dedit. Heinc mentionem fecit ipsius Seldenus erudito illo de D Is Syris opere ; inscriptionem secum communicatam dicens a Cottono, cum isti

buisset, e GAstiis, inquit, a Nicolao Fabricio Petristio,

miro'genere , σ eruditione ι Aristimo. Remque mox ante nominatus Alcander, qui editione Romae iterata, & additamento facto, respondit ad dissicultates deinceps obiectas. Cum porro, inter caetera, mirum videretur mentionem nullam eius triumphi, quem

Scipio egit, fieri ; subditum ab Aleandro est, Vis sa8ὸ

periisticacissimus, ac literatorum non minus, quam litera- ' rum amans Nicolaus Fabricius Petreschi Dominus , d siderari merito siu 'icatur alteram L. Scipioniε Inscriptio nem baio nostrae geminam. Grandi enim mole spulcra apud veteres exaedificabantur; neque ex limare absurdum

est, ab uno quidem latere hoc elogium , ab alio marmoritidem fuisse aliud, in quo triumphus memoraretur , aiasque, se dies obitus, oec. Haec, & id genus alia moliebatur Petreskius, cum isario, Nouembri mense, Sigillum repetitum est, perillustrisque ille vir fuit in

priuatam assertus vitam. Petreskius porro, qui in eo, non tam splendorem muneris , quam eminentiam

virtutis spectabat, noluit unquam deserere ; iudignum ducens facinus, si qui perstitisset in prospera, recederet in aduersa fortuna. Quanquam testari de viro solebat, duxisse illum semper hunc casum non inscelicem, infaustumque, sed fortunatissimum ; ut

162쪽

quo solo posset hxoptatam diu tranquillitatem adipisci. Quare & magna alacritate rellituisse depositum ; & redeuntem ex Regia , voluisse paullo uberius una cum Matherbio , ipsoque Petreskio tanquam negotiis nihil iam interturbantibus) coenare;& secessu facto, placidissime, iucundissimeque cum libris, amicis, eruditis viris, conuersatum fuisse. λε- re per id tempus Riantiensia negotia Parisiis Tolo, sim translata ; fraterque Valauessius sub anni soquentis initium eam in urbem profectus est. Tametsi vero ipse quoque illeic desiderabatur, plurimumque

sua praesentia expectabatur profuturm: attamen adduci non potuit, ut, quantumcumque negotia Periclitarentur, dimitteret virum. Nec vero putes illum propterea rei literatiar dimisisse curam. Siquidem innumeram prope librorum multitudinem ad eruditos partim ultro , partim requisitus quoquoversummisit; vii in Italiam , ad Pignorium, Aleandrumque, & ad Scipionem Co bellulium , tum primum

purpura donatum, renuntiatumve Cardinalem, titu-

Io Sanctae Susannae; cui est quoque non multo post Vaticanae Bibliothecae gratulatus custodiam. In Angliam vero ad Camdenum, Seldenumque , & alios, qui ipsum serio interpellarunt, ne literatae hominum nationi inuideret diutius eruditas suas in Nummos antiquos, & in Galliam Narbonensem obseruationes. In Hollandiam autem , cum ad caeteros, tum

potissimem ad Thomam Erpentum , Arabicae linguae Professorem celebrem ; adiecit vero libris , literissique Arabicos nummos, in quorum interpreta-

163쪽

cissim multa expetita acceperit ; uti ab Aleandro, modulum Congij Farnesiani , cum literis , quibus ille scripssit reuocasse se ad examen aquam Tiberinam, fontanam, oc alias ; ac post multiplicem comparationem, discrepantiam in pondere reperire nullam potuisse. Α Nicolao Alemanno Vaticanae Bibliotnecae ante annum praefecto , notitiam Poet rum Prouincialium. Ab Andrea Bruggioto , supplementum Indicis M S S. Graecorum, qui in eadem adseruantur. A Pignorio , breuiarium vitae, ac tempus, quo obierat Ludovicus ille Cornarus, qui sibi sua sobrietate adeo longaeuam , vividamque senectutem effecerat : scriput enim sepultum Paduae: postridie Nonas Maias , anno supra millesimum quingentestimo sexagesimo sexto. A Iacobo Colio, librum, cum excusatione, quΘd non alia illustratione ipsius nomen expressisset, quam appellando I bilissimum Gallum. A Sandero, clogia ; a Ioanne Meursio, varios eius foetus; a illerio, genealogica: a Wingliemio,botanica,& ab aliis alia. Coepit eriam ex hoc tempore apparare Notas in Kalendarium Constantinianum , quod post annos septemdecim

AEgidius Bucherus Societatis I Esu transtulit totum in commentarium Canonis Paschalis Victoriani, a pagina nempe ducentesima trigesima sexta , ad usque ducentesimiam octogesimam octauam. Et non requiro quidem modum , quo obtentae schedae, &cum viro eximie bono , eruditoque communicatae: hoc solum moneo , illas aliunde non fuisse exscriptas,

164쪽

ac etiamnum in illius Bibliotheca asseruatur. Egit autem multis de eo tam cum Aleandro, quam cum aliis plerisque eruditis viris, qui ipsius evulgationem summopere desiderarant i, quoniam thesaurus visus est ingens, corrigendis fastis, emendandaeque tam sacrae, quam prophanae Chronologiae. Exempli enim gratia, obseruare in eo licet Consulatum Probi, &Paterni, non fuisse in fastis illis praetermissam ; qui

praetermissus ab Onuphrio , illum in errorem unius anni induxit, neque etiam antecedentem, qui simul omissus a Baronio, errorem fecit duorum annorum

circa Christianaa Epochen , uti est a Scaligero, &Setho Calvisio notatum. Sed ne consecter id genus alia, obiter exinde perspicies, quid sibi eruditus vir

Iacobus Godofredus voluerit, cum post annos Vndecim Geographum Anonymum edens, neque Pei reiatum nominare ausus, ob non impetratam licentiam circa editionem talendaris, commutatam eadere in praefatione Periodum huiusmodi verbis con clusit.' Si quid intra iniis , aut alterius pridia ariη-stiam concluditur, non eo minus est maximi momentι ;

cuiusmodi etiam meteres Notitias , Considaria propediem expectamus. Haec inter, dolor infandus fuit, quo mortem excepit amicissimi capitis , Iacobi Auousti Thuani. Vix certe unquam sine suspiriis meminisse illius potuit, vix unquam sine elogio ; quippe continuo illum dicens, quem & auitae nobilitatis decias, dc singularis erga Deum, Patriam . Principem seum pietas, di doctrina eximia , summaeque erga inera

165쪽

I61 DE UITA PEI RESTI r2627. toS , ac probos omneis viros amor, & inexhausta bonitas, moresque candidissimi, vere Σεcιι ιν reddidissent. Solatio fuit primum nobilis Progenies, in

ciua iam manifesta erant virtutis paternae, auitaequeismina ; & maxime quidem in Francisco Augusto natu Primo, qui vix ingressus adolescentiam, prae se

iam ferebat animum Senatorium , & quantum Parens calamo ex toto orbe descripserat, tantundem ipse oculis haurire coram destina at. Deinde comis missa Bibliothecae cura nobilibus illis , atque erudiatis ex sorore nepotibus Petro', & Ioanni Puteanis,

Claudij Senatoris Parisini filiis ; qui, ut literatis omnibus semper assulserunt,& grat cati sunt, ita semper Petres hio coniunctissimi exstiterunt. Sperauit nempe, id , quod euenit, ipsis eam animantibus, Thumi genium superiaturum ; & nobilem Musarum sedem, ex ingeniorum lectissimorum consessu,& frequentia, quam ipsorum candor, & antiqua λdes conciliaret, apnitam stri e. Contigit ea mors seb

initium Maij. Cum Varius autem ineunte Iunio restitutus fuisset, inpenti applausu, suo Muneri; perseuerauit Petresvius, neque ab eo abfuit, etiam in Comitiis virorum Notabilium,qui e tota Gallia conuocati, consedere Rhotomagi, sub Nouembris finem. Procurationem in iis egiti communis sui Senatus caussae ac potissimum circa ius , Ut appellant, annuum , seu pensionem , qua Magistratuum munera fiunt haereditaria ) una cum viro bono, dc collega amico Honorato Agutio, qui ad eadem concesserat. Non modo vero adnotauit quicquid in eisdem con

166쪽

L 1 AER TE, TI v s. sultum, decretita, peractumque est ; verum etiam, a si quia ex uniuersa Gallia selecti viri conuenerant; ideo non commisit, ut quisquam rediret in suam Prouinciam , quin illum aliquo ossicio demereri adnixus fuisset , & repetitis colloquiis plurima i nisi potius omnia) in eius regione singularia addidicisset. Vnum, quod permoleste tulit, filii mors Nicolai Neouillae Villaregij, inclyti illius a Secretis Maiestatis prima-rij, a quo unice amabatur, quique etiam apud Varium , atque omneis bonos desiderium sui maximum reliquit. Habuerat ille magno in pretio virum eximiae probitatis , prudentiaeque Eliam Deo da tum , quem sane ipse quoque Petreskius non potuit ex eo tempore non suspicere plurimum , non impense diligere : siquidem , praeter caeteras doleis, commune illi cum ipto fuit, nullum non virum doctrina conspicuum tota Europa demereri Cum rediret postea, sequente Ianuario, transire voluit Lexoviis, ut sua industria temperaret quaedam Capituli iura aduersus Episcopum ; Idque in gratiam Varij,

Episcopatu recens donati. Parisios reuersus, nihil potius habuit, quam Regium stemma vindicare a

technis cuiusdam Theodorici Piespordij, Archiducibus, seu Principibus Belgij a Secretis, qui, imitatus

lacobum Valdelium, Hilpanum consiliarium , conatus est Austriacam familiam mascula serie a Pha- ramundo Francorum Rege deducere, atque idcirco

Franciae Regnum Catholico, seu Hispano Regi ipso

successionis iure vindicare. Videsicet ab anno usquo superiore ediderat stemma intiburgi. Austriacorum

167쪽

Da V1TA PEIREs XIII 618. Principum, seu Genealogiam Austriacam, per nobilissimos Habsburgi Comites ex prima Regum stirpe deductam ; illiusque exemplum ante Natalitia mis sim a Mingliemio ad Petreskium fuerat, misso prius alio , ac Regi oblato per Archiducum Oratorem; uod Petreskius non poterat, tanquam indignum acinas, non iniquo animo ferre. Ad refellendum autem imposturam , facile detexit imprimis nullam

Chartam authenticam, nullumque Authorem citari

centum, & viginti annis stiperiorem ante id videli-eet tempus, quo Trithemius, & alij Maximiliano

Imperatori astentantes, prolixam illam Avorum sortem, non consentientes licet inter se, pertexere non erubuissent. Deinde, cum Sigebertus Austrastus,unus

ex filiis Clotarsi Regis a Pharamundo septimi, delechis nerit, a quo familia Austriaca deduceretur; nulla ratione ostendi potuit integra illius successio ad Habsburgicos v ue Principes; quos aliunde Plesia

pordius perabsurae, ac perperam ante annum Christi septingentesimum vigesimum sic nominaret cum Habsburgum conditum solum anno supra millessimum vigelimo septimo constet. Argumentabatur etiam Petreskius, quamobrem illi Principes, qui ex Sigeberto orti fingerentur, quique vixissent tum Pipini, tum Capeti temporibus, conquest, nullo modo fuissent iniuriam sibi fieri ', tanquam ex Phara-

mundi stirpe superstitibus , & successione legitima

ad Francorum sceptrum vocatis Z Verum quia tametsi Comites Habsburgici secundum lineam ma- .stulinam ex Regum nostratum stirpe descendissent, .

168쪽

L13ER TERTIVs nouerat tamen petreskius ex actis Murensis in Helia uetia monasterij nuperrime editis perspicue probari Principes Austriacos serie duntaxat neminea ad Habsburgicam familiam spectare, mascula vero pertinere ad Tiersteinteam, cuius Piespordium,&alios suppudere non debuisset ; idcirco magna contentione , & repetitis literis curauit, ut amicus sibi, Mnominatus iam ante Vicus tum legatione Regia ad eas parteis fungens, dextre obtineret authentica forma Actorum Exemplum , quod posset inferri in Chartophylacium Regium adeo verebatur ne A tographo sinistri quidpiam contingeret) ac praesertim antiqua illa , quae praefixa Actis erat Principum

Monasterij fundatoruin Genealosia: Re iam in tuto collocata , procurauit sollicite iteratam editionem tum Actorum omnium, tum maxime eius Genealogiae, quam, ne una quidem syllaba addita, vel dempta redegit in perspicuum schema. Ex eo autem statim patescit gernerum Comitem Habsburgi , qui obiit anno millesimo nonagesimo sexto ,siliam habuisse nomine I TAM de Tiertain, siue Hom-berg, hoc est, more loquendi Genealogistae, Ru-dolpho Tievieinico , siue Hombergico nuptam,quae

ernerum genuerit, Patrem Alberti, Auum Rudol phi, Proauum Alberti alterius, Abauumque alterius

Rudolphi, qui fuit eius nominis, & familiae Austriacae Imperator primus. Et mira sane est industria, qua tam Franciscus Guillim annus, quam ipse Pleiapordius, ernerum Itae filium silc diuimulant, quasi ille. fuerit non ipsius Itae , sed frauis eius filius ; de

Y iij,

169쪽

1ει DE UITA PEiREs xi IIci 8. cuius tamen progenie nulla usquam mentio: ut ne . que Adelberti alterim fratris , ex quo successio Habsburgi ea ad familiam Tievieinicam, seu Hom- bergicam transiit. Sed nempe aduersari fidei manifestae non puduit, & ita varie comminisci, ut Guillimannus quidem fecerit Itam Ottonis sororem, nurum , neptem ; & Pie*Ordius sororem, uxorem, nurum, & sororis neptem ex Vernero Tievieinico. Et sic quidem Petre hius laetabatur se praesecuisse ansam adulatoribus illis Genealogisticis ac tanto magis,

quanto Guilli mannus magnam se fidem habere di xit Actis illis Murensibus, ipsumque Guillimannum duobus annis post desegit Gaspar Scioppius, quem

in ea parte stemmatum Austriacae domus sequeretur. Non themini porro, an haec, an alia ipsi caussa fuerit inuisendi Rhemis Capitulare Archivum , Cano nicis diplomate iussis aperta ipsi facere acta , & tabularia omnia ; ac exhibere duo quaedam Instrumenta praecipua, magni momenti res continentia.

Id memini, habitum ipsum penitioris historiae Gallicanae scientissimum , ac editum fuisse ab eo speci

men , cuius, praeter ipsum, alios habui enarratores. Cum enim mense Martio contigisset illa memorabilis Basilicae Curiae conflagratio, ad cuius spectaculum una cum Iacobo Gilloto Senatore optimo intempesta nocte accurrit, deduxit eo deinceps quo quot pene erant in urbe eruditos viros, ut conside rarent Regias statuas, quae truncae supererant, cael ris in calcem conuersis. Et cum nemo dicere posscricuiusnam esset Statua , quae etiam ante incendium

170쪽

LiagR T,RTivs. i67 praesecto vultu'Aerat via; ipse ex superante uno loculamentorum, edisseruit eam fuisse Henrici Angli, quam Carolus septimus mutilare contentus fuisset, neque omnino deiecisset, tanquam locum destinans suae alium a loco, quem statua usurpatoris occupauisset. Nec modo vero specialem illam aduersus Ples. pordium, & alios nauatam voluit operam; sed quo affectu prosequebatur, & sacrae Regiae Maiestatis,& Francici nominis gloriam , meditatus est ex eo tempore editionem Auctorum omnium, coaetaneorumque praesertim , qui Francorum originem , Histo riamque scriptis mandarunt. Tum quia norat plurimos adhuc in variis Ecclesiis, Monaueriis, ac Biblio rhecis priuatorum asseruari ineditos ; conquirendi curam assumpsit ; & quoniam ipsi non vacaret communicandi cum Andrea Duchesilio Historiographorum diligentissimo, ipso quoque ex eo tempore ad id animato. Is apparabat editionem Historicorum Normaniae: Petreshius vero, ut suam illi sagacitatem , di diligentiam argumento quodam probaret, quaesiuit, ac obtinuit a Roberto Cottono Anglo tum Anonymum k de gestis Emmae Reginae Anglorum ; tum Guillelmum Pictauinum, quos ipse breui post adiunxit, testatusque est, Canadent interuentu transmissos, , inquit, D. de

rem bene meritum , D. Nicolaum Fabricium de Petrisco Regium in Aqui, Sextiensi Prouincia Curia Senatorem , is2mmo amicitia minςulo rarismum. Q niam V Io Fronto Ducaeus parabat eodem tempore editi

nem Codicis Graeci , .litteris maiusculis lGim , --

SEARCH

MENU NAVIGATION