Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

i4io. quidquam memorem, & maxime cum euulgata ante treas annos Themata , nisi post 'annos praeterea

quatuor, nihil ominarentur infaustum. Non is etiam rum , qui subdubitem habuisse Uatem cum prauo Genio, qui id praesagierit, reuelaueritque commercium : dico solum potuisse ipsum aliqua ratione esse conscium machinationis illius, qua infandum adeo parricidium cominissum est. Ea certe neque in Hi-ipania , neque in Italia celari plane potuerat; nam etiam Regij Oratores, ac nominatim Venetiis agens ille virorum optimus Ioannes Bochartus Campinius, Regem iam illius praemoniterant. Comprobatum aliunde est Massilienseis nautas, quotquot ex Hispania ante duos mense is aduentarant, retulisse rumorem fuisse in Hispania disseminatum, quod Rex

Francorum nunc occisus , nunc occidendus gladio foret. Narrauit etiam Petreficius, scripsitque ad Mal-

herbium , quod in hunc locum inseri possit. . Me

morabat nempe die Sabbathi, ac triduo post mortem Regis renunciatam , transitisse Aquis-Sextiis illustrissimum Venetum ex Priutorium familia, qui fuerat Orator Parisiis, ac tum pergebat Orator Mad ritum. Chim inuisisset autem Varium, sibi aliunde cognitum, enarrasse ipsi inter caetera, se Mediolano iter facientem salutasse illic Comitem Fontanum cum Regiarum copiarum vim inter colloquendum exaggerauisset , tum excepisse Comitem , nihil sibi ex iis metuendum , quod unius hominis mors esset breui eas euersura. Sed temperandum ab istis est Accepit subinde Petreskius scriptas a Pignorio tertia eius

132쪽

L PER SECvNDV s. l29 eius mensis die literas, quibus admonitus est dete- I6 Io xisse Galileum inuento recens Telescopio magna quaedam , admirandaque circa stellas spectacula , ac potissimum quatuor nouos Ioui circumductos Planetas , quos Mediceos nuncupavisset. Scilicet ab

ineunte vique superiore anno sexcentesimo nono Iacobus Metius Alcmariensis, dum varia vitra componeret , ut effecta experiretur , inciderat casu in eam conuexi, concauIque comparationem , ex qua, interiecto potissimum tubo, viderentur intuenti res paruae grandescere, & sepositae admoueri, unde S illi prima defertur Telescoph inuentio; tametsi Ioannes Baptista a Porta tale quidpiam iam evulgarat Galileus vero ex solo rumore inuentionis ad te perducto , coeperat ipse cxcogitare tum caussam esse eluum Telescopii, tum conficiendi artificium; adcout post molimina, ac tentamenta varia, peruenisset tandem ad unius exactissimi constructionem. Ipsum fuit, quo per primos duos anni decimi memorati menseis obseruationes illas peregit, quas titulo Si derei Nuntij mense Martio typis vulgauit. P cires-kius ergo re cognita, magno cum ardore sategit, ut& librum , & Telescopium quam-primum posset, nancisceretur. Enimueris clim librum habuisset, cxquisitum tamen Telescopium sortitus illicὀ non est,

quantumuis nonnulla impetrauerit tam ex Italia, quam ex Hollandia , ac etiam Parisiis , ex quo primum tempore elaborari. illeic coeperunt. Heinccst, cur Iovis Satellites ante Nouembrim detegere, Obseruar que nequiuerit; certe ut integram Choream

133쪽

i3o DE VITA PEiREsTII 6lo. censeri posset deprehendisse. Ex quo veris deprehendit, mirum quanta laetitia id spectaculum fuerit

contemplatus. Nam statim quidem rem demonstrauit Vario, altissique amicis ; sed & ne tempus frustra abiret, apparauit obseruatorium , inuitauitque, ac saepius per complureis dies detinuit memoratum Galteri': in , cumque eo in obseruando biennium pene totum consumpsit. Erat adhuc frater Parisiis: quare illum sollicitare, varieque urgere nunquam denitit, donec vitra Telescopica confici curauit, misitque ad usque quadraginta. Videlicet spes erat fore, ut consequeretur tandem optima , & cuiusmodi fuerant a

Galileo usurpata. Interea tamen aliquot reuolutiones speculatus, cepit cum Galterio consilium de Motuum hypothesibus,tabulissique concinnandis. Quamobrem Galterius eam Spartam aggressus , sic breui perfecit, ut exquisite, quantum licuit, determinarit tempora, quibus singuli Medicet circumuolutiones proxime absoluunt, Extimus nempe diebus sexde cim , cum sexdecim horis : Sequens septem diebus, cum horis tribus, & semisse horae: Tertius diebus tribus, cum tredecim horis , ac semisse itidem: In timus die unica, cum horis octodecim, ac simul semisse. Minutias non recenseo ; quandoquidem licet ad usque secundas, ut Astronomi loquuntur , supputatae fiterint; nihilominus dies docuit addendum quidpiam, demendumque: ut etiamnum quoque retiat aliquid, quod obseruatio, ac diligentia temporum sequentium valeat emendare. Haec solem attingo , Ut innuam , quam vehementer Petreskius in id

134쪽

jbi AER SECUNDUS. I Iincubuerit, ut res adhuc nascens in suo exortu per- I6lo.

ficeretur. Quippe delegit praeterea virum industrium Ioannem Lombardum , qui obseruando operam

conferret; ac eruditos adolescentes Petrum Robertum Medicinae, de Ioannem Baptistam Morinum Philosophiae candidatos, qui se Galterio addicerent,

ut quia nimis molestum erat numeros omneis retexere, calculis praescriptis, ipsum subleuarent. Obtinuit etiam obseruationes , quas praeter Galileum, Ioannes Kepplerus clarissimus ille Caesaris Mathematicus, aliique iam peregerant ; ut ex illarum collatione perfici hypotheses possent. Curauit quoque

elaborari Theoricen mechanicam , Peurbachianae vulgaris instar ; ut suppositis radicibus motuum, Mediceorum loca possent colligi in annos, menseis, dies, & horas. Nomina praeterea imposuit, quibus discerni singuli possent. Nam cum Galileus uniuerse Mediceos indigitasset, noluit ipse nuncupationem ulla ratione immutare ; sed principes tamen delegit ex Medicea familia, quorum nomina inderentur. Quia debebat vero praesertim seruato familiae honore Reginas duas inclytas, quas illa nostrae Galliae dedisset, sideribus adscribere; ideo extimo planetarum Catharinae nomen fecit proprium ; alteri, qui praecaeseris eximie resplendet, Mariae; tum sequenti Cosmi maioris , & intimo Cosmi minoris. Cogitauit deinde tam obseruationes euulgare , quam Tabulas ; sed quia accepit Galileum curis continentibus in id negotium incumbere ; ideo ne videretur palmam illi debitam praerepturus , sese ab incoepto con-

135쪽

131 DE UITA PEIRΕ ΚIIIo io. tinuit. Denique venit illi in mentem adiutare Geographos in tradenda methodo Longitudinis inueniendae. Qispe quia horum Planetarum sunt motus citatissimi, configurationesque per singulas nocteis variae ; ideo cogitauit, si illae , quibus contingunt momentis, in diuersis locis ad ortum, occa-1umque obseruarentur, posse, pro temporum varietatibus, exquisite designari intercapedines locorum: poseque adeo Tabulas, chartasque Geographicas sic emendari, ac perfici, ut exinde usus rei Nauticae consummationem nancisceretur. Heinc ea de re Amsterodamum ad Iodocum Hondium dedit literas, quibus etiam rogauit illum, ut indicaret nomen,& patriam Inventoris primi Telescopij : scilicet

ignorabat adhuc eum fuisse , quem iam diximus. Scripsit & Parisios copiose a Fratrem , postulans ab eo varia Telescopia , quae obseruationibus faciendis in variis locis destinasset, ac potissimum in oriente,& in nouo orbe, quo nonnulli amicorum erans breui discessuri. Et postmodum quidem obtinuit

obseruationes aliquas, ac potissimum a mox ante nominato Ioanne Lombardo , qui profectus Ale-pum usque, versus Orientem , fuerat; sed neque illae fecerunt satis ; neque pervidit, omnibus etiam ho rum Planetarum configurationibus in Ephemusidas relatis, fore propterea inuentionem adeo generalem, ac animo conceperat. Agnouit enim non posse Nautas ad illos attendere, neque interditi, neque coelo nubiloso , neque Ioue Soli coniuncto , aut noctusnb terras delato ; neque toto sexennio ad alterum

136쪽

d LIBER SECUNDUS. 13 polum , cum Iupiter esset versus alterum ; & id genus similia. QDmobrem eam curam deposuit; intus aliunde Galileum , Κcpplerumve in eam curam incubituros, & pro a solertia rem perfectius exsequuturos. Certe non parum gauisus est , cum non ita pridem accepit venisse Galileo in mentem , ut metnodum perficeret, & cum Hollandis communicaret, a quibus arcanum Longitudinum est tantopere expetitum. Porro cum Petreskius foret circa ista summopere sollicitus; non destitit tamen interea pluribus curis distineri. Annus saeculi undecimus erat, quo nescio an dicere debeam apparuisse primum in Prouincia, ac in eo hortulo, quem Petres-kius intra aedeis Aquis-Sextienseis habuit, flores calyceos Tutipas dictos. In eo scilicet ab autumno superiore de derat missas Tornaco a Uingliemio hulbosas illorum radices. Referebat autem, cum eo tempore nonnihil terne in hortulo excolendo aggestum fuisset, Caniculam quandam nomine Mar-phisiam conquisitissc catulos, quos abiici praeceperat,

lepellisseque sub aggere , & aliquot diebus ita incubuisse, ut neminem accedere, etiam praetextu edu-lij subministrandi , pateretur. Non memini porro an haec, an dicta ipsi Sullana fuerit, cuius obitum

cum aegre tulissct, laetatus tamen fuit ob factum ci ca illam experimentum. Ea educabat treis catellos, qui una cum matre codem morbo laborauerunt.

Vno demortuo , proiectoque , ipsa quoque mater interiit. Nemine caussam agnoscente, Anatomicum euocauit, incidique iussit, ut interanea dispiceret. E

R. iij,

137쪽

i34 DE UITA PEIREsΚII 161 . ce autem secundum totam intestinorum prolixitatem series aliquot cohaerentium candidarum mole-cularum , cuiusmodi cucurbitae, aut cucumeris grana sunt; unde videtur filisse unus ex iis latis lumbricis, quos Cucurbitaleis nonnulli appellant. Erant vero inferne quidem maiusculae, duriusculaeque; superne vero ita paullatim in minutulas, mollius cu-l isque desinebant, ut in summo tandem nihil, nisi confusus albor appareret. Petres hius ergo, cum non placeret quicquid curando illi morbo proferebatur tam a Chirurgis , quam a quibusdam Medicis ; iussit, nescio quo auctus genio , afferri sibi theriacam , equa cum materiae illi adhibuisset, obseruauit magnoulo, circumstantiumque stupore ipsam statim lique scere, essivere que in decliue. Quapropter iussit catellis duobus qui sepererant, exhiberi theriacam, aleis

xipharmacum esse ratus. Ac alter quidem animam iam agens inter exhibendum extinctus est; alter vero adhuc robustior remedio assumpto omnino conualuit. Contigit illo eodem anno decantatissima historia de Ludovico Gauseido cacomague infamato, deque Magdalena Paludana illius praestigiis correpta a Daemone. Ea res vero ut totam Curiam , sic

praesertim ipsum Petreskium admodum sollicitum habuit, qui uniuersam pene historiam literis prolixis descripsit. Ac pro tempore quidem ipso in eadem cum vulgo opinione fuit , mouebantque praese tim ipsum Stigmata illa insensiilia corpori utriusque inusta , de Cacomagiae credita indicia : at dubitare postmodum coepit, num in toto negotio impostura

138쪽

LiasER SECUNDUS. Τ33 quaedam , aut stilpor animi latuisset. Placitum tamen isti. semper defendit, quo Curia Magum cremari iussit: quippe qui aliti lacro- sancta Religionis mysteria libidinosus pessumdedisset. Aiebat quoque tametsi

Magi non tantum habeant cum Daemone , quantum putatur, commercium; nihilominus poena afficiendos ob prauum affectum, quo desciscunt a Numine, & Caco Lemonem implorant. Sic, licet factis unctionibus non transferantur reuerrin eas Synagogas, in quibus nihil non patrent nefandum; puniendam tamen voluntatem, qua id appetunt, seseque operi accingunt. QPod permovit autem msum, impostura fuit, qua non multo post Massilienus quidam Sacerdos accusatus Magiae fuit, prodente quodam Daemone, quem Gaufridus dicebatur in mulier culam intrusisse. Is quippe iudicio absolutus est, sed corpore tamen toto interpunctus, ut designata a Daemone conquirerentur stigmata, quae deprehendi nulla potuerunt. Tanto vero magis Petreskius rem Vocauit in dubium , quanto post treis proxime annos accepit a ingliemio similein historiam conti gisse in Flandria , hoc est interpunctum toto compore Canonicum quendam , qui filii denique habitus innoxius. Documenrum Iane insigne, ne facile adeo fides adhibeatur siue Daemoni, quem Sacra scriptura appellat Patrem mendach; siue mulierculae , quae partim natiua imbecillitate , partim vehementia vaporum cerebrum exturbantium , partim malitia, aut odio, partim concepta, innutrita, defixa

altum opinione, imponere facile potest. Quod ad

139쪽

i,6 DE UITA PEIREsKIIa 6 II. Stigmata illa spectat, laaesit Petreskius num reueranon essent notae Cacontagiae ; idque praesertim ex

quo agnouit rem vocatam in controuersiam a Martino Deirio, aliisque viris impense doctis. Forte enim esse posse a natura, pertinereque ad singularem Elephantias eos speciem aut saltem posse ipsos Magoscas sibi, quasi cauteria inurere, ac perturbatae menti defigere , inustionem illam perinde referendam ad Daemonem , ac referre solent unguenta, quae ipsi mei parant, & inter se communicant, confisi se ipsorum vi ad maligna illa concilia transferri. Habuit Petre,kius toto eo anno valetudinem vacillantem. Fuit autem dubia potissimum circiter aestatis

initium ; tametsi propterea nihil fuit graue passus, ncque interquieuit a solitis studiis. Quinetiam visus sibi est pro votis fatis confirmatus, ut adesset Uario grauissima febre totos quadraginta dies in villa Massiliensis agri, Florida ab ipso in digitata , labo. ranti. Non refcro quanta se illi assiduitate deuoue-1it: hoc unum non est praetereundum. Conualescebat aegre Varius, quod teneretur anorexia, miroque ciborum fallidio. Cum venaretur aulcm Petreskius occasionem addiscendi ecquid posset gustum mouere, & data plerumque opera sermones intersereret de rebus gustatu iucundis; contigit aliquando Varium obiter innuere Truttas lacus Geneuensis non iniucundi esse saporis. Ille ergo id subnotans, tanta obtinuit diligentia insignem ex eo Lacu Truttam, opere pistorio conditam ; ut, nomine licet alieno oblatam, Varius tamen diuinauerit Petreshi; facinus

140쪽

LIBER SECUNDVs. Is esse. sic excitare gustatum voluit, cum fartum illi isti obtulit ex linguis Phoenicopterorum ἔ tametsi id per hiemem , quoniam ea sola tempestate aues illae maritimae ad Arelatensiis paludes capiuntur. Parum aberat, quin eae linguae exaequarentur haedinis r &quia tamen esca videbatur suauior , nihil pronunclauit Uarius, neque diuinauit, quousque Petres-kius illud Martialis extulit, Dat mihi penna rubens nomen, sed lingua gulosis Nostra sapit. Rogatus subinde fuit de sapore carnis Phoenicopteri r excepit autem mirari se, cur illam Apicius apud Plinium, & Imperatores Caligula, ac Vitellius apud Suetonium , Heliogabalus apud Lampridium , de nonnulli alij tantis in deliciis habuissent. Esse enim

eam iniucundam , aut saporis certe non exquisiti, aquaticarum aliarum instar, cum etiam piscem oleat; unde a Prouincialibus ut plurimum abiicitur , cxuuiaeque solum sunt usui, in fastuosis conuiuiis, camnibus aliarum auium obtegendis.

SEARCH

MENU NAVIGATION