Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE VITA

N a E ME N T E anno Parisios iteraro profectus est. Advocarat enim illum Valauesius, quo tempore existimabat illa de Riantio negotia eXtremo iudicio definitum iri. Et contigit quidem , ut cum moras aliquo-vsque traheret, iudicium interuenerit, literssque in itinere acceptis id rescierit ; verum quia non tam negotiorum causi Sa, quam amicorum conuisendorum desiderio distacesserat ; idcirco noluit regredi ; sed ardentius viae insistens accessit Parisios, quo tempore frater erat excessurus. Is vero bono suo fato in urbe adhuc constitit: incidit enim statim in morbum, quo fuit per integrum mensem ea exagitatus Vehementia, vinis caput carissimum aduenisset, adstitissetque, vix ab illo emergere, conualescereque potuisset. Cum amense autem Iunio restitutus fuisset valetudini pristinae, discedere tamen absque Fratre noluit, qui in

142쪽

LIBER T E R T I V s. Issmensem usque Nouembrim dilarum voluit reditum. 16ix. Praetextus fuit illud nuperum iudicium , quod litigiorum Riantiensium non fuit penitus decretorium:

nam ad cognoscendum quo iure uteretur Prouincia , audiendis Ordinum comitiis locum interposutum fecit. Vnde quia comitia non poterant cogi absque Prorege Guisio, ipseque Prorex ante id tempus non erat aula excessurus, ideo Petreskius hanc sibi metam, redeundique ansana praefixit. Heic nihil necesse memorare quanta cum laetitia , virtutinque aestimatione exceperint illum Thuanus, Campinius, Roissius, Faber, alisque amici, & insignes viri, quorum iam ante meminimus, quique illum facie, vel fama iam norant. Nihil recensere ossicia, quibus literatos plerosque devinxit, non modo qui erant in urbe, cuiusmodi fuere, praeter superitis memoratos, Ioannes Savaro, Carolus Labbeus, & alij; sed etiam qui alibi gentium , ut in caeteris Galliae ciuitatibus, in Italia, Anglia, ac Belgio. Attexere praestat, cum nullum intermiserit stuὸium promouendiarteis ingenuas, spectabilem praesertim fuisse quam curam continentem gessit obseruandi coelestia , dec-que iis coram edisserendi cum virip Mathematicis, bonarumque rerum studiosis. Factum est quippe, ut

nemo melius Phaenomena noua calleret, quod nemo ardentius , & constantius in iis cognoscendis operam posuisset. Heinc habitum prope miraculo fuit, quod distractus tot aliis curis, consequi potuisset notitiam adeo exquisitam huiusmodi rerum,

Quippe non de ipsis Phaenomenis solum , sed de

143쪽

r o DE VITA PEIREsx Iri 612. confectione etiam, usuque Telescopis multa declara

uit; eaque occasione plerumque ducere secum solitus est, qui tam fabricae organi, quam rationis utendi inspectores forent. Heic referendum , cum op ram circa Mediceos Planetas nauaret, adnotasse eum

aliquid, quod , quibus ista curae sunt, non fuerit

fortassis ingratum. Attendit videlicet Iouem transiisse Cordi leonis ad Boream , non multum ante vesperam diei Iunij trigesimae, & Ucnerem corniculatam transiisse adhuc magis ad Boream, inter cam vesperam, & consequentem primae Iulij ; qua etiam nonnihil coniunctionem cum Ioue praetergressa fuit: cum & Luna tunc, omnibus borealior, ipsi eidem Cordi leonis instaret proxime coniuncta. Sic Ecli-pseis duas obseruauit, alteram Lunae, alteram Solis.

Et de Lunari quidem , quae contigit die Maij deci

maquarta, retulit in schedas obstitisse nubeis, ne adnotaret aliud, quam Eclipsin coeptam, & ad quadrantem prope diametri promotam, cum Vrbana horologia varie pulsarent horam nonam, ipsique in au tomato haberet nonam , ac semissem ; promotam vero ultra trientem, & ad semidiametrum pene, dum ex urbanis habehetur nona, cum semisse, ex proprio vero decima. At paulld exquisitius circa Solarem,

quae eiusdem mensis die trigesima accidit, scripsit se obseruasse Solem fuisse iam factum, qualis est Luna

ad dichotomiam proxime accedens, cum iuXta Vrbana horologia foret hora nona matutina nempe ac triens. Deinceps quoque hora decima cum triente , semisse, ac besse , vitam increuisse Eclipsin ; at

144쪽

L 1 AER Τ E R T i v s. r rhora undecima iam imminui coeptam & ad cen- i6i2.trum Solis reductam. Hora undecima cum besse,

vix superfuisse digitum : denique hora duodecima, minus sexta parte , Eclipsin desiisse. Q commemoro , ut intelligas diligentiam saltem in eo non potuisse desiderari. Et expetiisset quidem postea obseruata fuisse omnia scrupulosius: sed satis tamen

peractum duxit, ut summa cum laetitia obseruationem compararet cum Romana quadam Lunaris

Eclipseos, quam Ioannes Remus Quietanus clarus Medicus, & Mathematicus retulit; & cum Haniensi duplici, seu utriusque Eclipseos , quam celebris vir Christianus Seuerinus Longomontanus, Tychonis Brahet quondam adiutor, descripsit. Prodiit per haec tempora liber Italice scriptus', titulo Squilinij, quo libertas Veneta ab ipsis Reipublicae fundamentis fuit discussa. Is, quia visus ea continere eximiam quandam Imperij, Gotthorumque Regum Historiae notitiam, idcirco statim creditus. fuit quae etiamnum est multorum persuasio ) Petreshium habere auctorem. Enimuerὰ testari licet nihil tale ipsi venisse in mentem. Quin potius sic semper reueritus fuit Reipublicae maiestatem, quosque in illa amicos habuit, ut ad praestandum obsequium potius, quam ad contumeliam fuerit comparatus. Ac non diIPiro quidem an auistor huiusce libri fuerit Antonius Albietius, nobilis ille Florentinus, qui Christianorum Principum Stemmata ediderat ante duns annos , Ut nonnullis persuasum est; an, ut videtur Verosi milius, insignis ille Marcus Vel serus, cuius sae-

145쪽

r L DE UITA PEIREsKII16K. suspicatos tam Gualdum , quam Pignorium , aut contulisse operas in eo opere conscribendo, aut communicasse cum Petre, hio quos digereret commentarios. Ii fuere enim magis ingenui, patriaeque suae magis amantes, quam ut ea impietatis labe commaculari voluerint. Vtcumque sit, Petres kius certe nihil simile unquam cogitauit. Parisiis porro disces.surus, ac vale iam amicis dicens, recepit, inter caetera, se ad Mericum Vicum, hieme ingruente, trannmissurum par Phoenicopterorum. Subierat quippe

earum auium enutriendarum desiderium, non ob pulchritudinem modo alarum rubore flammantium, in unde nostrates Flammantem vocant) obque proceritatem crurum , & colli, cuius caussa a Iuvenale

Phoenicopterus Ingens dicitur; sed praesertim ob speciem victus, quo Petreskius quasdam apud Varium educatas commemorabat. Referebat enim illasia oetu potius, quam interdid capere cibum qui

fere illis parabatur ex pane aqua madefacto:) praesentire frigus aduentans, ac tum ad ignem accedere , pedibusque etiam interdum cremari ; dolente pedum altero, illius vice uti rostro, ipsoque , & altero pede alternando incedere : dormire e rei has in alterum pedem, reliquo in ventrem, plumasque subdisto; parci esse somni, aliaque similia. In ipso dis. celsu summopere doluit eripi sibi extremo morbo amantissimum sui Nicolaum Fabrum, qui non mul-pids meminimus, ob consummatasn eruditionem, propensionemque singularem erga domum Aultriacam. Addo duntaxat , immerito videli quosdam

146쪽

Li B E R T E R T I V s. I 43tos ante dies commendarat apud Regem egregium 16s 2.

virum Thomam Billonum operosissima illa sua, ac

stelicitatis mirae Anagrammata oblaturum. In itinere diuexatus est: magna urinae dissicis ate Post eam rediit, nulla res aeque eum affecit, ac iniuria Vario a Senatorum uno illata, tum ante Natalitia, tum initio alterius anni; cuius proinde toro decursu vix a latere

ipsius discessit, nisi quo octiduo graui morbo laborauit sub finem Aprilis. Rediit interea Frater Parisios, ipsique per illum varia munera ad amicos dedit. Misit quoque multa in italiam ad Paschalinum,

Benedictum, alios, quibuscum varia edisseruit,& ex quibus aliqua pro amicis aliis vicissim expetiit. Hos inter fuit Casau bonus, itemque Henricus Polanius Monetalis Ex praefectus, qui pomalarat tum varios libros opera ipsius in Italia inuestigandos, tum pondera antiqua varia, aut institutam certe ipsorum eum Parisiensi comparationem. Scribens aliunde Parisios, nihil aeque sategit, ac Hannibalem Fabrotum Iuris professione clarum , & meliorum literarum studio cumprimis insignem , facere tam apud Thuanum , quam apud caeteros amicos, quibus illius eruditio iam innotuerat, commendatum. Ad

eruditos alios quod spectat, Edens non multo pὀst Sirmondus in Sidonium Apollinarem Notas, constitutionem retulit , quam Cusinus esse Constantini Magni, Scaliger Constantini Tyranni opinati fuerant; Petres hius vero docuit, ex Codice Arelatensi,

fuisse potius Honorij , dc Theodosiij Augustorum, scriptam scilicet ad Agricolam Praefecium Galliarum se

147쪽

i DE UITA PEIRE RII de agendo singulis annis Arelate selytem prouinci

ruin conuentu. Deinde Iacobus Fontanus nuncupans illi Commentarios in Aphorismos Hippocratis , hisce verbis inscriptos voluit, Hunc , si min hoe opusculo condendo insumpsi tiborem , tuo fauore tectum in lucem prodire exopto, qui virtutum, cir scien-ιiarum omnium cumulo eoruscans Jugabis omnia omnium obtrectatorum conuitia , seciesique et i hoc opus medicisa

studiosis mille, sit omnibus futurum iucundum ; elim ita hu non tantum placeas , sea etiam reliquis omnibuε , qui literarum studiis ineumbunt, ut nutam sibi ipsis pruriam mirtutem esse putent, nisi tibi testatam, oe acceptam intelligant. Dicatum quoque, editumque eodem tempore filii opus a memorato supra Taxillo, continens Iudicium de ea noua Stella, quae colluxerat ante nouem annos. Verum Petreskius neque consilium, neque iudicium probare potuit ; quod ille aduersus

meliores aucto ores, etiam a se communicatoS, argumentaretur Stellam sublunarem , ac suprema aeris regione non superiorem. Nimirtim ferre non poterat , Ut obseruationibus , demonstrationibusque restagantibus, quaererentur argutiae, quibus opiniones in scholis inueteratae stabilirentur; tanquam docere nihil dies posset, neque cxperimenta rorent ratiociniis umbratilibus praeferenda. Q circa eodem tempore collaudauit bacij candorem , qui rogatus sententiam ferre de Solaribus Maculis Telescopioiani obseruatis, ad deliberandum tempus petiit, conturbatum se asserens , & ex obseruationibus nouis hypotheseis nouas constituendas sentiens. Sub idem

148쪽

tempus rumor percrebuit de Giganteis ossibus, quae I 613. in Delphinatu reperta Rex imperauit ad se transmitti.Ferebant enim deleetiam fuisse in sabuloso quodam loco, non longe ab ipse conquente Rhodanum in ter, & Isaram , sepulcrum lateritium , triginta longum pedibus, latum duodecim , altum octo, cum superposito lapide , in quo haec inscriptio , THEv- Tono C Hvs REX. Addebant, sepulchro aperto, apparuisse intus Sheleton humanum, longum pedes viginti quinque , cum semisse ; latum ad humeros, seu scapulas decem ; profundum ad thoracem quininque. Cranium obseruatum fuisse quinque pedum secundum longitudinem ; secundum vero ambitum, decem. Spectato prodigio per integrum diem, caetera quidem ossa abiisse in cineres; at superfuisse, quae translata nemo non vidisset Parisiis, partem maxillae inferioris, vertebras duas, portiones costae, humeri, femoris, alterum femur, tidiam, astragalum, calcaneum ; praeter non transmissa aliquot fragmenta, ac

nominatim femoris, itemque duos dentes. Memo-. rabant etiam reperta argentea numisinata, numeroirciter quinquaginta, cum effigie Marij, & inauer sa parte literis M A, nominis ipsius initialibus ; vn de & confirmatum volebant sepultum ille ic Theutobochum Theutonum Regem a Mario deuictum virum tantae proceritatis, ut Auctores memincrint fuisse trophaeis eminentiorem, & quaternos, senos que equos transilire solitum, aliaque id genus. Porro ut Petreskius rem vertit in dubium ; ita expendit

149쪽

r 6 DE UITA PEI RESTI risu. sertim, ex quo libellum a Nicolao Habigoto Pariasiensi Chirurgo ea de re conscriptum palegit. Ac non haesiit quidem, quin ossa in ea regione detecta fuissent: concessit posse alicuius vetustioris Gigantis esse ; at cuius esse perhibebantur , in animum reu quam induxit. Nam primum quidem, neque Theutobochus, neque illius subditi latinam linguam usurparunt, ut excitato tumulo inscriberetur Latina vox;

neque Romani, si pro sua illa hostili pietate monumentum condidistent, illud extruxissent ex lateribusi signinum certe opus non fuisset, quale ad sepulchra tunc usui non eratὶ sed potius, nisi ex marm re, saltem ex alio lapide, in quo & suae victoriae, de pietatis aduersum hosteis insculptae notae relinquerentur : cum aliunde locum delecturi fuissent, nisi seblimem, aut saxeum , saltem non ita arenosum, a que lubricum, cuiusmodi is fuerat; ne facile obrui,. aut subuerti posset. Mirabatur etiam neque asseruatum, ostensumque fuisse inscriptum illum Lapidem, qui Parisios sane fuerat transferendus; neque sepulcrum relictum fuisse vel intemeratum, vel cum insignibus vestigiis; ut Dominus illius loci propagandae

ossium Giganteorum famae curiosus, videbatur cordi habere debuisse. Suspicionem adaugebat, quod acceptae Cranii dimensiones perhiberentur, cum id nimirum solidum, nec cinereum exsisteret; & tam cito tamen , aliis ossibus superstitibus, exsolutum fuisset. Videbantur enim fabulae auctores subueriti fuisse , ne ex accurata eius inspectione comparationeque humano cranio posset veritas Delicius

150쪽

exquiri. Ad Numismata quod spectaret, dicebat illas i6ra.

literas designasse non MArium, cuius praenomen C. non fuisset omissiim, neque integrum nomen MARI vs Romanorum more exprimi neglectum ; sed potius M Assiliam, tum Rempublicam, cuius, ut ciuitatis Graecae, ea numismatum argenteorum forma erat propria, non ipsorum Romanorum. QBoniam vero a paucis annis, neque longe ab eo loco reperta

complura huiusmodi numismata fuerant, ipseque nonnulla ab illustri Frereo, cuius est superius facta mentio , habuerat ; eam ob caussam subdubitauit, num callide , ut tempora , ita loca forent confusa. Quod Theutobochus vero legatur fuisse Trophaeis procerior, arguere id quidem, fuisse illum altitudinis decem , duodecimve pedum nostrorum vulgarium , cuiusmodi erant trophaea, quae in ovationibus, ac triumphia gestabantur idque computata gestantium , brachiorumque elatorum altitudine cuiusque modi etiam Heroum exhibebatur statura ad humanam nempe communem sesqui altera in non

Vero pedum viginti quinque. Sed neque id , quod legitur de Equis quaternis, sen1sque, ita esse intelligendum, quasi distentis cruribus ipsos una complecteretur: sed potius, quod moris haberet ex uno tra sire in alium; hoc est , mutare saepius equum , tamquam breui spatio pondere lassatum. Argumento

esse, quod Florus a quo id scriptum prodid i illum

quaternos, senosque equos transilire solitum, vix Vnum, cum fugeret, ascendisse ; quasi indicetur non una deductam equorum multitudinem , uti deduci .

SEARCH

MENU NAVIGATION