Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

168 DE VITA PRIREs Trignάmque Bibliorum partem continentis , & ea quidem antiquitate,ut diceretur correistus manu propria O rigenis,attestantis cumTetraptis mage vetustis tuisse collatum : ideo cum Petreskius prcta meminisset exstare apud eundem Cottonum M S. Graecum pretiosissimum, ab usque Theodosii temporibus, charactere etiam maiusculo exaratum, de a Rege Iacobo mille aureis coemptum; ideo, inquam, ut ea editio ex collatione fieret completior, scripsit, misitque iaAngliam,& fide, spontione que data, Codicem obtinuit , cumque Frontone communicauit. Autumnus porro fuit eius anni, cdm nominatus est a Rege in Abbatem Sanctae Mariae Aquistriensis in Aquitania. Quam operam eius occasione praestari Romae Oportuit, contulere vltro Cardinales varii, ut Cobel-

tutius, Ursinius, & qui postea fuitὶ Marquemo tius ; sed nullus tamen studiosius, quam Massaeus

Barberinus, qui deinceps filii, ac etiamnum vivit summus Pontifex. Nempe ex eo iam tempore necessitudo intercessit, excultaque est literis, ultro, citroque saepius datis. Occasionem fecit perelegans Ode a Cardinali in Beatam Magdalenam composita , cuius initium , Innixa pennis mersicoloribM. Cum enim Petreskius illius exemplum ab Aleandro accepisset, mirificequc ea delectatus, applausum etiam ab omnibus, quibuscum eam communicarat, eruditis viris tulisset; impetrauit, eodem Aleandro intercedente, licitiam, ut typis mandata amplius vulga- ictu r. ' Dist ractis exempla ibus, placuit iterato poemat edere, sed brandiore forma, ut posset &ad Sanctam

172쪽

etain Balmam rupem ac Eremum poenitentia B. I 618. Magdalenae insignem ) & per Ecclesias , sacellaque

reliquae Prouinciae appendi. Quin etiam rursus edere visum, postquam procurauit ab eodem in gratiam S. Ludovici Franciae Regis Oden contexi, cuius est initium, Obiectu gemini maris; & post conditas etiam alias, quas obtinere licuit Aleandro quasi suffurante. Sub anni finem celebris in coelo Cometes effuti sit, ad quem obseruandum adhortatus est quotquot nouit industrios viros. Ipse destitutus organis idoneis, & cum se multum credere coelo, ob inualetudinem, non auderet, alia ratione non attendit, quam Telescopio capitis formam, & diuersitatem a cauda discernens, caud imque ipsam comparans cum Solaribus radiis per fenestellam traicetis. Laetatus autem postmodum est, cum accepit potuisse nos versanteis

Aquis-Sextiis paullὀ diligentius omnia obseruare. Vt pauca ex iis seligam, in illorum gratiam, qui scire

haec volent, Apparuit Cometes a Nouembris fine in medium Ianuarium ; & quia emersio fuit matutina, idcirco cauda sursum nitens aliquot diebus visa est,

priusquam caput conspiceretur. Caput fuit subpallida steata , quantae sunt fixae primi honoris sed non illarum instar scintillans j rotunda , qua Solem spectabat; crispata, qua crat auersa. Cauda, seu Crines, radiatio fuit tenuior, & paullὁ candidior, longa initio octantem coeli,& lata ad extremum, qua etiam nonnihil primis diebus versus austrum deflectebatur ὶ sextantem prope prolixitatis. Apparitio Capitis prima, qua Scorpius bracchia contrahit, fuit ; desi-

173쪽

r o DE I ITI, PEIR sRIII KI8. tio, qua Draco Vrsas dirimens, postremo loco e plicat caudam. Scilicet praeter motum diurnum, quo Cometes Siderum instar oriebatur, occidebatque , progressus est etiam motu proprio a meridie in boream ; sed ita tamen , ac si coepisset a medio Scorpione, secuissetve ibi Solis orbitam, cum inclinatione ad occasum graduum proxime sexaginta trium. Cum initio vero is motus esset dietim duorum graduum cum besse , factus est sub nonas Decembris velocior gradu integro ; deincepsque ita

decreuit, ut tandem elanguerit: uti etiam cauda, quae

fuit illis initiis adeo prolixa, ita sensim contracta est,

Vt evanuerit denique una cum capite confusa. Pei-reshius, hac re intelleista, parum abfuit, quin Kep- plero assenserit, existimanti illum motum traiectio nem fuisse rectilineam , quae facta fuerit proxima nobis, cum velocissima apparuit; neque diurna reuolutione impediri potuerit, quasi ea roret ipsi afficta ex reuolutione Telluris . aliunde tamen, Vt agnouit non esse Cometam halitum terrestrem , sic persuadere sibi non potuit vel eructatum fuisse a Sole; vel concreuisse ex aura aetheria. Concessisset lubentius in eam Senecae opinionem, quae statuit Comeras non minus perpetuos, quam 1idera perpetuo visa ; adeo ut iste , cum est conspectus, non recens silerir genitus , sed recens apparuerit; nec interierit

exsolutus, sed ob immensam longinquitatem videri tandem desierit. Res tamen ipsi visa est dura , fini tum esse mundum persuaso; racileque solum admisit, quod ex obseruatis demonstratum est, traiectio-

174쪽

LIBER T E I V s. Irinem Cometae fuisse non nodὰ superiorem Luna, sed vix etiam Sole ipso inferiorem. De directione caudae Cometae in plagam Soli oppositam , non est cur aliquid addamus; cum praesertim locus non ferat, ut edisseratur, quamobrem ab exquisita oppositione, & nunc quidem ad dextram, nunc vero ad laevam, cum inaequabili quadam deflexione recesserit. Non est etiam cur de praesagiis ; cum non postremum sit argumentum imbecillitatis humanae, ad ista expauescere , quibuscum res nostrae commerchnihil habent. Mirum, cur saltem Deo non credatur, dum a signis coeli nihil metuendum iubet; scilicet ipse signa non faciens, ex quibus non expositis, quid naturum sit , caueri non possit. Nisi autem

Deus Cometam calamitatum signum constituat; unde-nam esse in Cometa potest aut futurorum notitia , aut affectus significandi 3 Annon ille suam

pergit viam, ut naturalia caetera , parumque eius interest, quid humanae gentes inter se moliantur 3 Aciste quidem dictus est portendisse cladeis postmo-diim sequutas : sed nempe ante non fuerant bella, pestes , ac Rcges mortui 3 nullae iam viginti post

annis excitantur tragoediae Θ Referunt adhuc ad Cometam : verum erit cur pari iure exorituras reserant rurbas, quousque nouus Cometes sit, qui obliuionem istius creet, tametsi ante centum annos appariturus non fuerit. Attamen digredimur nimis. Nihil non deinceps egit Petreskius , ut tam specialis, quam generalis Orsis descriptio perageretur. Nam primo , ut studiose fouit, sic non leuiter animauit

175쪽

isi'. Petrum Bertium, tum ex Hollandia primum adueniatantem, ut Geographicas illas suas molitiones in lutacem daret. Dcinde, quia tum prodiit illa orbis Terarae descriptio secundum septem climata,&Nubiensis Geographia a Gabriele Sion ita qui textum Ara bicum est interpretatus Latine ) inscripta ; curauit statim Petreskius, exemplo ad Cluuerium missis, condi ab ipso Tabulam , qua locorum situs iuxta hanc Gcographiam exprcssi intelligerentur. Ad haec, quia perhibebatur Ioannem Maerium , nauarchum Hollandum, detecto spatioso, & tranquillo freto ad ortum Magellanici, obseruatisque nouis rebus, regionibus, ac populis, circumnauigasse sceliciter orbem,

nec velle tamen, certo consilio, obseruatorum narrationem publici iuris facere ; idcirco tantum adui gilauit, ut a Gulielmo Schultento , nauclero praeci-lmo, Nauigationis totius diarium obtinuerit, quod atinitate donatum edi illico procurauit. Quia vero Maerius propterea cum Schultenio litem instituit; ideo de litis aestimatione dependenda securum voluit. Neque id porro obstitit, quis minus quidpiam

simile circa profectionem aliam attentarct. Nimirum fama percrebuit rediisse Hollandorum navim ex mari Hyperboreo , quae septem gradus proxime accessisset ad ipsum polum ; sed nullo tamen modo potuit velificationis seriem obtinere. Commendauit autem interea Nauarchum, quod quamuis potuisset se polo , minore cum dissicultate , quam credatur, Apponere ; non fecisset tamen , quoniam alias in

certissimus plagarum Mundi effectus sitisset; nullo

176쪽

quippe iam exsistente septentrione , aut meridie; nullo exortu, vel occasu, nullo magnetis ad ventos usu ; nulla methodo, qua in unam partem , potiusquam in aliam discedendum nosset. Rursus, qcia norat Vincentium Blancum ciuem Arctatensem longe , lateque peregrinatum , congessisse quamplurimas rerum visarum obseruationes; idcirco illas quaesitum misiit, ut liceret modo per ipsum ὶ dari in lucem procuraret. Obtinuit ergo : verum attendens omnia ratiociniis infecta, ac ea praesertim opinione,

quod Terrae superficies non globosa , sed plana sit;

eapropter totum negotium erudito viro Nicolao Bergerono commissum voluit, mandauitque seligeret, ac suo modo diceret quae essent mere historica, narrationissique haberent fidem. suadere deinde conatus est Blanco, ut id probaret consilium; praestitum idem in historiis, sue relationibus Pirardi, Moqueti, aliorum ; permittendum Philosophis, ut

eas quaestiones disputent, neque esse recitatoris do gmaticum agere , praesertim contra communem fidem: posse quidem sententiam de terrae planitie attingi; sed tamen tanquam a Barbaris creditam, non ab eo defensam ; fore, ut si institerit, literatis ludiabrio sit, narrationique aliunde suae, tametsi verae deroget fidem ; integram , & sinceram laudem ex nuda peregrinationum historia illi superfuturam; curaturum sese, ut opus dedicetur Regi, aut alij, qui grate accipiat, caeteraque huiusmodi; quae virum t men ab inst ituto dimouere nunquam potuerunta Praeterea curauit incidi, excudique denuὁ Tabulam

Y iij

177쪽

Chorographicam , seu Cneationem Prouinciae a Petro Ioanne Bompario ante annos triginta confectana. Cum forma, elegantior licet, nihilominus non placeret, estecit, ut Iodocus Hondius eandem biennio post iterato sculpserit; qui adhuc non modo in eo displicuit , qudd reticuerit Bomparij nomen i sed in eo etiam maxime, quod editiones alias imitari maluerit, in quibus gradus latitudinis praeter verum designantur. Nam Aquis-Sextiis, exempli gratia , adscribitur gradus quadragesimus secundus cum besse , cui debetur quadragesimus tertius cum semilia , & uno, alterove minuto praeterea. Heinc it illi semper in votis Tabulam nouam construe re, quae adhibitis nouis obseruatis, dimensionibus que magis exquisiitis, exhiberet singula loca, tam cum coelo, quam inter se ad amussim consonantia: verum instituto fata obstiterunt. Postremd, quia mire illum delectauit, quod Ioannes Baptista Mo- Iinus, cuius iam ante mcminimus, quique deinceps inter prose res Regios Mathematicos merito inclaruit , de sua illa in Hungaricas fodinas peregria

natione aliquoties commemorabat ; ideo auctor fuit, ut eam Relationem scriptis mandaret, ac ede

ret. Id autem ille praestitit; sed praemissa Mundi sublunaris Anatomia, qua euincere est conatus, uti aer in treis regiones distribuitur, ex quibus suprcma semper calida, media semper frigida, infima nunc cali da , nunc frigida est'; ita terram in treis discerni, quarum infima semper frigida , media scmper cali la, suprema, aeri coliti qua nunc illo calescunte fria

178쪽

L 1 AER T ERT I v s. r uegeat, nunc frigescente meat. Non silere illi haec Isim studia satis ; sed variis praeterea 'ficiis commendatos virtute viros demereri conatus est. Quid memorem enim, quod Pacium ex hoc tempore pro ipsius votis Catholicum factum, ac iam exoptantem redire in Patriam , donari curauit professione Iuris primaria in Academia Patauina ; ut etiam cum idem 'Valentiam repetere post biennium voluit, accersiri

ipsum procurauit per literas a Delphinatus Protegeac Praelide primo , iussu Regis scriptas 3 Quod cum

Philippus Iacobus Maussacus magnum Senatus Tolosani ornamentum nactus fuisset iam memoratos

Iuth Scaligeri in Aristotelis historiam de Animalibus Commentarios, ipsum non parum animauit, Vt eos cum Notis ederet; neque segnis fuit, ut iam editos ad omneis viros per Europam eruditos trania

mitteret, uti ad Aleandrum , Pignorium , & alios ZQuod Barciaij opera usus, exscripta habuit ex Vaticano codice Erotica varia , in gratiam Gilberti Gaulminij , insignis bonarum literarum luminis: cum accepisset ea deesse in Theodoro Prodromo, tum breui edendo ex Salmasiano Codice; ut ille quoque testatus ell in praefatione ad lectorem 3 QOd exemit variis varios scrupulos, ut Pompeio Paschalino de Patrui defuncti Cameis; ut Thomae Erpento de Saracenica historia , ac huiusmodi alia multae. Inatdescebant tum studia inter memoratum aliquoties pereruditum Iacobum Sirmondum,& Claudium Salmasium , illud aliud humanioris literaturae decus eximium , circa quaestionem celebrem, cui ab uno

179쪽

161'. anno locum dederat laeet u oti Osredus duabus dissertationibus de Suburbicariis regionibus,& Ecclesiis; seu de Pr secturae, & Episcopi urbis Romae

Dioecesii,contes: ura. Et quousque quidem ea controuersita processerit, quam multi utrimque eruditi viri syniuola sua contulerint, referre haud est huius loci. Dico solii in Petres tum omni cura allaborasse, ut, quod eruditos decebat, res leniter perageretur. Ce te cum ipse quoque Aleander se interposuisset, misissetque Roma ca de re tractatum, qui ederetur Parisitis, vix id probare Petreskius potuit: & clim urgeretur, editionem procurauit quidem , sed temperatis prius quae ille de Conciliorum, Pontificumque auctoritate attigerat, quaeque aduersus sententiam improbatam reiperserat paullo acerbius. Eadem li- . bertate , ut aliud attingam , usus est aduersus Bar- clatum , qui Argenidi intexuerat nescio quem Dialogum paullo liberiorem. Accepit nempe sub idem tempus magnam operis eius partem, quam mandari typis curaret. Et Barciatus quidem in illo,tam ipsi, quam Vario certam destinauit personam; at Petres-kius, laudato assectu, maioris longe duxit, gratioremque habuit, quam se illi debere dixit, Virginij

Caesarini, bonis literis , artibusque excultissimi viri amicitiam , acceptis eius literis , elegantissimisque elegiis. Sed Barciatus nempe laudandus, qui quocumque potuit modo est gratitudinem testatus; veluti rursus, cum excepta per id tempus Romae familia, Elegiam tcxuit nomine VXOris, in qua haec, prae

ter caetera,

in Vera

180쪽

LIBER ta V s. 177 Vora loquor , multum alume massis , iuuit, i6 Is o fugerem lactus , tunc meminisse tui, Ingenisque viri, seruent quem Numina Gars Petre V ; nihil, hoc se stite , triste dabunt.

Ingenium flectes , eredas de Pallade natum: Virginis haec quam sic ponere nomen amet smicquid erant Muse , quicquid Prudemia quondam; Hune unum Gassis scilicet esse putes

Vivat , ametque meum , rata sint ea pacta, maritum:

Vivat, , in laudes crestat ad usique sua .

Atque haec quidem anno iam sexcentesimo , ac vi- I62 gesimo ; cuius ineunte , ac ruente Vere, stranguria, aliis ue morbis ita laborauit, Vt non sine magno animi dolore praepeditus fuerit, ne sequeretur Varium , cum Rex aestatis initio ad sedanaum Normaniae, Prouinciarumque aliarum turbas ; ac postea 'etiam in Aquitaniam,Bearniamque discederet. Conualescens, accepit Genua a Pio Mutio literas, quibus certior essetftiis est, nonnullas adhuc Pinellianae Bibliothecae reliquias exstare. Scripsit enim ille reperisse se quinquaginta duas orationes Themistij, quae seruatae ex illa fuissent, quaeque editae non reperirentur, etiam inter evulgatas ante duos annos a Dionysio Petauio , viro , quo nescio an habeat erudita I Esu Societas doctiorem. Id ad ipsum retulit statim : cum ostendisset meditantem iam opus illud ingens de Doctrina temporum , quod paucis post annis in lucem emisit, non pauca , eius occasione ,

in gratiam Scaligeri, amici quondam sui, disseruit. Circiter id tempus, spectauit curiosius Sacelli Basili.

SEARCH

MENU NAVIGATION